Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 51 : Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • De Ramatha Sophim, de monte Ephraim ( S1, 1, 1). Ramatha, Sophim et Ephraim, Hebraica nomina sunt, quorum primum in lingua nostra sonat, Visio consummata, secundum vero, Specula; tertium denique, Frugifer, sive fructificans, interpretatur. Quae autem est visio consummata, nisi Dei omnipotentis cognitio perfecta? Hanc profecto consummatam visionem doctor Gentium insinuat, dicens: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum ( 1Co, 13, 12). Et quid specula, nisi illa angelorum sublimitas intelligitur? Specula quippe in sublimi, ad clariorem visionem eligitur. Ramatha autem Sophim recte dicitur: quia illa Conditoris nostri perfecta cognitio, a solis illis beatis civibus haberi potest, qui in superna illa sublimitate consistunt. Jubar quippe aeterni luminis in sui plenitudine, non in imo praesentis exilii, sed de statu respicitur aeternae sublimitatis. Unde bene Ramatha Sophim in monte Ephraim sita perhibetur. Quis est enim mons Ephraim, nisi coelum? Mons quippe est frugifer, qui aeternae pulchritudinis flores, et fructus indeficientis gaudii, semper profert. Bene autem, et Ramatha, et Sophim in Ephraim monte sita perhibetur, quia illa omnipotentis Dei aeterna visio, et altitudo illa civium beatorum, non in terra habetur, sed in coelo. De Ramatha namque se esse insinuans, ait: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem ( Jn, 10, 15). Hinc iterum dicit: Nemo novit Filium nisi Pater, et Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ( Lc, 10, 22 et Mt, 11, 27). De specula, hoc est sublimi fuit, qui et Judaeos increpans, dicit: Vos de deorsum estis, ego autem de supernis sum: vos de hoc mundo estis, ego autem non sum de hoc mundo ( Jn, 8, 23). De monte Ephraim fuit, qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51). De monte Ephraim eum fuisse Joannes Baptista affirmans, ait: Qui de coelo venit, super omnes est ( Jn, 3, 31). Hinc Psalmista ait: A summo coelo egressio ejus ( Ps, 18, 7). Hinc Gentium doctor ait: Secundus homo de coelo, coelestis ( 1Co, 15, 47). Vir ergo, qui unus fuisse asseritur, de Ramatha Sophim de monte Ephraim exstitisse perhibetur: quia qui inter omnes natus supra omnes enituit, inde tantus in terra apparuit, quia de coelo venit. De Ramatha quippe Sophim fuit, quia etsi incomparabilis hic refulsit, magnitudo tamen excellentiae ejus non capitur, nisi ubi ejus perfecta cognitio aeternis civibus exhibetur. Nam hic eum in excellentia virtutis aspexerat, quid dicebat: Quod vidimus, et audivimus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae ( 1Jn, 1, 1). Sed quia magnitudinem excellentiae ejus non viderat, in Ramatha eam nobis repromittit, dicens: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum; sicuti est ( 1Jn, 3, 2).
  • Liber 1, Caput 3
    • Qui fuerunt prius repleti, nisi qui cognitionem Dei, antequam caeteri populi, habuerunt? Qui ergo repleti prius intelligendi sunt alii quam Judaei, qui in fide conditoris fere ab ipso fuerunt principio mundi eruditi? Ipsi quidem pro panibus se locaverunt. Quid enim panes hoc loco significant, nisi mysteria divinae Incarnationis? Locus autem inveniendorum panum sacra est Scriptura. Unde et panis, qui de coelo descendit, ad inveniendum se ignorantibus dicit: Scrutamini Scripturas, quia ipsae sunt quae testimonium perhibent de me ( Jn, 5, 39). Pro panibus ergo se locaverunt, quia omnes Scripturas acceperant, ut in eis sacramenta divinae Incarnationis invenire debuissent: sed cum panis venit, Synagoga, quae se pro pane locaverat, locum reliquit, in quo invenire panem debuit quem quaesivit. Scripturas quidem, ut dixi, ad cognoscendum Redemptorem habuit, sed qui secundum Scripturas venerat, venientem confutavit. Famelici ergo saturati sunt, quia qui crediderunt de gentibus, dum mysteria divinae Incarnationis veneranter accipiunt, coelestem cibum habent ad internae delectationis usum. Famelici quidem dicti sunt, quia ante adventum Redemptoris, infidelitatis fame projecti, spiritualis refectionis cibum nullum habuerunt. Vel certe famelici dicuntur, quia spiritualis cibi dulcedinem cum magna aviditate suscipiunt. Repleti vero, qui se pro pane locaverunt, audiant quem exspectabant: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6, 33 , Jn, 6, 41 et Jn, 6, 41, seq] . Sed quia non merebantur agnoscere, respondebant: Nonne hic est filius Joseph? quomodo dicit, quia de coelo descendi ( Lc, 4, 22)? Ipse autem, qui omnia noverat ad delectationis suae recubitum famelicos venturos prophetabat, dicens: Amen dico vobis, quia ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum, filii autem regni projicientur in tenebras exteriores ( Mt, 8, 11 et Mt, 8, 12). Repleti ergo se locaverunt pro panibus, sed famelici saturantur, quia Synagogae filii in Scripturis sanctis pastum fidei de futura Incarnatione Redemptoris habuerunt; sed nunc, projectis illis, dum gentiles in eum veraciter credunt, divinitatis et humanitatis ejus sacramenta in delectationis intimae refectione suscipiunt.
  • Liber 2, Caput 2
    • Tunc certe Judaea pro se orari Dominum postulat, quando, collectis jam electis de gentibus, caecitatis suae tenebras non ignorat, cum per sacerdotes omnipotentis Dei ei offerri per confessionem sanctae Trinitatis appetit, quia in vetustate pristina, superna promereri gaudia non praesumit, sed et fidem Redemptoris, quam conversa recepit, praedicando etiam convertendis aliis impendit. Bene etiam subditur: Ut offerret nummum argenteum ( S1, 2, 36) [mauvais référencement: S1, 2, 33] . Argento quippe eloquia divina signantur, quia per Prophetam dicitur: Eloquia Domini igne examinata, argentum igne probatum ( Ps, 11, 7) . Quod profecto argentum tunc Judaea in Dei laudibus impendit, cum aperte fidem nostram praedicat, cui in infidelitate posita ante contradixit. Et quia eumdem Redemptorem, quem amando praedicat, etiam compatiendo imitatur, adjungitur: Et tortam panis ( S1, 2, 36) [mauvais référencement: S1, 2, 33] . Panis namque nomine ille exprimitur qui de semetipso ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51). Torta itaque panis Redemptoris caro est affecta supplicis. Hunc namque tortum panem propheta intuens, ait: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ( Es, 53, 4). Et quia per quemdam sapientem dicitur: Si sederis ad mensam potentis, sapienter attende quae apponuntur tibi, quia similia oportet te praeparare (voir: Pv, 23, 1, LXX et Pv, 23, 2, LXX) , tortam panis et nummum argenteum Judaea tunc offert, cum Redemptorem nostrum aperta confessione praedicat, et pro ejus amore, quem praedicat, sustinere tormenta a perfidis non recusat. In qua nimirum imitatione passionis et refectione dulcedinis quia valde delectatur, sequitur: Dicatque dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem ( S1, 2, 36) [mauvais référencement: S1, 2, 33] .
  • Liber 6, Caput 3
    • Sed in septem Isai filiis rex non invenitur. Quid enim septem Isai filii, nisi omnes sunt Synagogae perfecti? Qui ad prophetam veniunt, sed eorum nullus eligitur: quia electus praedicator, et perfectos Synagogae filios aspicit, et ex eis Redemptorem humani generis nullum credit. Adducit ergo omnes priores filios, ut cum perfectos omnes aspicimus, Redemptoris excellentiam cogitemus. In quibus profecto nisi parvulus adducitur, rex esse a Domino non monstratur: quia nimirum cum Redemptori nostro magnos viros conferimus, quantum excellat ejus dignitas, videtur. Non invenitur ergo in aliis, quia puri homines sunt. Quaeritur ergo in pascuis puer qui pascit oves, quia usque ad mortem Patri obediendo se subdit: generationem tamen ejus quis enarrabit ( Es, 53, 8)? Parvulus quippe dicitur, quia humilitatis ejus gratia commendatur. Parvulus ergo dicitur, qui minoratus ab angelis per Psalmistam perhibetur (voir: Ps, 5) . Sed parvulus oves pascit, quia per humilitatem est humilis, et per majestatem sublimis. Hic laborat et esurit, sed ibi de gloria majestatis suae angelos pascit. Dum enim de plenitudine gloriae ejus omnes accipiunt, quasi in illis beatissimis pascuis per puerum saturantur. Parvulus etiam pastor asseritur: quia de carnis ejus assumptione, superni cives ineffabiliter gaudent. Gaudium quippe illud ineffabile beatorum civium, quasi ovium cibus est. Hic ergo adduci instanter praecipitur, hic donec veniat, discubitus necesse est differatur. Discumberet quippe, antequam veniret, si plebs in alium credidisset. Exspectari ergo debuit, qui beatarum animarum singularis et unicus cibus fuit. Unde et per semetipsum dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51). Sed quia qui ascendit, ipse est, qui descendit ( Ep, 4, 10), illuc mittitur, ut adducatur. Mittere namque ad pascua, est mentem supra Angelos usque ad aequalitatem aeterni Patris extendere. Et invenire eum, est summo patri eum per omnia aequalem credere. Adducit autem eum, qui etiam ad Redemptionem humani generis per assumptam humanitatem