Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 12 : filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Qui fuerunt prius repleti, nisi qui cognitionem Dei, antequam caeteri populi, habuerunt? Qui ergo repleti prius intelligendi sunt alii quam Judaei, qui in fide conditoris fere ab ipso fuerunt principio mundi eruditi? Ipsi quidem pro panibus se locaverunt. Quid enim panes hoc loco significant, nisi mysteria divinae Incarnationis? Locus autem inveniendorum panum sacra est Scriptura. Unde et panis, qui de coelo descendit, ad inveniendum se ignorantibus dicit: Scrutamini Scripturas, quia ipsae sunt quae testimonium perhibent de me ( Jn, 5, 39). Pro panibus ergo se locaverunt, quia omnes Scripturas acceperant, ut in eis sacramenta divinae Incarnationis invenire debuissent: sed cum panis venit, Synagoga, quae se pro pane locaverat, locum reliquit, in quo invenire panem debuit quem quaesivit. Scripturas quidem, ut dixi, ad cognoscendum Redemptorem habuit, sed qui secundum Scripturas venerat, venientem confutavit. Famelici ergo saturati sunt, quia qui crediderunt de gentibus, dum mysteria divinae Incarnationis veneranter accipiunt, coelestem cibum habent ad internae delectationis usum. Famelici quidem dicti sunt, quia ante adventum Redemptoris, infidelitatis fame projecti, spiritualis refectionis cibum nullum habuerunt. Vel certe famelici dicuntur, quia spiritualis cibi dulcedinem cum magna aviditate suscipiunt. Repleti vero, qui se pro pane locaverunt, audiant quem exspectabant: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6, 33 , Jn, 6, 41 et Jn, 6, 41, seq] . Sed quia non merebantur agnoscere, respondebant: Nonne hic est filius Joseph? quomodo dicit, quia de coelo descendi ( Lc, 4, 22)? Ipse autem, qui omnia noverat ad delectationis suae recubitum famelicos venturos prophetabat, dicens: Amen dico vobis, quia ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum, filii autem regni projicientur in tenebras exteriores ( Mt, 8, 11 et Mt, 8, 12). Repleti ergo se locaverunt pro panibus, sed famelici saturantur, quia Synagogae filii in Scripturis sanctis pastum fidei de futura Incarnatione Redemptoris habuerunt; sed nunc, projectis illis, dum gentiles in eum veraciter credunt, divinitatis et humanitatis ejus sacramenta in delectationis intimae refectione suscipiunt.