Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 12 : Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine:

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem, speluncam ingreditur, nisi quod Judaei in Christum conceptam malitiam, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata apud se noxia, factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt. Sed tamen David Saulem occidere noluit: et cum eum, in abdito occultatus antro, haberet in potestate, reservare quam occidere maluit: ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de his per Prophetam: Ne occideris eos ( Ps, 58, 12). Tantum denique David summitatem chlamidis ejus silenter abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse: chlamidis enim abscissio regni est amputatio. In eo autem quod tantum Saul veneratus est ipse David, ut percusso corde pavitaverit, quando in tenebroso est occultatus antro, quo etiam Saul intraverat urgente necessitate naturae, et exiguam particulam vestis ejus retrorsum latenter abscidit, ut haberet, unde monstraret, quomodo ei pepercerit, cum posset occidere, atque ita suspicionem de animo ejus, qua sanctum David, putans inimicum suum, vehementer persequebatur, auferret, futuri regni erat umbra in aeternitate mansura: oleum quippe illud, quo unctus est chrismate, ab eo Christus est dictus. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule violati, quia vel indumentum ejus, sic attrectavit, extimuit, ita enim scriptum est: Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnam chlamidis ejus ( S1, 24, 6). Viri autem, qui cum illo erant, et ut Saulem in manus suas traditum interimere suadebant, non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc verbum Domino meo Christo Domini, inferre manum meam super eum, quia Christus Domini est hic ( S1, 24, 7); huic ergo umbrae futurae non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat tanta veneratio exhibebatur. Moraliter vero, quid per Saul, nisi mali rectores? quid per David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos conceptam in corde malitiam, usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia, factis exterioribus exsequendo demonstrare. Quem tamen David ferire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui, et si quando propter infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam, atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter, loquantur, quasi oram chlamidis silenter incidunt; quia videlicet dum praelatae dignitati saltim innoxie, et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem secant: sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime, vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene, et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul: ( S1, 24, 6) facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda recte judicantur. Si quando vero contra eos, vel in minimis lingua labitur, necesse est, ut per afflictionem poenitentiae comprimatur, quatinus ad semetipum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium, a quo sibi praelatus est, perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ordini ejus, qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moises quoque, cum contra se, et Aaron conqueri populum cognovisset ait: Nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum ( Ex, 16, 8).