V. 22 :
Neque enim Pater iudicat quemquam: sed omne iudicium dedit Filio,
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem.
(
S1, 2, 8) Pater videlicet de terrae pulvere Filium tam cito suscitavit, juxta quod
ipseper Psalmistam postulat, dicens:
Resuscita me et retribuameis, ut caro ejus non videret corruptionem,
(
Ps, 40, 11) [mauvais référencement: Ps, 40] secundum quod per eumdem Psalmistam dicitur:
Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre
corruptionem.
(
Ps, 15, 10) [mauvais référencement: Ps, 4] Ipse etiam, sicut supra dictum est, cum pauper apparuisset, atque egenus
incarne ut supra paupertate atque humilitate superaret diabolum superbum, qui
rexdicitur super omnes filios superbiae, tamen majestas Dei Patris, de stercore
eumsublimavit ineffabiliter, et hoc quare? Quaeris quare? Audi quare:
Ut sedeat
, inquit,
cum principibus et solium gloriae teneat.
(
S1, 2, 8) [mauvais référencement: Mt, 19]
Principes, sancti apostoli intelliguntur, qui sedebunt cum Christo
superduodecim sedes. SedDominus solium gloriae retinet non solum videlicet
in aequalitate Patris,sedendo ad dexteram majestatis: juxta quod Apostolus dicit:
Sedet ad dexteram majestatis in excelsis;
(
He, 1) Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis
nomenhaereditavit, verumetiam solium gloriae tenebit secundum quod ipse ait:
Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.
(
Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5]
Ipse enim in gloria Patris sui venturus est ad judicium, cum angelis et
archangelis, cum thronis et dominationibus, et sedebit in sede gloriae majestatis
suae, judicans orbem in aequitate.
(
Mt, 16, 27) [mauvais référencement: Mc, 8]
Sedebunt etiam et principes super duodecim sedes, judicantes duodecim
tribus Israel.
(
Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19]
Hinc Isaias dicit:
Dominus ad judicium veniet cum senioribuspopuli sui.
(
Es, 3) Hinc Salomon ait:
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus.
(
Pr, 31) Nobilis ergo erit Dominus, vir sanctae Ecclesiae, in portis suae civitatis,
quividebatur ignobilis, ante tribunal praesidis. Quia etiam nunc a multis
contemnendus putatur, quia ubi saeculi finis advenerit,ubi patriae coelestis ingressum
aperuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Et solium gloriae tenebit
sine fine, quia regni ejus non erit finis
(voir:
Lc, 1)
. Nam sequitur:
Quia ipse dominabitur a mari usque ad mare,
(
Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] etc.
Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
(
S1, 2, 8) Cardines terrae quatuor climata mundi intelliguntur, videlicet oriens,occidens,
septentrio, atque meridies, super quae posuit orbem, quia videlicetubiquedilatavit
Ecclesiam suam. Hinc Psalmista ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, laudabile nomen Domini.
(
Ps, 112, 3) [mauvais référencement: Ps, 112] Hinc iterum scriptum est:
A finibus terrae audivimus laudes justi.
(
Es, 24) Et iterum de sanctis praedicatoribus:
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum .
(
Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] Quanquam cardines terrae, ut quibusdam placet, ipsi praedicatoresintelligantur,
super quorum fidem stabilita est Ecclesia. De quibus scriptum est:
Sub quo curvantur, qui portant orbem
(
Jb, 19) Ipsi quidem sunt qui alibi columnae dicuntur, sicut scriptum est:
Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus,
(
Jb, 26) videlicet sancti Ecclesiae praedicatores, super quos fabricae
Ecclesiaestructuraconsurgit, sicut alia Scriptura testatur, dicens:
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei.
(
Ap, 3) Nam quisquis in Dei opere, recta intentione firmatur, columna in
structurafabricae spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia positus,
etutilitate prosit, et decore. Unde de sanctorum praedicatione
subinfertur:
Liber 1, Caput 2
Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in coelis
tonabit.
(
S1, 2, 10) Domini namque adversarii, idem Judaei intelliguntur, qui dixerunt:
Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen
ejus non memoretur amplius.
(
Es, 11) Inde est quod postea clamaverunt, dicentes:
Crucifige, crucifige eum.
(
Jn, 19, 6) [mauvais référencement: Jn, 19] Super hos enim (ut quibusdam videtur) adversarios, de coelisDominus
tonavit,quando per apostolos perfida eorum corda terruit. Coelorum igitur
nomine, ipsi apostoli intelliguntur, de quibus per Psalmistamdicitur:
Coeli enarrant gloriam Dei.
