V. 27 :
porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem
virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad
os
suum et inluminati sunt oculi eius
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 65. 66. : Esuriens Ionathas sumptum mel ab arbore mandit; Ne Saul hunc perimat plebs rogitando facit.
Petrus Riga
liber 1 , v. 275. 276. 277. 278. 279. : Saul pugnaturus indixit populo ieiunium
Iste Saul pugnare uolens ieiunia cunctis
Indixit donec hostica colla domet,
Sed Ionathas cernens mel, uirgam tinxit in illo,
Gustauit, uidit luce fruendo noua.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Saltus, silvosus atque clivosus locus est. Quo nimirum
nomine apte corda saecularium designantur, quia dum tota intentione
curis exterioribus serviunt, velut silvosa loca, culta ad fructum boni
operis praedicationis vomere non sunt. Qui vero vulgus [
Forte leg. vulgi] nomine hoc loco
signantur, nisi religiosi viri et simplices? Terrae quidem
vulgus dicitur: quia in bono opere magni sunt, sed tamen altissima
contemplatione magni non sunt. Nobiles quidem actione, sed
vulgus summorum virorum comparatione. Quid ergo est quod
vulgus terrae venit in saltum,
(
S1, 14, 25) nisi quia religiosi et simplices viri per exempla bonorum operum,
saepe ad notitiam saecularium deducuntur? Ubi mel in agro
apparet, quia de exemplo boni operis apud saeculares inveniunt, et
devotionis latitudinem, et fructum venerationis. Quid enim
est ager in saltu, nisi devotio in inculto et inexpurgato corde
saecularium? Et quid mel super faciem agri, nisi dulcedo
favoris? Qui merito post ingressum vulgi apparere dicitur,
quia videlicet aspera saecularium corda, si prius religiosorum exempla
non vident, nec latitudine devotionis se valent distendere, nec alienae
sanctitatis gloriam praedicare. Ante ingressum quidem, tantum
saltus est, nec agrum habet, nec fluens mel. Post ingressum
vero, et latitudinem agri habet, et dulcedinem mellis, quia saepe qui
mundum diligunt, sanctorum exempla ferventi amore recipiunt, ut bonum
quod vident, sibi non solum placeat, sed etiam praedicare attentius
concupiscant. Ipsa tamen sanctorum vita laudanda est, et laus
ista ab eis, quorum est, per vanam gloriam nullatenus
capienda. Videri tantum debet, excipi non debet, ut
glorificari Deum quisque in suo opere gaudeat, sed de Dei gratia extolli
contemnat. Unde et caute expressum est, quia fluens mel super
faciem agri apparuit, et tamen manum cum melle ad os nemo
applicuit. Mel quidem fluit, quia dulcis fama sanctorum
dulciter velociterque currit. Sed manus ad os nullus ducit,
quia de opere bono dulcedinem laudis non accipit. Manum
quidem cum melle ad os applicare est laudem operis sui gratanter
accipere. Decurrat ergo mel, et nemo ad os manum applicet, ut
sanctorum fama dulciter fluat, et ipsos a quibus defluit non
extollat. Fluat, ut alios satiet, sed non sumatur, ne mortem
propinet. Unde et subditur:
Timebat enim populus juramentum.
(
S1, 14, 26) Juramentum regis est:
Omnis qui se exaltat, humiliabitur.
(
Lc, 18, 14) Item juramentum regis est, quod contra hypocritas
profert, dicens:
Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
(
Mt, 6, 16)
Juramentum ergo populus timet, quia ne aeternas amittat,
temporales recipere laudes cavet. Sequitur:
Porro Jonathas non audierat, cum adjuraret pater ejus
populum, extenditque summitatem virgae quam habebat in manu, et
intinxit in favo mellis, et convertit manum suam ad os suum, et
illuminati sunt oculi ejus.
(
S1, 14, 27)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 14
Interea Saul, dum pergeret dimicaturus adversus Philisthiim, indixit
cuncto exercitui jejunium, quousque reverterentur a praelio.
Sed Jonathas filius ejus, super faciem agri mel videns,
extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et
gustavit, et illuminati sunt oculi ejus
(
S1, 14, 27), etc.
