V. 9 :
Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur
nomen tuum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Quid est quod hucusque de solo Saul dicebatur:
Quaenam res accidit filio Cis?
(
S1, 10, 11) Et nunc quasi de multis repondetur:
Et quis pater eorum?
(
S1, 10, 12) Sed si ad historiam intelligatur, stare nullo modo
potest. Restat ergo ut sensus qui litterae demitur in
spirituali significatione requiratur. Cum ergo dicitur:
Quis pater eorum?
(
S1, 10, 12) Non solum Saul prophetans attenditur, sed omnis ille
cuneus prophetarum. Qui nimirum prophetae omnes, quia valde
spirituales erant, non ex carnali progenie, sed ex coelesti origine
censebantur. Pater quidem prophetarum ille est, qui per
Malachiam exquirit, dicens:
Si Dominus sum, ubi est timor meus?
(
Ma, 1, 6) Et si pater sum, ubi est amor meus (Ma. I,
6)? Quia enim omnipotenti Deo in magna
charitate conjuncti sunt, ejus, quem quasi patrem diligunt, filii
nominantur. Quod novae Ecclesiae praedicatoribus tanto
decentius convenit quanto ille eos in coelestem nobilitatem altius
extulit, qui eis claritatem tanti generis in forma detexit
orationis.
Sic,
inquit,
orabitis: Pater noster qui es in coelis.
(
Mt, 6, 9) Quod tale est, ac si dicat: Mirandi essent sancti
praedicatores, si mira quae agunt, sua virtute perficerent: nunc mirum
non est quod cernitur; quia per eos ille hoc agit cui aliquid difficile
non videtur. Dicat ergo alter ad alterum: Et quis
pater eorum? Quasi dicat: Quid mirum est,
si mirabiliter doceant cum non ipsi sint, qui loquuntur: sed spiritus
patris eorum qui loquitur in eis? Non ergo dicitur:
Quis pater ejus?
Ne, quod pluribus convenit filiis, unico
conferatur. Solus etenim ille, qui natura Filius est, dicere
audet:
Pater meus usque modo operatur.
(
Jn, 5, 17) Et item:
Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui
te.
(
Ps, 2, 7) Nam ut utriusque dignitatis differentiam promeret,
Mariae Magdalenae loquitur, dicens:
Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum; Deum meum, et
Deum vestrum.
(
Jn, 20, 17) Quoties ergo unus praedicator mirabili vita aut
praedicatione clarus aspicitur, in superna generatione non solus, sed
cum aliis innumeris videtur; quia omnipotens Deus qui mirabilis in uno
ostenditur mirabiliorem valde hominum admirationem facit, cum
innumerabiles attenduntur, qui id, quod in uno mirantur,
habuerunt. Quod tamen ad detractionem carnalium referri
convenienter potest: nam cum spiritualium virorum famam minuere tentant,
eorum carnalia explorant quae ad derogationem proferant. Et
plerumque in sancta Ecclesia miram sanctitatis famam habent qui
saecularem altitudinem nullam habent. Cum ergo carnales
quique aut carnis originem aut paupertatem in eis reprehendunt, qui
divina generatione jam magni et divites sunt, quasi subsannando de
prophetarum patre sciscitantur. Et quia pro re valde nova
habent quod parvi homines saeculi tam magni videri possunt, subjungitur:
Propterea versum est in proverbium: Num Saul inter
prophetas?
(
S1, 10, 12)
Commentaires
Gregorius I (540-604)