(
Ps, 18) Per tonitrua vero, comminationes miraculorum, et terrores signorum
accipiuntur,quae expleta sunt quando apostoli coeperunt in die Pentecostes variis
linguis loquimagnalia Dei, quando Spiritus sanctus in ignis visione super eos
apparuit. Et Petro praedicante, Judaei tanquam tonitru perculsi, compuncti
dixerunt:
Viri fratres, quid faciemus?
(
Ac, 2) Tunc Petrus apostolus ait:
Poenitemini igitur, et baptizetur unusquisque vestrum, et deleantur vestra
peccata.
(
Ac, 2) Hinc in Apocalypsi scriptum est:
Et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua;
(
Ap, 4) hoc est quod Marcus ait:
Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem
confirmante, sequentibus signis.
(
Mc, 16, 20) [mauvais référencement: Mc, 16] Quibus scilicet tonantibus exterriti sunt inimici, ex quibus multi conversisunt
ad fidem: juxta quod Lucas ait:
Et multa turba sacerdotum obediebat fidei;
(
Ac, 6) per hos etenim coelos imo per nubes, quas Spiritu sancto replevit,
cumascendisset in coelum, super adversarios intonuit: quanquam de futuro judicio
nonnullivelint intelligi, ubi infideles Judaei qui suam hic voluerunt statuere
justitiam,gloriantes de observantia legis, sine fide Christi, justitiae ejus noluerunt
essesubjecti: judicandi sunt, non solum a Domino quem contempserunt, verum etiam
abApostolis qui coeli nomine intelliguntur,damnandi sunt sicut Dominus ait:
Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus
Israel.
(
Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19]
Hinc ad eosdem Judaeos Dominus dicit:
Si ego in principe daemoniorum ejicio daemonia, filii vestri in quo
ejiciunt? ideo judices vestri erunt.
(
Mt, 9, 34 et
Mt, 12, 27) [mauvais référencement: Mt, 12]
Hinc etiam per prophetam dicitur:
Vocabit Dominus judicium ad ignem et devorabit abyssum multam, et comedet
partem domus.
(
Am, 7) Judicium quippe ad ignem vocabitur, cum in judicio justitiae sententia adpoenam
jam aeternae concremationis ostenditur; et abyssum devorabit, quia iniquasatque
incomprehensibiles hominum mentes concremabit, quae nunc se hominibus etiam
subsignorum miraculis occultant, qui in judicio dicturi sunt:
Domine, Domine,nonne in nomine tuo prophetavimus?
(
Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7]
et reliqua. Sed tunc audient a Domino:
Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis.
(
Lc, 13, 27) [mauvais référencement: Lc, 13] Cum his etiam pars domus comedetur, quia Judaeos gloriantes de suae
caeremoniislegis atque de electorum numero se esse jactantes, unde et
dixerunt.
Nos patrem habemus Abraham,
(
Jn, 8, 39) [mauvais référencement: Jn, 8]qui olim domus Dei dicti sunt, tunc gehennae flamma concremabit. Unde
non immerito de utrisque sequitur:
Dominus judicabit fines terrae.
(
S1, 2, 10) Quod quamvis juxta historiam possit intelligi, quia ipse judicat omnes
finesterrae. Juxta quod per Psalmistam dicitur:
Quia in manu ejus omnes fines terrae,
(
Ps, 94, 4) [mauvais référencement: Ps, 94] videlicet sua potestate cuncta decernens, tamen de futuro, utdiximus,
accipiturjudicio ubi juxta retributio futura est a Domino super filios.
Adae, ubi juxta Apostolum:
Omnes oportet praesentari ante tribunal ipsius, ut reddat unusquisque
rationem prout gessit se
(
2Co, 5) Unde et Psalmista:
Reddet unicuique secundum opera sua.
(
Ps, 61, 13) [mauvais référencement: Ps, 61] Tunc scilicet quando congregabuntur ante eum omnes gentes et segregabit omnesab
invicem, tanquam segregat pastor oves ab haedis
(voir:
Mt, 25)
. Hinc per Prophetam dicitur:
Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate,
judicabit populos in justitia.
