Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 12 : et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 18
    • Texit ergo Salomon pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus ( R3, 6, 30), quia Rex noster pacificus et angelos atque animas justorumin coelis perfecte ac plenarie dono dilectionis implevit, et peregrinantes inhoc saeculo cives ejusdem patriae coelestis signaculo dilectionis a caeterorummortalium vilitate segregavit: In hoc cognoscent , inquiens, omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis adinvicem ( Jn, 13, 35). Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum ( R3, 6, 31 et R3, 6, 32). Quod primo dixerat, Fecit ostiola de lignis olivarum ( R3, 6, 31), hoc ipsumvidetur apertius explicare voluisse, cum adjunxit, Et duo ostia de lignis olivarum ( R3, 6, 32). Unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus ostiisclaudebatur, rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut templum, et sicutporticus ante templum. Unum non amplius habebant introitum, certi utique causa mysterii: quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus ( EP, 4, Ep, 4, 5 et Ep, 4, 6), unusin Ecclesiam praesentem per baptismum, unus in regnum coeleste per opera fideiest sperandus introitus: nam quod unus esset introitus oraculi, testatur hocquod inferius de arca scriptum est: Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus ( R3, 8, 8); ubi patenter ostenditur, ni fallor, quod unus eratingressus oraculi, et hic e regione factus arcae, quae in medio ejusdem oraculifuit. Cujus ingressus et ostiola per significationem multifarie possunt accipi: namet angelicos spiritus, quorum ministerio in habitationem coelestis patriaeintroducimur, aptissime designant, et apostolorum atque virorum apostolicorumfiguram tenent. Quibus claves regni coelorum sunt datae, qui accepta a Domino potestateligandi atque solvendi, et dignos intra regni januam admittunt; et contumaces,impuros ac superbos excommunicando vel anathematizando, ab ingressu vitaeperennis eliminant. Sed et opera justitiae quorum merito ad regnum coeleste pervenitur, recte perostia, per quae in sancta sanctorum ingrediebatur, possunt typice designari,juxta quod in libro Sapientiae scriptum est, Custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est; incorruptio autem facit proximum Deo ( Sg, 6, 18 et Sg, 6, 19). Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Quibus omnibus apte congruit, quia ipsa eadem ostiola de lignis fiuntolivarum, quia nimirum et angeli et homines perfecti fructu misericordiae etoperibus lucis sese in domo Dei gloriosos exhibent, immo omnes electi per armalucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis aperiunt. Duo sunt autem ostiola, sive quia Dominum et proximos diligunt angeli ethomines sancti, neque januam vitae, nisi per geminam hanc dilectionem poteritquis intrare; seu quia utriusque populi fidelibus, et Judaei videlicet etGentilis, eadem vitae janua reseratur. Postes sunt angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coelirecipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis, in judicio suas foresaperit; quinque enim sunt sensus corporis nostri, ut supra meminimus, visus,auditus, gustus, olfactus, tactus. Certe vel postis uterque oraculi quinque factus est cubitorum, quia solisillis supernae patriae aditus panditur, qui omnibus sui corporis et cordissensibus Domino servire studuerunt: corporis videlicet, cum per eosdem sensusaliquid pro illo agunt: cordis vero, cum sobrie et juste et pie cogitant de eisquae per ipsos corporis sensus agere decernunt. Sculpsitque in eis picturam Cherub et palmarum species, et anaglypha valde prominentia, et texit ea auro, operuitque tam Cherubin quam palmas et caetera auro ( R3, 6, 32). Anaglypha Graece, dicuntur Latine caelaturae. Caelata sunt autem vasa aurea vel argentea, signis eminentioribus extraintusque expressa. Haec et alio nomine sculpta vocantur, anaglypha vasa dicta, quod superiussunt sculpta: Graeci enim ana, sursum glyphen, sculpturam dicunt, id est,sursum sculpta. Cuncta autem haec supra eadem Cherubin in ornatu parietum templi posita, procaptu nostro exposita sunt, nec laborandum in astruendo; quin virtutum operibusquae per totum orbem Ecclesiae in suis sanctis ac perfectis exercet, illipraecipue quibus fidelium cura commissa, et claves regni coelorum sunt datae,omni debeant solertia insistere ut quantum gradu praeminent caeteris, tantum etmerito praecellant bonae actionis. Habent namque in se picturam Cherubin insculptam, cum angelicam in terrisvitam, quantum mortalibus possibile est, et mente imitantur et opere. Habent palmarum species, cum dona supernae retributionis fixa semperintentione meditantur. Palma namque manus victricis ornatus est. Habent anaglypha valde prominentia, cum certissima bonorum operam documenta,et quae nemo in sinistram partem interpretari valeat, cunctis se intuentibusostendunt. Et haec omnia opera sunt aureis laminis cooperta, cum, sicut saepe dictum estet semper dicendum est, caeteris virtutum floribus specialius in magnis Ecclesiae membris fulgor supereminet amoris. His ostiolis est velum fuisse additum, Verba dierum narrant. Fecit quoque velum, inquit, ex hyacintho, purpura, coccino et bysso, et intexuit ei Cherubin; quod decoris quidem gratia factum est,ut inter parietes deauratos et holosericum fulgeret, sed in ejusdem mysteriisignificatione, cujus et ostiola, ante arcam atque ingressum oraculi appensum,ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur, sic et velum revelaretur, quotiesadveniret qui in sancta sanctorum esset ingressurus. Hujus ergo veli sedula revelatio sedulam apertionem regni coelestissignificat, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris nostri donataest; unde et baptizato eo, coeli aperti sunt, ut ostenderetur quia per baptismaquod nobis ipse consecravit, januam patriae coelestis deberemus ingredi; etmoriente illo in cruce, idem velum scissum est medium a summo usque deorsum, utaperte doceret quia figurae legales jam tunc ad finem venissent, ac veritasEvangelii arcanaque coelestia, et ipse coeli ingressus, non adhuc prophetandusac figuraliter significandus, sed jam jamque esset proxime omnibus aperiendus,qui ab initio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundotransierunt; nam die post resurrectionem Domini quadragesimo universi cum eocoelum petierunt, remotoque omni velamine multifarias in domo Domini mansionespro suis quique meritis acceperunt; sed et nobis, qui adhuc futuri eramus,eadem hora reseratus est supernae illius civitatis ac domus Patrisingressus. In quam profecto civitatem non nisi per interna aeternorum bonorum desideria,per fidem et sacramenta Dominicae passionis, per verba sincerae dilectionis,per mortificationem concupiscentiae carnalis, et per quotidiana angelorumauxilia conscenditur. Unde bene idem velum sub quo in oraculum intrabatur ex hyacintho, purpura,coccino, et bysso factum est, eique Cherubin intexti esse memorantur. Hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, purpura quae sanguineconchyliorum conficitur, et sanguineam ipsam profert speciem, non immeritosacramentum signat Dominicae passionis, quod nos imitari crucem nostramportando debemus. Coccino, qui rubeo colore flammescit, congrue virtus exprimitur amoris, dequa mirantes dixerunt, qui cum Domino ambulaverunt discipuli, Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? ( Lc, 24, 32) Byssus, quae de terra virenti germine nascitur,et longo artificum exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem deduciturspeciem, congrue castitatem nostrae carnis insinuat, cujus quasi humoremingenitum exsiccari jubet Apostolus dicens, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus ( Col, 3, 5). Ad quantam vero candoris gloriam hanc velit perduci, ostendit alias dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum ( Rm, 12, 1). Intexuit velo Cherubin, eademque quatuor coloribus eximiis conficiuntur, cumin universis quae pie agimus, a venenatis daemonum telis per angelica praesidiaDomino donante protegimur. Item texuit velo Cherubin, cum in bonis quae agimus, multitudine scientiaeindesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, et ne forte avirtutum calle aberremus, horum intuitu continue vestigia nostra regamus. Fecitque in introitu templi postes quadrangulatos, et duo ostia de lignis abiegnis intrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur ( R3, 6, 33 et R3, 6, 34). Sicut ingressus oraculi, quo ad arcam Domini Cherubinque perveniebatur,introitum regni coelestis significat, quo ad Conditoris visionem nostrisupernorumque civium nos introduci speramus ac desideramus; ita introitus intemplum primordia nostrae conversionis ad Deum, quando in praesentem Ecclesiamingredimur, typice demonstrat. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad speciem: unde apte posteshujus introitus quadrangulati sunt facti, propter quatuor sancti Evangeliilibros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur; seu propter totidem quatuorvirtutes principales, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam, quarumveluti fundamini quodam firmissimo omnis bonorum actuum structurainnititur. Prudentia namque est qua discimus quid nos agere, qualiter viveredeceat. Fortitudo, per quam ea quae didicimus agenda implemus, quas uno versiculovirtutes propheta breviter complectitur dicens: Dominus illuminatio mea et salus mea ( Ps, 26, 1). Illuminatio videlicet, ut quae agere debeamus edoceat; salus vero, ut nos adagenda confirmet; temperantia, qua discernimus ne plus aut minus justoprudentiae sive fortitudini operam dare inveniamur. Et quisquis prudentia, fortitudine, temperantia utitur, absque ullacontradictione justus esse probabitur. Virtus quarta post prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiasequitur. Duo ostia, quae in hunc ingressum acta sunt, dilectio est Dei etproximi. Quae bene altrinsecus facta esse dicuntur, quia ad invicem respiciunt, adeout una sine altera nequaquam possit haberi: Omnis enim qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo ( 1Jn, 5, 1). Et sicut iterum dicitur: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere ( 1Jn, 4, 20) [mauvais référencement: Jn, 4] ? Unde recte ostiumexterius dilectio fraterna, interius est dilectio intelligenda divina: quiailla prior tempore, haec dignitate sublimior; et per illam ad hanc intratur,quia in amore proximi discitur qualiter amari Conditor debeat. Utrumque autem ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur, quia inutraque dilectione duo sunt quae principaliter observare debemus. In dilectione etenim Dei fidem veritatis et puritatem necesse est ut habeamusbonae operationis; sine fide enim impossibile est placere Deo, et fides sineoperibus mortua est; in amore enim fraternitatis patientia est et benignitasservanda, dicente Apostolo, Charitas patiens est, benigna est ( 1Co, 13, 4); patiens videlicet ad tolerandas molestias injuriasque proximorum; benigna, ad dimittendum ex corde, et benefaciendum eisquorum injurias sustinet: qualem nos charitatem habere Dominus voluit, cum ait, Dimittite, et dimittetur vobis. Dimittite injurias laedentibus vos, date subsidia eis pietatis, quibuslaxatis injurias: qualem nobis impendere dilectionem desiderat, ipse qui nos inoratione dicere praecepit: Panem nostrum quotidianum da nobie hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ( Mt, 6, 11 et Mt, 6, 12). Utrumque ergo ostium duplex erat, quia dilectio utraque gemino ordineperficitur; utrumque se invicem tenens aperiebatur, quia junctae sunt virtutes,neque ab invicem possunt dividi: namque fides sine operibus, neque sine fideDeo possunt opera bona placere; neque item injurias ferre sufficit, qui ei quemtolerat, etiam ea quae necesse habet, cum possit ministrare, contemnit; nequeei qui substantiam mundi habuerit, satis est de hac egenti proximo dare, si nonetiam eas quas sibi forte irrogaverat injurias, sincero ex corde dimittit: quodenim de utroque illo ostio dicitur, quia se invicem tenens aperiebatur, nonhaec apertio separationem ab invicem spiritalium designat virtutum, sed hocpotius indicat quod post harum conjunctionem ingressus nobis sanctae Ecclesiaemagis magisque patescat; ut quo his amplius abundemus, eo verius sanctorumcoetibus associemur: sicut etiam divisio Rubri maris, per quam populus DeiAegyptum persequentem evasit, non divisionem unici baptismatis, sed apertionempotius signavit qua, exstinctis peccatis omnibus, ad littus ac solitudinemtranseamus virtutum. Vel certe ostium quod invicem se tenet aperitur, cum post ministeriumpraedicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendicastitatem pertineat. Quae tamen utraque a sua nequeunt connexione separari, quia non distat interproximorum mala tolerare, et eis bona commodare, cum haec certissime soleant inuno eodemque perfectorum indissolubilia permanere. Notandum sane quod in ingressu oraculi duo quidem ostia dicuntur, sed haecduplicia fuisse non dicuntur; in templi vero, id est, domus prioris introitu,ita erant duo ostia, ut duplex esset utrumque: quia nimirum in praesentiEcclesia talem nos ingredi ac ducere vitam necesse est, in qua dilectionem Deiet proximi per fidem et operationem, per patientiam et benignitatemservemus. In futura autem vita, ubi Dominum et proximos in luce internae beatitudinisvidebimus, eadem utique gemina dilectione absque ullo prorsus labore, immo inmagna multitudine divinae dulcedinis perfruemur. Unde apte introitus interioris domus duo quidem ostia, sed haec simpliciahabebat: non enim fides ibi necessaria est, ubi ea quae nunc credimus acsperamus, omnia manifesta luce videbimus. Non est labor operum necessarius, ubi mercede perpetua eorum quae hiclaboramus donabimur. Non necessaria patientia, ubi nemo adversi aliquid irrogat. Non munificentia benignitatis, ubi nemo indiget quod opus est. Haec de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentes Patrum vestigia,disseruimus. Verum, juxta formam operis, decoris gratia provisum est, ut in uno eodemquetempli ingressu duo essent ostia; necesse etenim erat parietes domus, quicentum et viginti cubitos habebant, nonnullas etiam crassitudines habere; incujus nimirum crassitudinis extrema parte ostia erant affixa, ita ut aequalipariete esset ostium utrumque, et sive intus, sive foris templum quisquepositus ostium inspiceret, unus ei per omnia paries esse videretur; similiteret cedrinus paries cum vicenorum in longitudine et altitudine esset cubitorum,non parvam et ipse debuit habere crassitudinem. Quapropter et in hujus ingressu duo facta sunt ostia, ut videlicet ab utroquelatere, hoc est, intus et foris aequali pariete ostium pateret. Et quoniam easdem picturas aequas ostium et paries habebat, ut veraciter unusper omnia continuatim extentus paries videretur, unum decoris gratiapraetendens, aliud mysterii dispensatione praefigurans. Quod vero descriptis templi ostiis sequitur: Et sculpsit Cherubin et palmas, caelaturas valde eminentes, operuitque omnia aureis laminis opere quadro ad regulam ( R3, 6, 35), jam supra expositum est, quia in parietibus domus etin ostiis interioribus eaedem picturae sive caelaturae sunt factae; patetqueratio figurae, quare easdem ipsas picturas et caelaturas, eosdemque Cherubimprima templi janua quos et interior recipiat: quia nimirum eadem arcana fidei,spei et charitatis, quae sublimes quique ac perfecti sublimiter capiunt,quaeque omnes electi in coelis plene in divina visione percipiunt, etiamcatechizandis rudibus quibusque discenda et confitenda traduntur, quatenussacris initiati mysteriis, quandoque etiam ad capienda ea quae pie crediderunt,perveniant. Quod autem nostra translatio habet, Operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam ( R3, 6, 35), in Septuaginta habet, Expandit per eas bracteas, et deauravit eas auro inducto per sculpturam.