V. 22 :
Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo
prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo
virtutes multas fecimus?
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in coelis
tonabit.
(
S1, 2, 10) Domini namque adversarii, idem Judaei intelliguntur, qui dixerunt:
Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen
ejus non memoretur amplius.
(
Es, 11) Inde est quod postea clamaverunt, dicentes:
Crucifige, crucifige eum.
(
Jn, 19, 6) [mauvais référencement: Jn, 19] Super hos enim (ut quibusdam videtur) adversarios, de coelisDominus
tonavit,quando per apostolos perfida eorum corda terruit. Coelorum igitur
nomine, ipsi apostoli intelliguntur, de quibus per Psalmistamdicitur:
Coeli enarrant gloriam Dei.
(
Ps, 18) Per tonitrua vero, comminationes miraculorum, et terrores signorum
accipiuntur,quae expleta sunt quando apostoli coeperunt in die Pentecostes variis
linguis loquimagnalia Dei, quando Spiritus sanctus in ignis visione super eos
apparuit. Et Petro praedicante, Judaei tanquam tonitru perculsi, compuncti
dixerunt:
Viri fratres, quid faciemus?
(
Ac, 2) Tunc Petrus apostolus ait:
Poenitemini igitur, et baptizetur unusquisque vestrum, et deleantur vestra
peccata.
(
Ac, 2) Hinc in Apocalypsi scriptum est:
Et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua;
(
Ap, 4) hoc est quod Marcus ait:
Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem
confirmante, sequentibus signis.
(
Mc, 16, 20) [mauvais référencement: Mc, 16] Quibus scilicet tonantibus exterriti sunt inimici, ex quibus multi conversisunt
ad fidem: juxta quod Lucas ait:
Et multa turba sacerdotum obediebat fidei;
(
Ac, 6) per hos etenim coelos imo per nubes, quas Spiritu sancto replevit,
cumascendisset in coelum, super adversarios intonuit: quanquam de futuro judicio
nonnullivelint intelligi, ubi infideles Judaei qui suam hic voluerunt statuere
justitiam,gloriantes de observantia legis, sine fide Christi, justitiae ejus noluerunt
essesubjecti: judicandi sunt, non solum a Domino quem contempserunt, verum etiam
abApostolis qui coeli nomine intelliguntur,damnandi sunt sicut Dominus ait:
Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus
Israel.
(
Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19]
Hinc ad eosdem Judaeos Dominus dicit:
Si ego in principe daemoniorum ejicio daemonia, filii vestri in quo
ejiciunt? ideo judices vestri erunt.
(
Mt, 9, 34 et
Mt, 12, 27) [mauvais référencement: Mt, 12]
Hinc etiam per prophetam dicitur:
Vocabit Dominus judicium ad ignem et devorabit abyssum multam, et comedet
partem domus.
(
Am, 7) Judicium quippe ad ignem vocabitur, cum in judicio justitiae sententia adpoenam
jam aeternae concremationis ostenditur; et abyssum devorabit, quia iniquasatque
incomprehensibiles hominum mentes concremabit, quae nunc se hominibus etiam
subsignorum miraculis occultant, qui in judicio dicturi sunt:
Domine, Domine,nonne in nomine tuo prophetavimus?
(
Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7]
et reliqua. Sed tunc audient a Domino:
Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis.
(
Lc, 13, 27) [mauvais référencement: Lc, 13] Cum his etiam pars domus comedetur, quia Judaeos gloriantes de suae
caeremoniislegis atque de electorum numero se esse jactantes, unde et
dixerunt.
Nos patrem habemus Abraham,
(
Jn, 8, 39) [mauvais référencement: Jn, 8]qui olim domus Dei dicti sunt, tunc gehennae flamma concremabit. Unde
non immerito de utrisque sequitur:
Dominus judicabit fines terrae.
(
S1, 2, 10) Quod quamvis juxta historiam possit intelligi, quia ipse judicat omnes
finesterrae. Juxta quod per Psalmistam dicitur:
Quia in manu ejus omnes fines terrae,
(
Ps, 94, 4) [mauvais référencement: Ps, 94] videlicet sua potestate cuncta decernens, tamen de futuro, utdiximus,
accipiturjudicio ubi juxta retributio futura est a Domino super filios.
Adae, ubi juxta Apostolum:
Omnes oportet praesentari ante tribunal ipsius, ut reddat unusquisque
rationem prout gessit se
(
2Co, 5) Unde et Psalmista:
Reddet unicuique secundum opera sua.
(
Ps, 61, 13) [mauvais référencement: Ps, 61] Tunc scilicet quando congregabuntur ante eum omnes gentes et segregabit omnesab
invicem, tanquam segregat pastor oves ab haedis
(voir:
Mt, 25)
. Hinc per Prophetam dicitur:
Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate,
judicabit populos in justitia.
(
Ps, 9, 8 et
Ps, 9, 9) [mauvais référencement: Ps, 9] Ipsem utique Dominus Christus qui adversarios suos, ac eorum injustitia,
hicpatiendo pertulit, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare justitiam.