(
Ps, 9, 8 et
Ps, 9, 9) [mauvais référencement: Ps, 9] Ipsem utique Dominus Christus qui adversarios suos, ac eorum injustitia,
hicpatiendo pertulit, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare justitiam.
Orbem terrae, sanctos virosdebemus accipere, qui de universali Ecclesia quasi
decoronae circulo congregantur. Isti in aequitate judicandi sunt, quibus
propter fidei et humilitatis suae bonum,misericordia copiosa praestabitur, qui
audituri sunt:
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum,
(
Mt, 25, 34) [mauvais référencement: Mt, 25]
etc. Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis
nonvidentur exuti; isti cum justitia judicandi sunt, quia pro factorum suorum
sceleredamnabuntur, quibus dicendum est:
Ite, maledicti, in ignem aeternum.
(
Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25]
Sic duobus nominibus aequitatis et justitiae, qualitatem illam
judicii,mirabili brevitate descripsit. In quo judicio, ut diximus, iniqui
Judaei acrius damnabuntur, quia Dominusjudicabit fines terrae. Caeterum
quantum ad moralem pertinet intelligentiam, finesterrae extrema hominumatque
intentiones designantur, quae Dominus judicare dicitur. Ipse quidem pius
Conditor noster, facturam suam non deserens, mala hominum et persuam patientiam
tolerat, et per eorum quandoque conversionem relaxat. Cum duras atque
insensibiles mentes respicit, modo eas minis, modo verberibus,modo revelationibus
terret, ut quae pessima securitate duruerant, salubri timoremollesCant. Scit enim
Dominus, quia extrema vitae nostrae, plus judicat: et idcircoelectos suos in fine
sollicitius purgat. Hinc est quod hic scriptum est:
Dominus judicabit fines terrae,
(
S1, 2, 10) quia tanto ultimis nostris invigilat, quanto in ipsis initia
sequentispensat. Et quia nostra opera atque intentiones diversis modis,
sicut dictum est, inextremitate examinat,bene dictum est,
Dominus judicabit fines terrae;
(
S1, 2, 10) est extrema hominis, quoniam non inde judicabuntur, quae in melius vel
indeterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit
quijudicabitur. Sequitur:
Et dabit imperium regi suo.
(
S1, 2, 10) Dominus dat imperium regi suo, quia Deus Pater ubique potestatem deditunigenito
Filio suo: juxta quod Daniel in visione sua loquitur, dicens:
Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi filius
hominis venit, et usque ad Antiquum dierum pervenit et in conspectu ejus
obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi,
tribus et linguae, ipsi servient.
Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus regnum
sempiternum, quod non corrumpetur.
(
Da, 7) Hoc est quod Apostolus ait:
, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo humiliavit semetipsum, factus est obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis: Propter quod et Deus illum exaltavit, et
donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu
flectatur,
(
Ph, 2) et reliqua. Hinc Isaias ait:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
(
Es, 9)
Super solium David, et super regnum ejus sedebit.
(
Lc, 1, 32) [mauvais référencement: Lc, 1] Hinc Angelus ad Mariam ait:
Dabit illiDominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in
aeternum, et regni ejus non erit finis.
(
Mi, 4) De quo etiam bene ait
et dabit imperium regi suo,
(
S1, 2, 10) ipsi videlicet Christo, cui tradidit Pater! Pater omnia in manus; seu dabitregi
suo imperium, hoc est populo Christiano. Dat eis virtutem, quia super
carnem, sicut reges, regnant: et in illo, qui proptereos fudit sanguinem suum, mundum
vincunt.
Et sublimabit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Quid per cornu Christi, nisi firmissimam ac celsam potentiam suam
debemusintelligere, quae cuncta supereminet de ipso: namque Zacharias loquitur,
dicens:
Erexit cornu salutis nobis.
(
Lc, 1, 69) [mauvais référencement: Lc, 1] Ossa siquidem omnia, carne involuta sunt; cornu excedit carnem, et ideo
cornusalutis regnum SalvatorisChristi vocatur, quod cuncta gaudia hujus saeculi
superat, incujus significatione, David vel Salomon, cornu olei sunt in regni
gloriamconsecrati. Verum, ut quibusdam placet, per imperium quod a Patre
Filius accepit, specialiterEcclesia tantummodo designatur. De quo per
Psalmistam Pater loquitur, dicens:
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae.
(
Ps, 2, 8) [mauvais référencement: Ps, 2] Cujus terminos indicat, sicut superius dictum est:
Dominus judicabit fines terrae.
(
S1, 2, 10) --
Pater non judicat quemquam, inquit in Evangelio, sed omne judicium dedit
Filio.
(
Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5] Et illud:
Potestatem dedit ei facere judicium, quia Filius hominis est.
(
Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam alibi ipse Filius dicit:
Ego autem constitutus sum rex ab eosuper Sion montem sanctum ejus.
(
Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam imperio annectit, dicens:
Et sublimabit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Hoc ad corpus ejus, quod est Ecclesia, referri volunt. Omnes quippe
unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamentotum cum suo capite,
corpus, unus est Christus. Cujus Christi regnum, id est corporis sui, ipse
Filius sublimavit, quantum ubiquedilatavit, et in fide firmiter stabilivit, et regna
mundi confregit, et superari eafecit. Juxta quid per Psalmistam ait:
Et omnia cornua peccatorum confringam,
id est regna,
et exaltabuntur cornua justi.
(
Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] Cornua justi, regnum est populi electi. His (quanquam impolite, ut
intelligere potuimus, et mihi traditafuerant,inculcavimus qualiter Anna de Christo,
atque de Ecclesia gentium, et repulsioneSynagogae prophetaverat) expletis, Domino
favente, ad alia tandem stylum vertereconamur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Deinde sequitur:
In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses
in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra
Aegypti
(
R3, 8, 9) [mauvais référencement: R3, 8, 10]
. Quaeri potest quomodo hic dicat quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae
testimonii, cum apostolus Paulus, magister gentium in fide et veritate, Hebraeis,
id est
filiis Israel, scribat dicens :
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et
propositio panum, quae dicitur sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum,
quod
dicitur sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam
ex omni
parte auro, in qua erat urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat,
et tabulae
testamenti
(
He, 9, 2,
He, 9, 3 et
He, 9, 4). Ecce teste Apostolo didicimus, quod et ista ibidem fuerunt: non enim ausus est aliud
eis scribere, nisi quod certum tenebant illi: omnia haec in ipsa arca fuisse, sed
non plenius
apparet, quando intromissae ibidem sint: excepto quod in libro Numeri scriptum est
(Num.
XVII, 9 et 10):
Protulit Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel:
videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Moysen, refer
virgam
Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel:
et
quiescant querelae eorum a me, ne moriantur
(
Nb, 17, 9 et
Nb, 17, 10). Denique et de manna, ita in Exodo scriptum est :
Dixitque Moyses ad Aaron, sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere
Gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit
Dominus
Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum
(
Ex, 16, 33 et
Ex, 16, 34). Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(
Col, 2, 9). Erat autem virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quia
(voir:
Jn, 5, 22,
Jn, 5, 27,
Jn, 5, 29 et
Jn, 5, 30)
potestas omnis judicandi penes eum est, cui judicium in humilitate passionis videbatur
esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt
omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi
(
Col, 3, 3). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui quondam laborabant
in
verbo Christi, nunc praesenti visione gaudent gloriae Christi: quod enim unus eorumdem
dixit :
Cupio dissolvi, et cum Christo esse
(
Ph, 1, 23), de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Liber 4, Caput 2
Et dixit Dominus ad Heliam, vade revertere in viam tuum per desertum in
Damascum. Cumque perveneris, unges Azahel Regem super Syriam, et Hieu filium Namsi
unges
Regem super Israel, et Heliseum filium Saphat qui est de Abelmeula, unges Prophetam
pro te.
Et erit, quicunque fugerit gladium Azabel, occidit eum Hieu: Et quicunque fugerit
gladium
Hieu, interficiet eum Heliseus. (
R3, 19, 15,
R3, 19, 16 et
R3, 19, 17) Abelmeula urbs est una de principibus Salomonis. Est autem
nunc vicus (ut in locorum libro legimus), in Auleone, decimo ab Scythopoli milliario
distans contra australem plagam, et nunc dicitur Betula. Damascus enim, qui
interpretatur sanguinem bibens, sive propinans, totius Mundi typum gerebat,
in quo habitatores, illius, immolandi daemonibus filios suos sanguinem bibere, ac
propinare
non est ambiguum. Sanguis enim pro peccato, ac morte ponitur in Scripturis: quam non
solum
sibi infelices videbantur inferre, sed et suis imitatoribus propinabant. Azahel vero,
qui
interpretatur factura Dei, universarum gentium continebat figuram, cui valde congruit
interpretatio: Dei factura. Opus enim divinum fuit, ut obdurato Israele, et signis,
atque virtutibus Domini penitus nequaquam credente, nationum populi cum omni mentis
alacritate
crederent in crucifixum. Sive aliter factura Dei, id est imago Dei per fidem
Christi gentibus constituta, nulli poterit esse dubium. Nam, ut in Jacob, et Esau
figura
praecesserat majoris quondam filii, primatus, ac benedictio ad juniorem fratrem translata,
ita
etiam in istis, Azahele videlicet, et Hieu, divina dispensatione intelligimus geri,
ut gentium
populus, qui fuerat junior, per Azahelem praeponatur in persona Hieu primogenito, ut
scriptum est, Israeli, et juxta Scripturae testimonium, populus, qui erat in capite,
propter praevaricationes assiduas, et piaculum, quod intulit Domino, factus in cauda
est, translatoque ab eodem regno, ut Dominus fuerat protestatus, datum est gentium
populo, Dei voluntatem videlicet exsequenti. Sed quia divinae pietatis est omnes homines
salvos fieri (
1Ti, 2, 4), sicuti Esau, licet juniori fratri subjectum, nequaquam benedictione
privavit, ita quoque et hic Heliae a Deo praedicitur: relinquam mihi septem millia
virorum, quorum genua non sunt curvata ante Bahal (
Rm, 11, 4). Relinquam enim, ad futurum tempus
pertinere, intelligi voluit, quod in Domini adventum constat fuisse expletum. Illud
pro certo
exstitisse intelligendum est, quod qui ex omni Israeli per apostolos Christi fidem
susceperunt, septiformi spiritu Christi uncti sunt. Hieu vero, cujus vocabulum interpretatur
ipse, vel est, filius videlicet Namsi, qui interpretatur
adtrectans, vel palpans, Apostolorum specialiter praefigurabat personam:
illis quippe horum nominum valde congruit interpretatio. Beati enim Apostoli semper
esse pro
certo est, qui pro Trinitatis confessione, et veridica praedicatione, Deo et universo
Orbi
perpetuo vivunt. Joannes quoque in epistola sua cum de verbo vitae, hoc est de Dei
filio, qui
carnem assumpsit, scriberet, ita effatus est : quem nostris oculis
vidimus, et auribus nostris audivimus, et manus nostrae tractaverunt. Quod autem dicitur
Heliae, Heliseum filium Saphat de Abelmeula unges prophetam pro te: ita intelligendum
est:
Heliseus enim interpretatur Dei mei salus, Saphat autem judicans. Abelmeula
vero luctus parturiens: Dei enim filius, qui est vera fidelium salus
(voir:
Jn, 5, 22), et cui omne judicium tradidit pater, in quo judicio impiis, et incredulis erit
luctus parturiens, Gehennae videlicet cruciatus, qui in substantiae suae splendore,
atque
virtute non poterat ab omnibus contemplari, ex deitate, ut Apostolus ait
(voir:
Ph, 2, 7) suam inaniens majestatem, in Helisei praefiguratione, Servi dignatus est suscipere
formam, qui verus homo ex virginis utero procreatus, Sanctoque Spiritu unctus. Quod
autem ait
historia, qui effugerit gladium Azahel, occidet eum Hieu, et qui effugerit gladium Hieu,
occidet eum Heliseus (
R3, 19, 17), hoc modo intelligi potest. Gladius enim Azahel Syri, illorum
doctrina accipienda est, qui ex gentibus dominicae Incarnationis, et Passionis, ac
Resurrectionis vates inspirati divinitus exstiterunt, ad confutandos videlicet judaeorum
doctores, qui hoc mysterium populis occultabant. Gladius vero Hieu, qui super Israel
unctus
est, praedicatio intelligenda est Joannis Domini praecursoris, qui Saducaeos, et Phariseos
venientes ad baptismum suum, increpans dixisse scribitur : Genimina
viperarum: quis vobis ostendit fugere a ventura ira? (
Lc, 3, 7) Gladius praeterea Helisei,
evangelica accipienda est praedicatio, de qua Dominus dixisse scribitur :
Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (
Mt, 10, 34) [mauvais référencement: Mt, 10, 54]: quia fideles, et justos quodammodo
dividit, ac separat ab infidelibus et injustis, et quia in cordibus credentium cupiditates
interemit noxias, et vitia universa, atque peccata.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis