V. 4 :
Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quae est statio Philistinorum, nisi robur malignorum
spirituum? Sancti etenim viri, cum ad peccatorum correctionem
se praeparant, aperte sciunt quia cum de coelo lapsis angelis
pugnant. Pugna ergo haec, quia angelorum est et hominum,
pugnatur a fortibus cum infirmis, cum simplicibus ab astutis.
Nam ab his fortibus insultum acceperat, qui dicebat:
Irruerunt in me fortes, neque iniquitas mea, neque peccatum
meum, Domine.
(
Ps, 58, 4 et
Ps, 58, 5) [mauvais référencement: Ps, 58] Astutias lapsi angeli etiam Paulus intuens, ait:
Non ignoramus ejus astutias.
(
2Co, 2, 11) Contra astutos igitur via cautae rationis quaerenda
est, contra fortes vero divina sunt auxilia petenda. Ut ergo
magna cautela praedicatio exhibenda esse sentiatur, Jonathas armigerum
suum ad secum transeundum invitasse dicitur. Et ut in
expellendis hostibus de Dei miseratione praesumatur, loquitur dicens:
Quia non est Deo difficile salvare, vel in multitudine, vel
in paucis;
(
S1, 14, 6) et quia flagitiosorum conversio facilis non est, dicit:
Si forte faciat Deus pro nobis. Si forte
(
S1, 14, 6) dicit, quia de plena criminosorum salute adhuc plenius non
praesumit. Sed formam electi subditi in virtute ostendit
humilitatis, quia subdit:
Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quae placent animo
tuo. Perge quo cupis, et ero tecum quocunque
volueris.
(
S1, 14, 7)
Commentaires
Gregorius I (540-604)