V. 29 :
Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini, et esset
iuxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae, dicens: Vade, interfice eum.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 17. 18. : Iussus ab altari postquam Ioab ire recusat, Hunc ibi Banaias rege iubente necat.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 2
Fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.
Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et
esset juxta altare.
Misitque Salomonem Banaiam filium Joiadae, dicens: Vade, interfice
eum,
(
R3, 2, 28 et
R3, 2, 29) et reliqua. Joab qui ad altare fugiens, jubente Salomone, ibidem
interfectus est, significatScribas et Pharisaeos, seu magistros perversi dogmatis
haereticos: qui ob hoc quodproximos suos, videlicet ecclesiasticos, per insidias
perimunt, sicut et ipse Joab,Abner atque Amasae fecisse legitur: ab altario fidei
expulsi, perpetua mortepunientur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)