V. 6 :
dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem
incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile
salvare vel in multitudine vel in paucis
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Ad Aquilonem primus scopulus prominet, alter ad Meridiem, quia per
concupiscentiam fervor charitatis exstinguitur, et per peccatum ardor
concupiscentiae augmentatur. Mens enim reproba, dum
concupiscentiae subditur, charitate spoliatur, et dum peccare non
metuit, acriora in se valde peccandi desideria accendit.
Quasi enim in summa diei suae altitudine et calore posita, in fluxu
peccati, et immoderate laetatur, et ardenter resolvitur. Male
ergo mederi concupiscentiae morbo satagit, qui ad hoc explere
concupiscentius peccando cogitat ut quiescat. Tanto quidem
erit post peccatum concupiscentia major, quanto ipsa sibi esse incipit
peccati delectatio gratior. Sed primus scopulus ex adverso
Magmas situs, alter contra Gabaa prominere perhibetur.
Magmas, ut jam satis diximus, humilitas, Gabaa collis
interpretatur. Ex adverso utique concupiscentia humilitatem
habet, blandimentum vero peccati coelestem conversationem.
Omnis enim, qui vetita concupiscit, dum praeceptorem despicit,
superbit. Ex adverso itaque humilitatem habet, quam in
obedientiae devotionem non retinet. Sed et qui in peccati
fervore, velut meridiana claritate resolvitur, contra Gabaa, id est
collem prominet, quia dum adversatur coelestibus, poenis tartareis
praeparatur. Sed quia tales etiam ad aeternam vitam Sanctorum
praedicatione perducuntur, ipsorum praedicatorum studium in Jonathae
facto videamus. Nam sequitur:
Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si
forte faciat Dominus pro nobis, quia non est Domino difficile
salvare, vel in multitudine, vel in paucis.
(
S1, 14, 6)
Liber 5, Caput 4
Quae est statio Philistinorum, nisi robur malignorum
spirituum? Sancti etenim viri, cum ad peccatorum correctionem
se praeparant, aperte sciunt quia cum de coelo lapsis angelis
pugnant. Pugna ergo haec, quia angelorum est et hominum,
pugnatur a fortibus cum infirmis, cum simplicibus ab astutis.
Nam ab his fortibus insultum acceperat, qui dicebat:
Irruerunt in me fortes, neque iniquitas mea, neque peccatum
meum, Domine.
(
Ps, 58, 4 et
Ps, 58, 5) [mauvais référencement: Ps, 58] Astutias lapsi angeli etiam Paulus intuens, ait:
Non ignoramus ejus astutias.
(
2Co, 2, 11) Contra astutos igitur via cautae rationis quaerenda
est, contra fortes vero divina sunt auxilia petenda. Ut ergo
magna cautela praedicatio exhibenda esse sentiatur, Jonathas armigerum
suum ad secum transeundum invitasse dicitur. Et ut in
expellendis hostibus de Dei miseratione praesumatur, loquitur dicens:
Quia non est Deo difficile salvare, vel in multitudine, vel
in paucis;
(
S1, 14, 6) et quia flagitiosorum conversio facilis non est, dicit:
Si forte faciat Deus pro nobis. Si forte
(
S1, 14, 6) dicit, quia de plena criminosorum salute adhuc plenius non
praesumit. Sed formam electi subditi in virtute ostendit
humilitatis, quia subdit:
Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quae placent animo
tuo. Perge quo cupis, et ero tecum quocunque
volueris.
(
S1, 14, 7)
Commentaires
Gregorius I (540-604)