Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 23 : Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Samuel quippe puer a Domino vocatur quoties humilibus subjectis divini consilii arcana revelantur, et humilitatis suae merito lumen contemplationis acquirunt, quod superbiae suae retributione elati praedicatores perdunt. Sed notandum quia id quadam die factum ostenditur, qua videlicet Heli et in loco suo jacere, et videre non posse perhibetur. In die namque vocatur, qui pro sua et aliorum salute ad supernae sapientiae scienda secreta sustollitur. Quo contra et Salomon sapientiam in nocte percepit, ut caligo temporis indicaret quia eamdem sapientiam non perseveratus acciperet (voir: R3, 3, 5 et R3, 3, 12) . Quod intelligi et aliter potest, quia videlicet Heli caligo memoratur. Positione itaque diei, ejus ostenditur magnitudo caecitatis, quia profecto magnas tenebras habuit, qui in die non vidit. Nunc quoque si ad Ecclesiae statum respicimus, generalis gratia luminis est. Venit namque qui verae claritatis radios spargens, diceret: Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris ( Jn, 8, 12) . Et quia interni splendoris ejus gloria ineffabilis est, non dicitur de die isto, vel illo, sed die quadam: cujus profecto diei claritas non est; claritatis vero [ Nonne melius, claritas est. Claritatis vero, etc.] magnitudo incognita. Magnas ergo tenebras Pastor sustinet, si is qui Ecclesiae oculus esse per officium noscitur in gratia tantae lucis visionem non habet. Quare et ejusdem oculi tenebras per semetipsam veritas magnas ostendit, dicens: Ipsae tenebrae quantae erunt ( Mt, 6, 23)? Sed jam unde sibi tanta caligo oriatur insinuat, quia dicit: Jacebat in loco suo. Locus namque praedicatoris standi, non jacendi, officium habet. Unde et de seipso Dominus formam ejusdem praedicatoribus praebet, dicens: Ego autem in medio vestri sum, sicut qui ministrat ( Lc, 22, 27). Stare enim in medio fratrum est per laboriosam conversationem se in exemplum minoribus praebere. Stare itaque ad laborem operis pertinet, et ad pugnae necessitatem. Unde et agonotheta spiritualis certaminis praecipit, dicens: State ergo succincti lumbos in veritate ( Ep, 6, 14) . Et quia jacere quiescentis est, in loco praelii et laboris quietis teporem sequi reprehenditur, qui in loco jacere memoratur. Stare etiam justi est. Unde et Paulus dicit: Fide enim statis ( 2Co, 1, 23). Jacere ergo etiam ad remissioris vitae negligentiam pertinet. Tunc itaque Heli jacet in loco suo, cum per lapsum pravitatis reprobus praedicator requiescit in sede justi. Jacentis ergo in loco suo oculi caligant, quia summa videre nequeunt, qui in arce pastoralis culminis non exsequuntur virtutis opera, sed remissioris vitae blanditiis immerguntur. Qui profecto lucerna Dei jam non veritate laudis, sed per improperium appellatur derisionis. Nam qui lucernae Dei appellatione fungitur, et videre non posse perhibetur, deridetur potius tanto nomine quo censetur. Nam in vera justi laude dicitur: Ipse erat lucerna ardens et lucens ( Jn, 5, 35). Nam veri luminis jubar quod amando hauserat loquendo fundebat. Praedicator etiam carnalis dicitur lucerna per officium, caeca per intentionem, quia dignitate fungitur praebendi luminis, sed mentem figit in tenebris vanitatis.