Liber Tertius Regum

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
PrécédentSuivant

V. 5 : Tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasae filio Iether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo quod erat in pedibus eius.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 11. 12. :

    Ductus ad extremum David iubet hoc Salomoni,

    Ut gladio tandem det Ioab et Semei.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 2
    • Dixitque David ad Salomonem: Tu quoque nosti quae fecerit mihi Joab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus Abner, filio Ner, et Amasefilio Jether, ( R3, 2, 5) etc. David qui praecepit Joab interfici seu Semei, figuram veteris prophetiae gestabat,quae judicavit atque praecepit, quid de inimicis Christi et sanctorum ejus, Scribisvidelicet atque Pharisaeis necnon et haereticis, in futuro fieri oporteat. Sicut hoc quod David de Joab et Semei fieri praecepit, Salomon veroimplevit.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 3, Caput 3
    • Quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace: et posuit cruorem in balteo suo ( R3, 2, 5), etc. Sanguinem belli effudisse dicitur, quia cum esset pax, suscitavit bellum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Quid sibi vult quod David ultimo vitae suae tempore, Salomoni filio suo praecepit de Joab, et Semei, quibus ante pepercerat, ne inultos eos dimitteret, sed deduceret canos eorum cum sanguine in inferno ( R3, 2, 9) ? (voir: R3, 2, 5 et R3, 2, 8) .
  • Proemium, Caput 3
    • Quid est quod dixit de Joab ? posuit cruorem praelii in baltheo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus ( R3, 2, 5).