Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce eius.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Samuel quippe puer a Domino vocatur quoties humilibus subjectis divini consilii arcana revelantur, et humilitatis suae merito lumen contemplationis acquirunt, quod superbiae suae retributione elati praedicatores perdunt. Sed notandum quia id quadam die factum ostenditur, qua videlicet Heli et in loco suo jacere, et videre non posse perhibetur. In die namque vocatur, qui pro sua et aliorum salute ad supernae sapientiae scienda secreta sustollitur. Quo contra et Salomon sapientiam in nocte percepit, ut caligo temporis indicaret quia eamdem sapientiam non perseveratus acciperet (voir: R3, 3, 5 et R3, 3, 12) . Quod intelligi et aliter potest, quia videlicet Heli caligo memoratur. Positione itaque diei, ejus ostenditur magnitudo caecitatis, quia profecto magnas tenebras habuit, qui in die non vidit. Nunc quoque si ad Ecclesiae statum respicimus, generalis gratia luminis est. Venit namque qui verae claritatis radios spargens, diceret: Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris ( Jn, 8, 12) . Et quia interni splendoris ejus gloria ineffabilis est, non dicitur de die isto, vel illo, sed die quadam: cujus profecto diei claritas non est; claritatis vero [ Nonne melius, claritas est. Claritatis vero, etc.] magnitudo incognita. Magnas ergo tenebras Pastor sustinet, si is qui Ecclesiae oculus esse per officium noscitur in gratia tantae lucis visionem non habet. Quare et ejusdem oculi tenebras per semetipsam veritas magnas ostendit, dicens: Ipsae tenebrae quantae erunt ( Mt, 6, 23)? Sed jam unde sibi tanta caligo oriatur insinuat, quia dicit: Jacebat in loco suo. Locus namque praedicatoris standi, non jacendi, officium habet. Unde et de seipso Dominus formam ejusdem praedicatoribus praebet, dicens: Ego autem in medio vestri sum, sicut qui ministrat ( Lc, 22, 27). Stare enim in medio fratrum est per laboriosam conversationem se in exemplum minoribus praebere. Stare itaque ad laborem operis pertinet, et ad pugnae necessitatem. Unde et agonotheta spiritualis certaminis praecipit, dicens: State ergo succincti lumbos in veritate ( Ep, 6, 14) . Et quia jacere quiescentis est, in loco praelii et laboris quietis teporem sequi reprehenditur, qui in loco jacere memoratur. Stare etiam justi est. Unde et Paulus dicit: Fide enim statis ( 2Co, 1, 23). Jacere ergo etiam ad remissioris vitae negligentiam pertinet. Tunc itaque Heli jacet in loco suo, cum per lapsum pravitatis reprobus praedicator requiescit in sede justi. Jacentis ergo in loco suo oculi caligant, quia summa videre nequeunt, qui in arce pastoralis culminis non exsequuntur virtutis opera, sed remissioris vitae blanditiis immerguntur. Qui profecto lucerna Dei jam non veritate laudis, sed per improperium appellatur derisionis. Nam qui lucernae Dei appellatione fungitur, et videre non posse perhibetur, deridetur potius tanto nomine quo censetur. Nam in vera justi laude dicitur: Ipse erat lucerna ardens et lucens ( Jn, 5, 35). Nam veri luminis jubar quod amando hauserat loquendo fundebat. Praedicator etiam carnalis dicitur lucerna per officium, caeca per intentionem, quia dignitate fungitur praebendi luminis, sed mentem figit in tenebris vanitatis.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro puro et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas. ( R3, 7, 49) Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia etesurientibus justitiam panem verbi Dei ministrant, et vasa fuerunt ministeriicoelestis, id est justorum nobis actus in exemplum proponunt: ita etiam aptissime percandelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem sapientiae errantibusproferunt. Hinc etenimPsalmista: Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. ( Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Hinc etiam Salomon ait: Quia mandatum lucerna est, et lex lux. ( Pr, 16) Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris sint posita candelabra,ex his quae de mensis tractavimus facillime patet. Cum vero dixisset, quinque a dextris et quinque a sinistris, ( R3, 7, 49) convenienter addidit, contra oraculum. ( R3, 7, 49) Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aditum designat patriaecoelestis, ubi Christus in dextera Dei sedens, paternorum utique consciusarcanorum. Et candelabra templi aurea, contra oraculum sunt posita, quia divina eloquiasemper ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem ac desideriumnostris cordibus infundant: et eosqui originem carnis aeternam habent, ad appetendampromerendamque in coelestibus sedem perpetuae mansionis accendant. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice distet? possumusrecte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo Spiritus sancti infusi, etipsi igne dilectionis ardent in corde, et proximis lucem scientiae praeferunt inlingua. Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt ut longe lateque videripossint in Ecclesia Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobis virtutes et doctrinamsua lectione demonstrant. Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de Joanne: Ille erat lucerna ardens et lucens. ( Jn, 5, 35) [mauvais référencement: Jn, 5] Possumusetiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia, juxtaillud Psalmistae, quod et supra posuimus: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. ( Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Candelabra autem harum lucernarum sancti sunt omnes, qui sua et corda etcorpora ferendis Domini mandatis, humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, verum in omnibus quaeScriptura sancta dicat attendit, ejusque se subjicere mandatis, ejus satagitauscultare promissis quasi candelabrum domus Dei aureum aureas ejus gestat lucernas:quia casta corporis sui membra, castas mentis cogitationes, ad facienda quae Deusjubet supponere contendit, et hoc tam fixa intentione quam candelabrum. Necesse est enim firmiterad superna erectum impositas sibi lucernas, non solumabsque ruina, sed etiam absque ulla status sui motione servare. Quod vero cum dixisset et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram oraculum ex auro puro, ( R3, 7, 49) addidit et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas, ( R3, 7, 49) videtur juxta litteram, quia suprema pars candelabrorum, in modum sit liliirepandi deformata, quomodo in candelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus eststipes medius, et calami ex ipso procedentes, cum scyphis et sperulis lilia scribunturhabuisse perplurima. Flores autem lilii, ut saepe dictum est, amoenitatem semper virentis terraeviventium designant: de qua dicit beatus Petrus regeneratos nos a Domino in spemvivam, in haereditatem incorruptibilem,et incontaminatam, et immarcescibilem,conservatam in coelis (voir: 1P, 1) . Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Domini, quia Scripturadivina spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestis provocareconsuevit. Et quomodo erectum in altitudine candelabrum lilii flores et lucernas habet aureasin capite, ita electi omnes qui in eadem Scriptura sacra continentur, erecto adsuperna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse et percepisse probantur. Et cardines ostiorum domus templi interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi ex auro erant. ( R3, 7, 50) Ostia enim domus interioris, Sancti sanctorum, angelica sunt ministeria, quaenobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant. Et ostia domus templi doctores suntsancti ac sacerdotes, qui instruendo,baptizando, Domini corporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis Ecclesiaepraesentis limina pandunt. Quid cardines utrorumque ostiorum nisi sensus et corda sunt eorumdem angelorumsive hominum sanctorum, quibus immutabiliter contemplationi ac dilectioni suiConditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte compleant, quoa voluntate illius cui ministrant, nunquam oculos avertunt: aperiuntur enim etclauduntur ostia tempore congruo, sed nullo suum cardinem tempore deserunt: quia etangeli et omnes sancti, sive in hac vita fidei, seu in illa spei fideles atque electossuscipiant, semper animum in radice internae dilectionisfixum tenent. Unde bene iidem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter videlicet velmeritum propriae claritatis, vel illius quam habent in Deum charitatis.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo, et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas. ( R3, 7, 49) Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quae et esurientibus justitiam panem verbi Dei ministrant, et vasa ferunt ministerii coelestis, id est, istorum nobis actus in exemplum proponunt, etiam aptissime per candelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem sapientiae errantibus proferunt. Hinc etenim Psalmista: Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. ( Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Hinc et Salomon ait: Quia mandatum lucerna est, et lex lux. ( Pr, 6) Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris sint posita candelabra, ex his quae de mensis tractavimus facile patet. Cum vero dixisset, quinque a dextris et quinque a sinistris, convenienter addidit, contra oraculum. Oraculum namque, ubi erat arca, ut saepe dictum est, aditum designat patriae coelestis, ubi Christus est in dextera Dei sedens, ( Col, 3) paternorum utique conscius arcanorum. Et candelabra templi aurea contra oraculum sunt posita, quia divina eloquia semper ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem ac desiderium nostris cordibus infundant, ut eos qui originem carnis e terra habent, ad appetendam promerendamque in coelestibus sedem perpetuae mansionis accendant. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice distet, possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos qui, oleo Spiritus sancti infusi, et ipsi igni dilectionis ardent in corde et proximis lucem scientiae praeferunt in linguam. Candelabra autem, quae has lucernas in sublime tollunt, ut longe lateque videri possint in Ecclesia, Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobis virtutes et doctrinam sua lectione demonstrant. Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini quo dicitur de Joanne: Ille erat lucerna lucens. ( Jn, 5, 35) [mauvais référencement: Jn, 5] Possumus etiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia, juxta illud Psalmistae, quod et supra posuimus: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. ( Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Candelabra autem harum lucernarum sancti sunt omnes qui sua et corda et corpora ferentes Domini mandatis humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, verum in omnibus quae Scriptura sancta dicit attendit, ejusque se subjiciens mandatis, satagit auscultare promissa, quasi candelabrum domus Dei aureum, aureas ejus gestat lucernas, quia casta corporis sui membra, castae mentis cogitationes, ad facienda quae Deus jubet, supponere contendit; et hoc tam fixa intentione, quam candelabrum necesse est firmiter, ad superna erectum, impositas sibi lucernas, non solum absque ruina, sed etiam absque ulla status sui motione servare. Quod vero, cum dixisset: Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo, addidit: Et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas, ( R3, 7, 49) videtur juxta litteram quia suprema pars candelabrorum in modum sit lilii repandi efformata, quomodo in candelabro tabernaculi factum esse legimus. Cujus est stipes medius, et calami ex ipso procedentes cum scyphis et sphaerulis lilia scribuntur habuisse perplurima. Flores autem lilii (ut saepe dictum est) amoenitatem semper virentis terrae viventium designant, de qua dicit beatus Petrus: Regeneratos nos a Domino « in spem vivam, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in coelis. » Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Dei, quia Scriptura divina, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestis provocare consuevit. Et quomodo erectum in altitudine candelabrum lilii flores et lucernas habet aureas in capite, ita electi omnes, qui in eadem Scriptura sacra continentur, erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse et percepisse probantur.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 27
    • Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro purissimo, et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas ( R3, 7, 49). Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia etjustitiam esurientibus panem verbi ministrant, et vasa ferunt ministeriicoelestis, id est justorum nobis actus in exemplum ponunt, ita et aptissime percandelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem sapientiaeerrantibus proferunt: hinc etenim psalmista, Lucerna , inquit, pedibus meis ( Ps, 118, 105), etc.; hinc etiam Salomon ait, Quia mandatum lucerna est, et lex, lux ( Pv, 6, 23). Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris, convenienter addidit contra oraculum ( R3, 7, 49). Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aperte designat patriamcoelestem, ubi Christus est in dextra Dei sedens, paternorum utique consciusarcanorum; et candelabra templi aurea contra oraculum sunt posita, cum divinaeloquia ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem acdesiderium nostris cordibus infundant; et eos qui originem carnis a terrahabent, ad appetendam promerendamque in coelis perpetuam mansionemaccendant. Sunt autem qui hoc quod de candelabris dicitur, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram ( R3, 7, 49), ita putant intelligendum, quod quinque fuerint adextris illius candelabri quod fecit Moyses in deserto, et quinque a sinistris,utraque tamen ad meridianam plagam, in qua candelabrum unum quod fecit Moysesstare praeceptum est; quod eodem ordine etiam de mensis decem intelligant, quiaomnes quidem ad septentrionalem plagam fuerint positae, sed quinque ad dexteram Mosaicae illius mensae, et quinque ad laevam. Verum, si consideres verba sacrae Scripturae, quibus dicitur, Et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ( R3, 7, 49), patet, ni fallor, quod aeque utraque quinque oraculumrespiciebant: utpote juxta utrumque latus templi in longum posita: nam si omniacandelabra ad australe latus templi in longum posita essent, non dicerenturcontra oraculum posita, sed potius contra aquilonem, sive contra mensas, sietiam mensae ibi stabant; quod dictum est in Exodo de illo uno candelabro quodabsque ulla dubietate ad meridiem stabat: Posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi ( Ex, 40, 24). Itemque in libro Numerorum, Cum posuerit septem lucernas contra eam partem qua candelabrum lucem dabat ( Nb, 8, 2). Ex utraque ergo parte templi candelabra, ex utraque erant mensae, quiaScriptura divina ad illustrationem ac refectionem utrique Dei populo conditaest, quae nos in prosperis et adversis, in tristibus ac laetis eventibusreficere ne deficiamus, et ne caeci remaneamus, illustrare consuevit. Vasa quoque misericordiae sunt superposita: hoc est, Scriptura in se justorumopera utrisque nobis, per quae in actione justitiae et ipsi confortemur,proponit. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice distet,possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo sanctiSpiritus infusi, et ipsi igne dilectionis ardent in corde, et proximis lucemscientiae proferunt lingua. Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt, ut longe latequevideri possint in Ecclesia, Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobisvirtutes et exempla sua lectione demonstrant. Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de Joanne, Ille erat lucerna ardens et lucens ( Jn, 5, 35). Possumus etiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia, juxtaillud psalmistae, quod et supra posuimus, Lucerna pedibus meis verbum tuum ( Ps, 118, 105). Candelabra autem lucernarum harum, sancti sunt omnes, qui sua corda etcorpora ferendis Domini mandatis, humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, sed in omnibus quaeScriptura sancta dicat, attendit, ejusque sese subjicere mandatis satagit,quasi candelabrum domus Dei aureum, aureas ejus gestat lucernas: quia castacorporis sui membra castas mentis cogitationes, ad facienda quae Deus jubet,supponere contendit, et hoc tam fixa intentione, quam candelabrum necesse estfirmiter ad superna erectum, impositas sibi lucernas non solum absque ruina,sed etiam absque ulla status sui mutatione servare. Cum vero dixisset, Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro purissimo ( R3, 7, 49), addidit, Et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas ( R3, 7, 49); videtur, juxta litteram, quiasuprema pars candelabrorum in modum sit lilii repandi formata: quod incandelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus et stirps medius, et calamiex ipso procedentes cum scyphis et sphaerulis lilia scribuntur habuisseplurima. Flores autem lilii, ut saepe dictum est, amoenitatem semper virentis terraeviventium designant, de qua dicit beatus Petrus: Regeneratos nos a Domino in spem vivam, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis ( 1P, 1, 3 et 1P, 1, 4). Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Dei, quia Scripturadivina, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestisprovocare consuevit; et quomodo erectum in altitudine candelabrum lilii floreset lucernas habet aureas in capite, ita electi omnes qui in eadem Scripturasacra continentur, erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisseet percepisse probantur. Fecitque forcipes aureos, hydrias quoque et fuscinulas, phialas, et mortariola, et thuribula de auro purissimo ( R3, 7, 49 et R3, 7, 50). Varia vasa quae ad offerenda libamina sunt facta, variae sunt distinctioneseloquii divini pro dispari capacitate audientium: non enim una eademque omnibuspotest convenire doctrina, ac per hoc diversa altaris vasa, vel diversasfidelium personas, vel certe multifarias ipsorum actiones, sive cogitationes infamulatum sui Conditoris dispositas accipere debemus. Forcipes namque ad emendandum altaris ignem fieri debere credendum est. Unde recte per eos sancti praedicatores designantur, qui ignem in nobischaritatis, quasi in altari Dei accendere suis exhortationibus solent. Namque hi velut gemino dente forcipis ad hunc ignem accendendum titiones inaltare componunt, quando consonis utriusque Testamenti nos paginis instruunt,et eloquia veritatis in nostro corde, quibus amplius ad aeternorum desideriainflammemur, collocant. Fuscinulae, quae Graece κρεάγραι, ad hocin ministerio altaris habebantur, ut carnes victimae per eas de caldariiscoctae proferrentur, atque ad esum eorum qui his erant reficiendi afferrentur;quarum usus aeque sanctis praedicatoribus figurate congruit, quorum ministeriiest animas fidelium verbo fidei reficere, et juxta regulam apostolicaediscretionis rudibus adhuc discipulis rationabile et sine dolo lac doctrinaesimplicis adhibere; perfectioribus autem solidum cibum doctrinae sublimiorisministrare: quicumque enim sacramenta Christi ad ejus imitationem susciperenorunt, hi quasi carnibus hostiae salutaris refecti satiantur, quia doctorumest spiritalium, quae cuique personae mysteria audienda committant,solertissime discernere; recte fuscinulas intulit Salomon sacerdotibus in domoDomini, quibus carnes hostiarum, prout oportuerit, componant; et alia quidemhominibus, sed mundis edenda offerant: alia vero altaris ignibus consumendarelinquant: quia sunt in verbis Dei nonnulla quae nostrae humilitati revelare,ac epulas nostrae refectioni concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiaepateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant: quid enimper phialas, nisi mensura praedicationis accipitur, qua oportet utexhortationis gratia singulis juxta capacitatem ingenii conferatur: debet enimhic subtiliter qui docet perspicere ne plus studeat quam ab audiente capiturpraedicare, debet ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendocondescendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, semagis curet ostendere quam auditoribus prodesse. Diximus plenius de mensa et candelabro, et utroque altari, ac vasis domusDomini, in libris quos de factura tabernaculi et habitu sacerdotaliscripsimus. Si quis ergo capacitatem nostri sensus ex Patrum traditione progenitam, dehis scire desiderat, in opere illo requirat. Sequitur: