Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 16 : Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Saltus, silvosus atque clivosus locus est. Quo nimirum nomine apte corda saecularium designantur, quia dum tota intentione curis exterioribus serviunt, velut silvosa loca, culta ad fructum boni operis praedicationis vomere non sunt. Qui vero vulgus [ Forte leg. vulgi] nomine hoc loco signantur, nisi religiosi viri et simplices? Terrae quidem vulgus dicitur: quia in bono opere magni sunt, sed tamen altissima contemplatione magni non sunt. Nobiles quidem actione, sed vulgus summorum virorum comparatione. Quid ergo est quod vulgus terrae venit in saltum, ( S1, 14, 25) nisi quia religiosi et simplices viri per exempla bonorum operum, saepe ad notitiam saecularium deducuntur? Ubi mel in agro apparet, quia de exemplo boni operis apud saeculares inveniunt, et devotionis latitudinem, et fructum venerationis. Quid enim est ager in saltu, nisi devotio in inculto et inexpurgato corde saecularium? Et quid mel super faciem agri, nisi dulcedo favoris? Qui merito post ingressum vulgi apparere dicitur, quia videlicet aspera saecularium corda, si prius religiosorum exempla non vident, nec latitudine devotionis se valent distendere, nec alienae sanctitatis gloriam praedicare. Ante ingressum quidem, tantum saltus est, nec agrum habet, nec fluens mel. Post ingressum vero, et latitudinem agri habet, et dulcedinem mellis, quia saepe qui mundum diligunt, sanctorum exempla ferventi amore recipiunt, ut bonum quod vident, sibi non solum placeat, sed etiam praedicare attentius concupiscant. Ipsa tamen sanctorum vita laudanda est, et laus ista ab eis, quorum est, per vanam gloriam nullatenus capienda. Videri tantum debet, excipi non debet, ut glorificari Deum quisque in suo opere gaudeat, sed de Dei gratia extolli contemnat. Unde et caute expressum est, quia fluens mel super faciem agri apparuit, et tamen manum cum melle ad os nemo applicuit. Mel quidem fluit, quia dulcis fama sanctorum dulciter velociterque currit. Sed manus ad os nullus ducit, quia de opere bono dulcedinem laudis non accipit. Manum quidem cum melle ad os applicare est laudem operis sui gratanter accipere. Decurrat ergo mel, et nemo ad os manum applicet, ut sanctorum fama dulciter fluat, et ipsos a quibus defluit non extollat. Fluat, ut alios satiet, sed non sumatur, ne mortem propinet. Unde et subditur: Timebat enim populus juramentum. ( S1, 14, 26) Juramentum regis est: Omnis qui se exaltat, humiliabitur. ( Lc, 18, 14) Item juramentum regis est, quod contra hypocritas profert, dicens: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. ( Mt, 6, 16) Juramentum ergo populus timet, quia ne aeternas amittat, temporales recipere laudes cavet. Sequitur: Porro Jonathas non audierat, cum adjuraret pater ejus populum, extenditque summitatem virgae quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis, et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus. ( S1, 14, 27)