V. 22 :
Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et
adduxit eam ad Adam.
Poètes
Commentaires
Isidorus Hispalensis
565-636
Liber 2, Caput 38
Banaiam vero figuraliter intelligimus Salvatorem, quia juxta vim
nominis sui ipse aedificator Dominus; de quo propheta vaticinaverat, quia per
eum aedificandam Ecclesiam dixit:
Aedificans Jerusalem Dominus
(
Ps, 146, 2).
Itemque:
Aedificavit Sion
(
Ps, 101, 17); quod verbum in factura Hevae, quae Ecclesiae typum habuit, Scriptura
propria significatione posuit, dicens:
Et aedificavit dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in
mulierem
(
Gn, 2, 22).
Et Paulus construi eam videns, ait:
Dei aedificatio estis
(
1Co, 3, 9).
Commentaires
Isidorus Hispalensis 565-636