Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 45 : Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 17
    • Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo, ( S2, 18, 9) etc. Absalom mulo cui insederat pertranseunte, ipse quercui inhaerens, inter coelum etterram suspensus est. Sic nimirum Scribae et Pharisaei, principes Judaeorum, in ligno crucis in quoDominum Jesum Christum affigentes suspenderunt, occulto judicio in eodem ligno damnatisunt, atque eumdem populum Judaeorum qui carnali sensui, velut irrationabili mulopraesidere videbantur, in dispersionem gentium pertranseuntes, ipsi principatumpariter et populum amiserunt. Dicamus et manifestius, quod Absalom mulo fugiens in quercu per caesariem capitissui suspensusest, hoc significabat quod Judaei stultitiae carnalis sensus incumbentes,propter superstitiositatem pharisaicam legem corrumpent, per ipsam quam adcorrectionem vitae perceperant, mortis occasionem habuerant. Unde et Salvator in Evangelio dixit ad eos: Nolite arbitrari quod ego accusaturus sim vos apud Patrem meum. Moyses enim in quem vos confiditis, ille vos accusat. ( Jn, 5, 45) [mauvais référencement: Jn, 5] Joab vero in cor Absalom tres lanceas infigit, cum antiquus hostis superbiam,avaritiam et invidiam seu perfidiam in cor Judaici populi immisit, quae illis maximeperditionis causa erant. Superbi fuerunt, qui in contemptu Dei idola fabricaverunt. Cupidi fuerunt, qui res transitorias virtutum deliciis praeponebant: perfidi veroet invidi, qui non solum dictis legis et prophetarumrepugnabant, sed etiam ipsiusSalvatoris praesentiam spernebant, et beneficiis ejus ingrati exstiterant. Hinc et in passione sua blasphema voce ad Pilatum dicebant: Non habemus regem nisi Caesarem. ( Jn, 19, 15) [mauvais référencement: Jn, 19] Ingrati exstiterant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. ( Jn, 19, 12) [mauvais référencement: Jn, 19] Absalom quoque post interitum in foveam grandem missus est cum iniquus quisquepost obitum carnis in lacum inferni mergitur. Super quem acervus lapidum congeritur: cum duritia mentis suae illiexprobratur. David exstinctum quidem ploravit cum interitum populi Judaici Dominus flevit,sicut in Evangelio legitur: Videns civitatem Hierusalem, flevit super illam. ( Lc, 19, 41) [mauvais référencement: Lc, 9] Cujus miseriae in tantum compassus est, ut etiam usque ad mortem crucis,ineruditione et cura salutis suae permanserit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 18
    • Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo. Cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui, et illo suspenso inter coelum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit, etc. ( S2, 18, 9) Quid significat, quod Absalom, mulo fugiens, in quercu per caesariem capitis suspensus est, nisi quod Judaei stultitiae carnalis sensus incumbentes, propter superstitiositatem Pharisaicam legem corrumpentes, per ipsam, quam ad correctionem vitae acceperant, mortis occasionem habuerunt? Unde et Salvator in Evangelio dixit ad eos: Nolite arbitrari quod ego accusaturus sim vos apud Patrem meum. Moyses enim, in quem vos confiditis, ille vos accusat. ( Jn, 5, 45) [mauvais référencement: Jn, 5] Joab ergo in cor Absalom tres lanceas infigit, cum antiquus hostis superbiam, avaritiam et invidiam seu perfidiam in cor Judaici populi immisit, quae illis maxime causa perditionis erant. Superbi fuerunt, qui in contemptum Dei idola fabricaverunt. Cupidi fuerunt, qui res transitorias virtutum deliciis praeponebant. Perfidi vero et invidi fuerunt, quod non solum dictis legis et prophetarum repugnabant, sed etiam ipsius Salvatoris praesentiam spernebant, et beneficiis ejus ingrati exstiterant. Hinc in passione sua blasphema voce ad Pilatum dicebant: Non habemus regem, nisi Caesarem; ( Jn, 19, 15) [mauvais référencement: Jn, 19] et: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. ( Jn, 19, 12) [mauvais référencement: Jn, 19] Absalom quoque post interitum, in foveam grandem missus est, cum iniquus quisque post obitum carnis in lacum inferni mergetur. Super quem acervus lapidum congeritur, cum duritia mentis suae illi approbatur. David ergo exstinctum Absalom ploravit, cum interitum populi Judaici Dominus flevit, sicut in Evangelio legitur: quia videns civitatem Jerusalem, flevit super illam, ( Lc, 19, 41) [mauvais référencement: Lc, 19] cujus miseriae in tantum compassus est, ut etiam usque ad mortem crucis in eruditione ejus et cura salutis suae permanserit.