V. 2 :
Aedificans Ierusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit:
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 22
Et Banaias, filius Joiadae, viri fortissimi magnorum operum de Capseel, ipse
percussit duos leones Moab, et ipse descendit et percussit leonem in medio
cisternae diebus nivis.
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in
manu hastam.
Itaque cum descendisset ad eum in virga, vir extorsit hastam de manu
Aegyptii, et interfecit eum hasta sua.
(
S2, 23, 20 et
S2, 23, 21) Notandum quod in Hebraeo non habetur, (sicut in cujusdam volumine
reperitur)magnorum operum, sed magister operum. Capseel enim interpretatur
congregatio Dei: magister enim erat decongregatione et legione Dei, id est
Cerethi et Pherethi, qui interpretantur occidentes et vivificantes.
Ipse enim percussit duos leones Moab,quos nonnulli intelligi volunt, duos potentes
ac
fortissimos viros in regnoMoab. In quo etiam intellectu, vir quidam doctus
in Scripturis, et solers in amoresapientiae, qui me in sacris litteris erudire
consuevit, consentire videtur. Quos Paralipomenon, duos Ariel Moab
nominat. Unde et Ariel vel viri potentes Moab vel leones
nuncupantur. Ariel enim interpretatur leo Dei. Quos Banaias, dum
provocatus esset abillis, superatos interfecit. Quando enim David eosdem
Moabitas bello aggressus est, et fecit tres funiculosduos ad mortificandum, et unum
ad
vivificandum, isti potentes Moabitastuebantur. Quod dicitur de Banaia:
et ipse descendit et percussit in media cisterna diebus nivis leonem
(
S2, 23, 20), quomodosit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna
fueritnimium profunda, quae tempore hiemis cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque
nimionivium aggere, fuerit coaequata. In quam cum leo superveniens periculi
nescius incidisset, ibidemque conclususgrandi rugitu clamaret, accurrebant homines
videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret Banaias,
desiliit statim incisternam: et aggressum mediis in nivibus percussit et interfecit
leonem. Spiritaliter Banaias, qui interpretatur aedificator
Dominus, personam inse expressit Salvatoris, de quo Propheta vaticinaverat,
quia per eum aedificandaEcclesia esset, dicens:
Aedificans Hierusalem Dominus.
(
Ps, 146, 2) [mauvais référencement: Ps, 146] Et iterum:
Dominus aedificabit Sion,
(
Ps, 101, 17) [mauvais référencement: Ps, 101] quam Paulus construi videns aiebat:
Dei aedificatio estis:
(
1Co, 3) Qui de coelis descendit in lacum saeculi istius: qui calentes aquas, hoc
estmentes hominum, in malitia ferventes, nive et frigore infidelitatis, in
aquapraedicationis suae, sive fluento baptismatis, refrigeravit: « et interfecit
leonem, »hoc est diabolum, gladio verbi sui. « Ipse enim est auricularius
David, » Dei scilicet Patris: cui vera divinitasomnem scientiam atque intelligentiam
contulit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 23
Et Banaias filius Joadae viri fortissimi magnorum operum de
Capsahel.
(
S2, 23, 20) Notandum autem quod, juxta Hebraeum praedictum, in Hebraeo non
habetur magnorum operum, sed magister operum. Capsahel
interpretatur congregatio Dei. Magister enim erat de
congregatione Dei, id est, Cerethi et Phelethi, qui interpretantur
occidentes et vivificantes.
Ipse percussit duos leones Moab
(
S2, 23, 20). Quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat
(voir:
Ch1, 11)
. Viri ergo fortissimi isti fuerunt in regno Moab: unde
Ariel vel leones nuncupantur. Ariel enim interpretantur
praelia Dei. Quos Banaias, dum provocatus esset ab illis,
superatos interfecit. Quod autem dicitur de Banaia:
Et ipse descendit et percussit leonem in medio cisternae in
diebus nivis,
(
S2, 23, 20) quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet
cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis, cum essent omnia
nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata.
Quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset,
ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret: accurrebant homines videre
quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum veniret
Banaias, resiluit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus
percussit, et interfecit leonem. Nix itaque nunc innocentiae
nitor et gratiae, nunc hiemis et frigus charitatis intelligi potest.
Quod autem legimus in Regnorum libris, Banaiam quemdam de
fortibus Israel descendisse in cisternam, et percussisse leonem in
tempore nivis, indifferenter puto in locis illis positam nivem.
Quia et Christi gratia, quae in hoc mundo resplenduit, et
frigus charitatis Dei, quo infrixerunt homines, nivis nomine potuit
Scriptura sacra significari: Banaiam vero figuraliter intelligimus
Salvatorem, qui, juxta vim nominis sui, ipse aedificator
Dominus interpretatur, de quo Propheta vaticinaverat, quia per
eum aedificanda Ecclesia esset, dicens:
Aedificans Jerusalem Dominus.
(
Ps, 146, 2) [mauvais référencement: Ps, 164] Itemque:
Dominus aedificavit Sion.
(
Ps, 101, 17) [mauvais référencement: Ps, 101] Quod verbum in factura Evae, quae Ecclesiae typum habuit,
Scriptura propria significatione posuit, dicens:
Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in
mulierem.
(
Gn, 2) Et Paulus construi eam videns ait:
Dei aedificatio estis.
(
1Co, 3) Nec praetereundum quod Hebraeus ille leonem hunc, quem Banaias
interfecit, Joab intelligi oportere putat, qui in medio cisternae, id
est, in domo Domini, ubi cornua altaris tenebat, occisus est
(voir:
R3, 2)
. Ergo altare cisterna dicitur, quia sicut aqua
cisternae munditiam affert, ita etiam nihilominus haec cisterna, id est
sanctuarium Domini, peccata expiabat.
In diebus nivis
(
S2, 23, 20), quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae: «
Lavabis me, » quod impletum est in medio cisternae,
et super nivem dealbabor,
(
Ps, 50, 9) [mauvais référencement: Ps, 50] quod impletum est in eo quod ait:
diebus nivis
(
S2, 23, 20). De eo autem, quod subsequenter narratur:
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum
spectaculo,
(
S2, 23, 21) virum istum Semei, filium Gera esse arbitratur, qui maledixit
David. Sciendum quod idem Semei de Bavicim fuerit, id est,
electis. Ideo Aegyptius dictus, quia opera illius Aegyptii
Deum blasphemantis, quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo,
opera imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et iste
maledixit prophetam et regem,
Dignum spectaculo
(
S2, 23, 21): spectabatur etiam, ut, si regrederetur Jerusalem,
interficeretur.
Habentem in manu hastam
(
S2, 23, 21), id est, legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in
Jerusalem, non perimeretur. Quia ergo praeceptum regis
irritum fecit, exeundo foras Jerusalem, idcirco in eum a Banaia in
virga, id est, in rectitudine justitiae descensum est, et hasta, quam
jam non rectam tenebat, vi ab eo extorta est.
Isidorus Hispalensis
565-636
Liber 2, Caput 38
Banaiam vero figuraliter intelligimus Salvatorem, quia juxta vim
nominis sui ipse aedificator Dominus; de quo propheta vaticinaverat, quia per
eum aedificandam Ecclesiam dixit:
Aedificans Jerusalem Dominus
(
Ps, 146, 2).
Itemque:
Aedificavit Sion
(
Ps, 101, 17); quod verbum in factura Hevae, quae Ecclesiae typum habuit, Scriptura
propria significatione posuit, dicens:
Et aedificavit dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in
mulierem
(
Gn, 2, 22).
Et Paulus construi eam videns, ait:
Dei aedificatio estis
(
1Co, 3, 9).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Isidorus Hispalensis 565-636