Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 33 : Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Deinde sequitur: In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti ( R3, 8, 9) [mauvais référencement: R3, 8, 10] . Quaeri potest quomodo hic dicat quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae testimonii, cum apostolus Paulus, magister gentium in fide et veritate, Hebraeis, id est filiis Israel, scribat dicens : Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua erat urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti ( He, 9, 2, He, 9, 3 et He, 9, 4). Ecce teste Apostolo didicimus, quod et ista ibidem fuerunt: non enim ausus est aliud eis scribere, nisi quod certum tenebant illi: omnia haec in ipsa arca fuisse, sed non plenius apparet, quando intromissae ibidem sint: excepto quod in libro Numeri scriptum est (Num. XVII, 9 et 10): Protulit Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Moysen, refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel: et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur ( Nb, 17, 9 et Nb, 17, 10). Denique et de manna, ita in Exodo scriptum est : Dixitque Moyses ad Aaron, sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere Gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum ( Ex, 16, 33 et Ex, 16, 34). Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ( Col, 2, 9). Erat autem virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quia (voir: Jn, 5, 22, Jn, 5, 27, Jn, 5, 29 et Jn, 5, 30) potestas omnis judicandi penes eum est, cui judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi ( Col, 3, 3). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione gaudent gloriae Christi: quod enim unus eorumdem dixit : Cupio dissolvi, et cum Christo esse ( Ph, 1, 23), de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.