V. 42 :
Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et
praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum:
et
respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 19. 20. : Rex prohibet Semei de Ierusalem proficisci; In Gath abit Semei, rex iubet hunc perimi.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 2
Dixitque Salomon ad Semei: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et
praedixi tibi, quacunque die egressus ieris huc, et illuc, scito te esse
moriturum?
(
R3, 2, 42) Praecipitur nobis a vero Salomone, sicut et Semei a Salomone rege, ut
habitemusin Jerusalem, nec unquam egrediamur ex ea. Quod si fugerit nos, id
quod nobis fuerat ante subjectum, et ierit ad Allophylos,non egrediamur muros
civitatis nostrae, nec sequamur fugitivorum vestigia: nedumvolumus salvare fugientes,
ipsi pereamus. Quin potiusdimittamus, ut mortui sepeliant mortuos suos
(voir:
Mt, 8)
: et scandalizantem oculum, manum, et pedem, dum licet, eruamus et abscindamus
anobis
(voir:
Mc, 9)
.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)