Orbem terrae, sanctos virosdebemus accipere, qui de universali Ecclesia quasi
decoronae circulo congregantur. Isti in aequitate judicandi sunt, quibus
propter fidei et humilitatis suae bonum,misericordia copiosa praestabitur, qui
audituri sunt:
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum,
(
Mt, 25, 34) [mauvais référencement: Mt, 25]
etc. Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis
nonvidentur exuti; isti cum justitia judicandi sunt, quia pro factorum suorum
sceleredamnabuntur, quibus dicendum est:
Ite, maledicti, in ignem aeternum.
(
Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25]
Sic duobus nominibus aequitatis et justitiae, qualitatem illam
judicii,mirabili brevitate descripsit. In quo judicio, ut diximus, iniqui
Judaei acrius damnabuntur, quia Dominusjudicabit fines terrae. Caeterum
quantum ad moralem pertinet intelligentiam, finesterrae extrema hominumatque
intentiones designantur, quae Dominus judicare dicitur. Ipse quidem pius
Conditor noster, facturam suam non deserens, mala hominum et persuam patientiam
tolerat, et per eorum quandoque conversionem relaxat. Cum duras atque
insensibiles mentes respicit, modo eas minis, modo verberibus,modo revelationibus
terret, ut quae pessima securitate duruerant, salubri timoremollesCant. Scit enim
Dominus, quia extrema vitae nostrae, plus judicat: et idcircoelectos suos in fine
sollicitius purgat. Hinc est quod hic scriptum est:
Dominus judicabit fines terrae,
(
S1, 2, 10) quia tanto ultimis nostris invigilat, quanto in ipsis initia
sequentispensat. Et quia nostra opera atque intentiones diversis modis,
sicut dictum est, inextremitate examinat,bene dictum est,
Dominus judicabit fines terrae;
(
S1, 2, 10) est extrema hominis, quoniam non inde judicabuntur, quae in melius vel
indeterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit
quijudicabitur. Sequitur:
Et dabit imperium regi suo.
(
S1, 2, 10) Dominus dat imperium regi suo, quia Deus Pater ubique potestatem deditunigenito
Filio suo: juxta quod Daniel in visione sua loquitur, dicens:
Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi filius
hominis venit, et usque ad Antiquum dierum pervenit et in conspectu ejus
obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi,
tribus et linguae, ipsi servient.
Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus regnum
sempiternum, quod non corrumpetur.
(
Da, 7) Hoc est quod Apostolus ait:
, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo humiliavit semetipsum, factus est obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis: Propter quod et Deus illum exaltavit, et
donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu
flectatur,
(
Ph, 2) et reliqua. Hinc Isaias ait:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
(
Es, 9)
Super solium David, et super regnum ejus sedebit.
(
Lc, 1, 32) [mauvais référencement: Lc, 1] Hinc Angelus ad Mariam ait:
Dabit illiDominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in
aeternum, et regni ejus non erit finis.
(
Mi, 4) De quo etiam bene ait
et dabit imperium regi suo,
(
S1, 2, 10) ipsi videlicet Christo, cui tradidit Pater! Pater omnia in manus; seu dabitregi
suo imperium, hoc est populo Christiano. Dat eis virtutem, quia super
carnem, sicut reges, regnant: et in illo, qui proptereos fudit sanguinem suum, mundum
vincunt.
Et sublimabit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Quid per cornu Christi, nisi firmissimam ac celsam potentiam suam
debemusintelligere, quae cuncta supereminet de ipso: namque Zacharias loquitur,
dicens:
Erexit cornu salutis nobis.
(
Lc, 1, 69) [mauvais référencement: Lc, 1] Ossa siquidem omnia, carne involuta sunt; cornu excedit carnem, et ideo
cornusalutis regnum SalvatorisChristi vocatur, quod cuncta gaudia hujus saeculi
superat, incujus significatione, David vel Salomon, cornu olei sunt in regni
gloriamconsecrati. Verum, ut quibusdam placet, per imperium quod a Patre
Filius accepit, specialiterEcclesia tantummodo designatur. De quo per
Psalmistam Pater loquitur, dicens:
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae.
(
Ps, 2, 8) [mauvais référencement: Ps, 2] Cujus terminos indicat, sicut superius dictum est:
Dominus judicabit fines terrae.
(
S1, 2, 10) --
Pater non judicat quemquam, inquit in Evangelio, sed omne judicium dedit
Filio.
(
Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5] Et illud:
Potestatem dedit ei facere judicium, quia Filius hominis est.
(
Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam alibi ipse Filius dicit:
Ego autem constitutus sum rex ab eosuper Sion montem sanctum ejus.
(
Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam imperio annectit, dicens:
Et sublimabit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Hoc ad corpus ejus, quod est Ecclesia, referri volunt. Omnes quippe
unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamentotum cum suo capite,
corpus, unus est Christus. Cujus Christi regnum, id est corporis sui, ipse
Filius sublimavit, quantum ubiquedilatavit, et in fide firmiter stabilivit, et regna
mundi confregit, et superari eafecit. Juxta quid per Psalmistam ait:
Et omnia cornua peccatorum confringam,
id est regna,
et exaltabuntur cornua justi.
(
Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] Cornua justi, regnum est populi electi. His (quanquam impolite, ut
intelligere potuimus, et mihi traditafuerant,inculcavimus qualiter Anna de Christo,
atque de Ecclesia gentium, et repulsioneSynagogae prophetaverat) expletis, Domino
favente, ad alia tandem stylum vertereconamur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 19
(voir:
Hebr, sl)
Quaestio magna hic oritur, cum in praecedentibus legatur:
Et non vidit Samuel Sau lem usque in diem mortis suae
(
S1, 15, 35), quomodo hic prophetasse coram Samuele dicatur? Quam quaestionem
Hebraei his duobus modis solvunt. Aut non vidit eum, quia
quando junctus est Saul cuneo prophetarum, abscondit se Samuel ne
videretur ab eo; aut non vidit eum indutum habitu regio quo indutus erat
quando dictum est: « Non vidit eum usque in diem mortis suae; »
subauditur, « indutum habitu regio. » Exspoliasse vero se non omnibus
vestimentis, sed regalibus intelligendum est.
(voir:
Isid, sl)
Item quaeritur quomodo et illi nuntii qui missi essent ad
tenendum hominem et ad necem ducendum, talis spiritus participes effici
meruerint? Et Saul ipse, qui miserat, veniens, et ipse sanguinem
innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum et
prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum
hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam similes
multi prophetiae donum leguntur habuisse, sicut et Balaam ille reprobus,
quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum
(voir:
Nb, 22,
Nb, 23 et
Nb, 24)
: sed tamen prophetiam habebant. Nec illa verba parum
testantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos
dicturos in illa die:
Domine, Domine, in nomine tuo, manducavimus, et bibimus
[prophetavimus, et daemonia ejecimus] et in nomine tuo virtutes
multas fecimus.
(
Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7] Quibus tamen dicturus est:
Non novi vos unquam: discedite a me, qui operamini
iniquitatem.
(
Mt, 7, 23) [mauvais référencement: Mt, 7] Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac
sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus
sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis et Evangelii, baptismi
sacramenta. Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est
ullo modo in eis violandum, aut, quasi non habeant, tradendum.
Sed tamen eos non ideo debere saluti confidere, quia non
improbamus quod illos accepisse credimus; sed oportet eos cognoscere
unitatem, et societatem in vinculo pacis, sine qua omnino quidquid
habere potuerunt, quamvis sit sanctum atque venerandum, ipsi tamen
nihilominus sunt tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae,
quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitoria
est, acceperunt. Item exemplum atque imago hujus Saul
nuntiorumque ejus in hoc loco, Judaeorum non incongrue gestat personam,
qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et
prophetarum ad testimonium Christi, et cum Ecclesia, quasi cum
prophetis, de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis
vaticinabantur
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Sed dicit aliquis, posse quidem fieri, ut prophetiam quisque non habeat, et tamen
habeat
charitatem, atque ideo Christi membris adnumeratus inhaereat: sed fieri non posse,
ut
prophetiam habeat, et non habeat charitatem. Nihil est enim homo habens prophetiam
sine
charitate. Ita fortasse quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animam
sine
mente: non quia potest inveniri homo, qui mentem non habeat, habens animam, sed, quia
nihil
esset, si inveniri possit. Sic etiam dici potest: corpus figuram habet, colorem non
habet:
videri non potest, non quia est corpus, cui desit color, sed quia, si deesset, cerni
non
possit. Ita fortasse dictum est, quod si quisque habet prophetiam, et charitatem non
habet,
nihil est, non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate, sed quia, si
esset,
prodesse non posset. Opus est ergo ad solvendum istam quaestionem, ut ostendamus aliquem
reprobum hoc donum habuisse prophetiae. Quod si neminem invenerimus, hoc iste ipse
Saul satis
ostenderet. Sed tamen etiam ille
(voir:
Nb, 20, 5 et
Nb, 20, 24)
Baalam reprobus apparet: non enim eum tacet scriptura divino judicio esse damnatum,
et
tamen prophetiam habebat, et quia ei charitas deerat, inerat voluntas maledicendi
populo
Israelitico, quam hostis pretio comparaverat, qui eum ad maledicendum mercede conduxerat;
dono
tamen illo prophetandii, quo aspergebatur, benedicebat invitus. Nec illa verba parum
attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa
die:
Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo
prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus
(
Mt, 7, 22). Quibus tamen dicturus est: non novi vos: recedite a me, operarii iniquitatis.
Non enim eos mentientes putabimus ista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi
locus, aut ullam vocem talium legimus dicentium: dileximus te. Poterunt ergo dicere:
in nomine tuo prophetavimus
(
Mt, 7, 22), cum sint improbi, et reprobi: non autem poterunt dicere, dilectionem, quam mandasti,
tenuimus: nam si dicent, non eis respondebitur:
non novi vos. In hoc enim cognoscetur
, inquit,
quia discipuli mei estis si vos invicem diligatis
(
Jn, 13, 34 et
Jn, 13, 35).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis