v. 1 :Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur: praecepitque Salomoni filio suo, dicens:
v. 2 :Ego ingredior viam universae terrae: confortare, et esto vir.
v. 3 :Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis eius: ut custodias caeremonias eius, et praecepta eius, et iudicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quae facis, et quocumque te verteris:
v. 4 :ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel.
v. 5 :Tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasae filio Iether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo quod erat in pedibus eius.
v. 6 :Facies ergo iuxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos.
v. 7 :Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
v. 8 :Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem, et iuravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:
v. 9 :tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quae facies ei: deducesque canos eius cum sanguine ad inferos.
v. 10 :Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
v. 11 :Dies autem quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis; in Ierusalem, triginta tribus.
v. 12 :Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis.
v. 13 :Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus.
v. 14 :Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille:
v. 15 :Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei.
v. 16 :Nunc ergo petitionem unam precor a te: ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum: Loquere.
v. 17 :Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.
v. 18 :Et ait Bethsabee: Bene: ego loquar pro te regi.
v. 19 :Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum eius, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius.
v. 20 :Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te: ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
v. 21 :Quae ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor.
v. 22 :Responditque rex Salomon, et dixit matri suae: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniae? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus maior me, et habet Abiathar sacerdotem, et Ioab filium Sarviae.
v. 23 :Iuravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
v. 24 :Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
v. 25 :Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est.
v. 26 :Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum: equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
v. 27 :Eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.
v. 28 :Venit autem nuntius ad Ioab, quod Ioab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.
v. 29 :Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini, et esset iuxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae, dicens: Vade, interfice eum.
v. 30 :Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Haec dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens: Haec locutus est Ioab, et haec respondit mihi.
v. 31 :Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab, a me, et a domo patris mei.
v. 32 :Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israel, et Amasam filium Iether principem exercitus Iuda:
v. 33 :et revertetur sanguis illorum in caput Ioab, et in caput seminis eius in sempiternum. David autem et semini eius, et domui, et throno illius, sit pax usque in aeternum a Domino.
v. 34 :Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.
v. 35 :Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
v. 36 :Misit quoque rex, et vocavit Semei: dixitque ei: Aedifica tibi domum in Ierusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc.
v. 37 :Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum.
v. 38 :Dixitque Semei regi: Bonus sermo: sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis.
v. 39 :Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nuntiatumque est Semei quod servi eius issent in Geth.
v. 40 :Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.
v. 41 :Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem, et rediisset.
v. 42 :Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?
v. 43 :quare ergo non custodisti iusiurandum Domini, et praeceptum quod praeceperam tibi?
v. 44 :Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum:
v. 45 :et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
v. 46 :Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.