venisse jam asserit. Miserat namque, et adduxerat eum hic, ad quem in ejus typo mittitur, cum dicebat: Qui de coelo venit, super omnes est. ( Jn, 3, 31) Parvum pascentem oves adducebat Isaias, cum dicebat: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. ( Es, 9, 6) Sed quia doctoris fides ad salutem sibi tantum, non etiam auditoribus proficit, mitti et adduci praecipitur, ut unusquisque fidem ejus habeat, per quam salvari mereatur. Ire etenim singuli, et adducere eum debent, quia firmiter debent eum credere per divinitatem aeterno Patri aequalem, et per manitatem naturae nostrae participem.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5) In Graeco ita habetur: « Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transieruntterram. » Repleti prius, seu pleni panibus Judaei intelliguntur, qui minorati sunt:quia videlicet credita sunt illis eloquia Dei, quae per panes designantur, quibussatiari videbantur prius. Sed quia spiritaliter intelligere, nec etiam ipsum, qui de semetipso ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6] recipere noluerunt qui multa beneficia signorum atque miraculorum eiscontulit,et ingratus apparuit. Ideoque dum hi superbirent, et et terrena saperent, de majoribus minores effecti,pro eisdem panibus elocati, a propriis sedibus sunt evulsi. Quia dum carnaliter legem voluerunt defendere, et se subtraxerunt ne crederent inSalvatorem, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis, terrena tantum saperevoluerunt, et locum, et gentem, et ipsa eloquia Dei perdiderunt, juxta quod Dominuseis comminatus est, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. ( Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 21] Hinc Apostoli aiunt: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc ibimus ad gentes ( Ac, 13) Dequibus subjungitur, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5) Famelici enim gentiles intelliguntur, qui prius esuriebant panem verbiDei. Sed quia Judaei a propriis sedibus elocati sunt, et esuriem sustinuere, juxta quodper prophetam olim dictum fuerat: Mittam in vobis famem, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei, ( Am, 8) ex eodem cibo spiritaliter saturari coeperunt. Unde et in Graeco ita habetur: « Et esurientes transierunt terram: » quia gentes,ad quas ipsa eloquia Dei transierunt, multum esuriendo, non terrena, ut Judaei, sedcoelestia sapuerunt. Hinc in libro beati Job scriptum est: Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. ( Jb, 5) Judaici enim populi messis, fuerantsacrae legis eloquia, ex quibus sapientersatiari debuerat, non comedit: quia legem quidem verbotenus tenuit, sed per fatuitatisfastidium, ab ejus intellectu jejunavit. Hujus ergo messem famelicus comedit, quia nimirum gentilis populus verba legisintelligendo edidit, a quibus Judaica plebs sine intellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus praevidit, cum per Evangelium dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. ( Mt, 5, 6) [mauvais référencement: Mt, 5] Sed quia Judaicus populus messem perdidit, recte subjungitur qualiter ipseperiit, dum dicitur: Et ipsum rapiet armatus. ( Jb, 5) Antiquus hostis Judaicum populum armatus rapuit, quia in eum vitam fidei,fraudulentae suggestionis jaculis exstinxit, ut unde se inhaerere Deo crederet, indeejus ordinatione repugnaret.De quo et dicitur: Et bibent sitientes divitias ejus. ( Jb, 5) Hujus enim sitientes divitias bibunt, quia fluentis sacrae locutionis, quaeJudaicus populus in superbiae ostentatione possederat, conversae gentilium mentesirrigantur. De quibus benedicitur: Donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est. ( S1, 2, 5) In Hebraeo et Septuaginta non plurimi, sed septem leguntur:unde Judaei deliramenta fingunt, videlicet quod nato Samuele inquiunt mortuus sitfilius primogenitus Phenennae, et singulis Annae filiis nascentibus, singuli filiiPhenennae mortui sint. