V. 8 :
Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in
saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis
contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra
Dominum.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 1, Caput 25
Dehinc in eremo Engaddi cum persequendum David Saul appeteret,
ingressus estDavid in speluncam, et ibi latebat.
Sed et rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur
inciderat:scriptum est enim: Qui fodit foveam, incidet in
eam.
David autem bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed
protestimonio oram chlamydis regiae abstulit, cum facilius esset
exceptum insidiisadversarium perdere magis quam fallere.
Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare
autemlatuit? nisi ut occultaretur et non inveniretur.
Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? qui enim fugit in
spelunca,terra tegitur ne videatur.
Portabat autem terram Jesus carnem quam acceperat de terra, et in ea
seoccultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus;
si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae
crucifixissent
(
1Co, 2, 8).
Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia in spelunca se texerat,
idest, carnis infirmitatem solum objiciebat, et majestatem divinitatis
corporistegmine tamquam speluncae abdito contegebat.
Illi ergo non cognoscentes persecuti sunt hominem, nec mori potuit nisi
inhomine, nec crucifigi potuit nisi in homine, quia nec teneri potuit
nisi inhomine.
Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus
vitam:fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus
est, usqueadeo se occultans Judaeis, ut moreretur.
Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens, ut fugeret a facie Saul
inspeluncam? Etenim spelunca inferior pars terrae potest accipi: et
certe quodmanifestum est, et notum omnibus corpus ejus in monumento
positum est, quoderat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca
erat, illuc fugit nosterDavid a facie Saul; tamdiu enim persecuti sunt
illum Judaei, quoadusqueponeretur in spelunca.
Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam
ingreditur,nisi quod Judaei in Christum conceptam mentis malitiam, quasi
odorem fetidumemiserunt, et cogitata noxia factis deterioribus, dum
Christum perimunt,ostenderunt: sed tamen David Saulem occidere noluit,
et cum eum in abditooccultatus antro haberet in potestate, reservare
potius quam occideremaluit.
Ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum
inpotestate habuit, et non occidit.
Scriptum enim erat de his per prophetam, Ne occideris
eos.
Tamen denique David summitatem chlamydis ejus silenter abscidit,
utostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed tamen ejus
regnigloriam abstulisse, sicque eos persecutione sua vacuos sede vel
imperioreliquisse; chlamydis enim abscisio regni est amputatio.
In eo autem quod tantum veneratus est Saul ipse David, ut percusso
cordepoenituerit, quando, in tenebroso occultatus antro quo etiam Saul
urgenteintraverat necessitate naturae, exiguam particulam vestis ejus
retrorsumlatenter abscidit, ut haberet unde monstraret quomodo ei
pepercerit, cum possetoccidere, atque ita suspicionem de animo ejus, qua
sanctum David putansinimicum suum vehementer persequebatur, auferret,
futuri regni erat umbra inaeternitate mansuri.
Oleum quippe illud quo unctus est pro charismate, ab eo christus
estdictus.
Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule violati, quia vel
indumentumejus sic attrectavit, extimuit; ita enim scriptum est, Et
percussit cor Davidsuper eum, quia abstulit pinnam chlamydis ejus.
Viri autem qui cum illo erant, ut Saulem in manus suas traditum
interimeret,suadebant.
Non mihi, inquit, contingat a Domino ut faciam verbum hoc domino meo
christoDomini, inferre manum meam super eum, quia christus Domini hic
est.
Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud
quodpraefigurabat, tanta veneratio exhibebatur.
Moraliter vero quid per Saul, nisi mali rectores; quid per David, nisi
bonisubditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos
praepositosconceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris
extendere, et cogitataapud se noxia factis deterioribus exsequendo
monstrare.
Quem tamen David ferire metuit, quia subditorum mentes ab omni se
pesteobtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae
gladiopercutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt.
Qui etsi quando propter infirmitatem sese vix abstinere possunt, ut
extremaquaedam atque exteriora praepositorum mala, si tamen humiliter
loquantur, quasioram chlamydis silenter incidunt: quia videlicet dum
praelatae dignitati salteminnoxie et latenter derogant, quasi regis
superpositi vestem foedant.
Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima
verbilaceratione reprehendunt.
Unde bene et illic scriptum est:
Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram
chlamydis Saul
(
S1, 24, 6); facta quippepraepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam
cum reprehendenda rectejudicantur.
Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut
perafflictionem poenitentiae cor prematur, quatenus ad semetipsum
redeat, et cumpraepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium
a quo sibi praelatusest perhorrescat.
Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordini qui nobis eos
praetulitobviamus.
Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset,
ait:
Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed
contra Dominum
(
Ex, 16, 8).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem, speluncam ingreditur, nisi
quod
Judaei in Christum conceptam malitiam, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata
apud se
noxia, factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt. Sed tamen David Saulem
occidere noluit: et cum eum, in abdito occultatus antro, haberet in potestate, reservare
quam
occidere maluit: ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum
in
potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de his per Prophetam:
Ne occideris eos
(
Ps, 58, 12). Tantum denique David summitatem chlamidis ejus silenter abscidit, ut ostenderet
prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse:
chlamidis
enim abscissio regni est amputatio. In eo autem quod tantum Saul veneratus est ipse
David, ut
percusso corde pavitaverit, quando in tenebroso est occultatus antro, quo etiam Saul
intraverat urgente necessitate naturae, et exiguam particulam vestis ejus retrorsum
latenter
abscidit, ut haberet, unde monstraret, quomodo ei pepercerit, cum posset occidere,
atque ita
suspicionem de animo ejus, qua sanctum David, putans inimicum suum, vehementer persequebatur,
auferret, futuri regni erat umbra in aeternitate mansura: oleum quippe illud, quo
unctus est
chrismate, ab eo Christus est dictus. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule
violati,
quia vel indumentum ejus, sic attrectavit, extimuit, ita enim scriptum est:
Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnam chlamidis ejus
(
S1, 24, 6). Viri autem, qui cum illo erant, et ut Saulem in manus suas traditum interimere
suadebant,
non mihi,
inquit,
contingat a Domino, si fecero hoc verbum Domino meo Christo Domini, inferre manum
meam
super eum, quia Christus Domini est hic
(
S1, 24, 7); huic ergo umbrae futurae non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat
tanta veneratio exhibebatur. Moraliter vero, quid per Saul, nisi mali rectores? quid
per
David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos
conceptam in corde malitiam, usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud
se
noxia, factis exterioribus exsequendo demonstrare. Quem tamen David ferire metuit,
quia piae
subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam
nullo
linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui, et si quando
propter
infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam, atque exteriora praepositorum
mala, sed tamen humiliter, loquantur, quasi oram chlamidis silenter incidunt; quia
videlicet
dum praelatae dignitati saltim innoxie, et latenter derogant, quasi regis superpositi
vestem
secant: sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime, vel de tenuissima verbi
laceratione reprehendunt. Unde bene, et illic scriptum est:
Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul:
(
S1, 24, 6) facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda
recte
judicantur. Si quando vero contra eos, vel in minimis lingua labitur, necesse est,
ut per
afflictionem poenitentiae comprimatur, quatinus ad semetipum redeat, et cum praepositae
potestati deliquerit, ejus contra se judicium, a quo sibi praelatus est, perhorrescat.
Nam cum
praepositis delinquimus, ordini ejus, qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moises
quoque,
cum contra se, et Aaron conqueri populum cognovisset ait:
Nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum
(
Ex, 16, 8).
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis