V. 30 :
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico: et iudicium
meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius
qui misit me.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam me
misit Dominus, et adduxi Agag regem Amelec, et Amalec
interfeci. Tulit autem populus de praeda oves et
boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino
Deo suo in Galgalis. Ait Samuel: Nunquid vult
Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur
voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et
auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare,
et quasi scelus idololatriae nolle
acquiescere.
(
Aug, sl) Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena
caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto
igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos, repressa
arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Quoniam
contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus
obedientia demonstretur, ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus
laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est
repugnare, sola est quae fidei meritum possidet, sive qua quisque
infidelis convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc
per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias.
(
Pr, 21) Vir quippe obediens loquitur victorias, quia dum alienae voci
humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio
Veritas dicit:
Eum qui venit ad me non ejiciam foras, quia de coelo
descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui
misit me.
(
Jn, 6, 37 et
Jn, 6, 38) [mauvais référencement: Jn, 6] Quid enim, si suam faceret, eos qui ad se veniunt repulisset?
Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet?
Sed quoniam primus homo, qui suam voluntatem facere voluit, a gaudio
paradisi exivit; secundus ad redemptionem hominum veniens, dum
voluntatem se Patris, et non suam facere ostendit, permanere nos intus
docuit. Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem facit, eos
qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia dum exemplo suo nos
obedientiae subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc
rursum ait:
Non possum ego a me facere quidquam; sed sicut audio,
judico.
(
Jn, 5, 30) [mauvais référencement: Jn, 5] Nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur.
Ipse autem, si sicut audit, judicat, tunc quoque obediet, cum
judex venerit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae
terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster judicat, qui
hanc, etiam cum judex venerit, servat. Quid ergo mirum si
peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit,
quando hanc Mediator Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non
relinquit? Sciendum vero est nunquam per obedientiam malum fieri.
Aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur
intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam
Deus homini, ne contingeret, interdixit; sed ut per melius obedientiae
meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono
prohiberet, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto
et a bono cessans auctori suo se subditum humilitas exhiberet.
Sed notandum quod illic dicitur:
Ex omni ligno paradisi edite, de ligno autem scientiae boni
et mali ne tetigeritis.
(
Gn, 2) Qui enim a bono quolibet subjectos vetat, necesse est ut multa
concedat ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus
penitus repulsa jejunat. Omnes autem paradisi arbores ad esum Dominus
concessit, cum ab una prohibuit, ut creaturam suam, quam nolebat
exstingui, sed provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad
cunctas latius relaxaret. Sed quia nonnunquam nobis hujus
mundi prospera, nonnunquam vero jubentur adversa, sciendum summopere est
quod obedientia aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando
si de suo aliquid non habeat, minima. Nam cum hujus mundi
successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad
percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat si ad haec
etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub
obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera libidini
propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus
praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi haec et
ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea
quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit.
Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad
suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua
vota comitantur. Debet ergo obedientia et in adversis ex suo
aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnimodo non
habere: quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino
ordine etiam ex desiderio jungitur; et in prosperis tanto sit verior,
quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus
interea separatur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Deinde sequitur:
In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses
in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra
Aegypti
(
R3, 8, 9) [mauvais référencement: R3, 8, 10]
. Quaeri potest quomodo hic dicat quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae
testimonii, cum apostolus Paulus, magister gentium in fide et veritate, Hebraeis,
id est
filiis Israel, scribat dicens :
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et
propositio panum, quae dicitur sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum,
quod
dicitur sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam
ex omni
parte auro, in qua erat urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat,
et tabulae
testamenti
(
He, 9, 2,
He, 9, 3 et
He, 9, 4). Ecce teste Apostolo didicimus, quod et ista ibidem fuerunt: non enim ausus est aliud
eis scribere, nisi quod certum tenebant illi: omnia haec in ipsa arca fuisse, sed
non plenius
apparet, quando intromissae ibidem sint: excepto quod in libro Numeri scriptum est
(Num.
XVII, 9 et 10):
Protulit Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel:
videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Moysen, refer
virgam
Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel:
et
quiescant querelae eorum a me, ne moriantur
(
Nb, 17, 9 et
Nb, 17, 10). Denique et de manna, ita in Exodo scriptum est :
Dixitque Moyses ad Aaron, sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere
Gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit
Dominus
Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum
(
Ex, 16, 33 et
Ex, 16, 34). Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(
Col, 2, 9). Erat autem virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quia
(voir:
Jn, 5, 22,
Jn, 5, 27,
Jn, 5, 29 et
Jn, 5, 30)
potestas omnis judicandi penes eum est, cui judicium in humilitate passionis videbatur
esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt
omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi
(
Col, 3, 3). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui quondam laborabant
in
verbo Christi, nunc praesenti visione gaudent gloriae Christi: quod enim unus eorumdem
dixit :
Cupio dissolvi, et cum Christo esse
(
Ph, 1, 23), de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis