v. 1 :Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae:
v. 2 :et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
v. 3 :Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
v. 4 :Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
v. 5 :Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
v. 6 :et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.
v. 7 :Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum.
v. 8 :Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
v. 9 :Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
v. 10 :Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
v. 11 :Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum:
v. 12 :filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
v. 13 :Et dixit Iesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
v. 14 :Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem:
v. 15 :et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
v. 16 :Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:
v. 17 :ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit.
v. 18 :Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
v. 19 :Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
v. 20 :Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
v. 21 :Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
v. 22 :Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
v. 23 :Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:
v. 24 :et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.
v. 25 :Et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.
v. 26 :Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
v. 27 :Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
v. 28 :Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
v. 29 :Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
v. 30 :Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
v. 31 :Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
v. 32 :Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.
v. 33 :Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.
v. 34 :Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.