v. 1 : Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum.
v. 2 : Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
v. 3 : Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
v. 4 : Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram,
v. 5 : et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
v. 6 : sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae.
v. 7 : Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
v. 8 : Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
v. 9 : Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali.
v. 10 : Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
v. 11 : Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
v. 12 : et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
v. 13 : Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Aethiopiae.
v. 14 : Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
v. 15 : Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
v. 16 : praecepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;
v. 17 : de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
v. 18 : Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi.
v. 19 : Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius.
v. 20 : Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae: Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius.
v. 21 : Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea.
v. 22 : Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
v. 23 : Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
v. 24 : Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una.
v. 25 : Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius: et non erubescebant.