(voir:
Isid, sl)
Non utique ad videndum illuminati, qui ante videbat; sed ad
discernendum, quia vetita tetigerat. Tunc enim casus ille,
sicut et Adam, fecit illum attentum, reddiditque confusum.
Quo facto monetur omnes illecebras voluptatum in saeculo
debere contemnere is qui Deo nititur militare, et Spiritus sancti
particeps jam factus, spiritalibus castris se inserit pugnaturus.
Quod bene Jonathae nomen exprimit. Interpretatur enim,
columbae donum, vel donum Domini. Recte quidem
ille columbae vel Domini donum dicitur, qui, gratia
Spiritus sancti accepta, mundi parat spernere illecebras. Non
enim potest contra Allophylos spiritales, id est adversus principes
tenebrarum, virilibus animis incurrere, qui adhuc hujus mundi negligit
dulcedinem declinare:
Mel enim distillant labia meretricis,
(
Pr, 5) hoc est voluptas carnalis delectationem ingerit illicitam, de qua
putatur (juxta mysticos intellectus) hunc gustasse Jonatham, et sorte
deprehensum vix populi precibus liberatum. Unde manifeste
patet indigere illum qui voluptatibus atque illecebris mundi superatur,
sanctorum suffragiis et fraternis orationibus, quia quanto majore
protervia contra unanime consilium ecclesiasticae regulae refragatus
est, tanto majore eget auxilio plurimorum: ut qui suo merito salvari non
potest, aliorum devotis precibus reconciliatus ab instante periculo
liberetur.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 13
Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, in
tantissceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus
erubescant.
Saul autem post haec dum pergeret dimicaturus adversus Philistiim,
indixitcuncto exercitui jejunium, quousque reverterentur a praelio; sed
Jonathanfilius ejus videns supra faciem agri mel,
extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et
gustavit, et illuminati sunt oculi ejus
(
S1, 14, 27).
Non utique ad videndum illuminati, quia antea videbat, sed ad
discernendum,quia vetita tetigerat; tunc enim casus ille, sicut et Adam,
fecit illumattentum, reddiditque confusum; quo facto admoneremur omnes
illecebrasvoluptatum in saeculo debere contemnere, qui Deo nitimur
militare; non enimpotest contra allophylos spiritales, id est, adversus
principes tenebrarumviribus animi concurrere, qui adhuc hujus mundi
negligit dulcedinemdeclinare.
Mel enim distillant labia meretricis
(voir:
Pr, 3)
, quod estdelectatio voluptatis carnalis; de quo putatur juxta
mysticos intellectus huncgustasse Jonathan, et forte deprehensum vix
precibus populi liberatum.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Quare de Jonathan scribitur: quod
extenderit manum, et intinxerit in favum mellis, quem cum comedisset, illuminati sunt
oculi ejus.
(
S1, 14, 27) Quomodo intinxit, si non vidit? Si videbat, quomodo illuminatus est ? Et reliqua.
Liber 1, Caput 1
Saul autem post haec, dum pergeret dimicaturus adversus Philistiim, indixit cuncto
exercitui
jejunium, quousque reverterentur a praelio.
(voir:
S1, 14, 25 et
S1, 14, 27)
Sed Jonathan filius ejus videns super faciem agri mel,
extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et gustavit et illuminati
sunt oculi ejus
(
S1, 14, 27). Non utique ad videndum illuminati, quia antea videbat, sed ad discernendum, quia
vetita tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut et Adam fecit illum attentum, reddiditque
confusum. Quo facto ammonemur, omnes illecebras voluptatum in saeculo debere contemnere
qui
Deo nititur militare. Non enim potest contra allophilos spirituales, id est adversus
principes
tenebrarum, virilibus animis concurrere, qui adhuc hujus mundi negligit dulcedinem
declinare.
Mel enim distillant labia meretricis
(
Pr, 5, 3), quod est delectatio voluptatis carnalis, de quo putatur juxta mysticos intellectus
hunc comedisse Jonathan, et sorte deprehensum vix precibus populi liberatum.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis