v. 1 :Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
v. 2 :Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
v. 3 :Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Iesu.
v. 4 :Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum.
v. 5 :Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.
v. 6 :Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.
v. 7 :Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Iesum tantum secum.
v. 8 :Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
v. 9 :Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
v. 10 :Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum?
v. 11 :Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
v. 12 :Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
v. 13 :Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
v. 14 :Et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
v. 15 :Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
v. 16 :Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
v. 17 :qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt.
v. 18 :Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.
v. 19 :Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
v. 20 :Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
v. 21 :et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri.
v. 22 :Iesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
v. 23 :Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam.
v. 24 :Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum.
v. 25 :Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
v. 26 :Iesus autem tenens manum eius elevavit eum, et surrexit.
v. 27 :Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
v. 28 :Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio.
v. 29 :Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat quemquam scire.
v. 30 :Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
v. 31 :At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
v. 32 :Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
v. 33 :At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum maior esset.
v. 34 :Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
v. 35 :Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
v. 36 :Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
v. 37 :Respondit illi Ioannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
v. 38 :Iesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:
v. 39 :qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
v. 40 :Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
v. 41 :Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur.
v. 42 :Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
v. 43 :ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
v. 44 :Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
v. 45 :ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
v. 46 :Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
v. 47 :ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
v. 48 :Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
v. 49 :Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.