Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 5 : Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 2
    • Hoc profecto Samuel audivit, quod populus locutus est, sed ipsum populus non audivit. Populo enim reprobo loqui et non audire, fuit verba contra Dei voluntatem promere, sed poenam pravae locutionis minime praevidere. Samuel autem populi verba audivit: quia spirituales viri, dum superbae locutionis voces audiunt, futurum in eis divinae ultionis meritum recognoscunt. Dicat ergo: Audivit Samuel omnia verba populi ( S1, 8, 21), quia sancti, ac spirituales viri, quidquid carnales superbe foris insonant, quale sit in divino judicio intus pensant. Sed quia, dum carnalium subditorum damnabilem vitam reperiunt, pro delendis eorum criminibus intercedunt: Sequitur: Et locutus est ea in auribus Domini ( S1, 8, 21). In eorum auribus loquimur, apud quos magnae familiaritatis gratiam habemus. Sancti autem viri, quia omnipotenti Deo in magni amoris vinculo conjuncti sunt, ei in auribus loquuntur: quia divinae propitiationis ejus auditum tanto fiducialius exposcunt, quanto apud ejus misericordiam, impetrandi locum sublimius acceperunt. Peccata vero populi loquuntur pro humilitate confessionis, sed in auribus loquuntur Domini: quia cum magno affectu precis januam pulsant Dominicae propitiationis. Sed fortasse in auribus Domini loqui dicitur: quia dum sancti viri pro peccatoribus obsecrant, preces quas pro eis Deo offerunt, hominibus non revelant. Unde et in Evangelio Dominus prohibet discipulos, dicens: Cum oratis, nolite fieri sicut hypocritae tristes, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus ( Mt, 6, 5) . Verba ergo, sive opera populi loquuntur, cum delicta locutionis et operis orationibus delenda Domino exponunt. Ea vero in auribus Domini loquuntur, ut dum hominum testimonia orantes fugiunt, ab eo, qui occulta respicit, celerius audiantur. Dum ergo in auribus Domini Samuel loqui perhibetur, modum profecto insinuat, quo quis auditum mereatur divinae dignationis. Nam pervenire ad Deum oratio nequaquam potest, quae ex intentione promitur, ut ab hominibus agnoscatur. Unde et qui in auribus Domini locutus asseritur, responsa ejus etiam percepisse perhibetur. Nam sequitur: Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi, et constitue super eum regem ( S1, 8, 22).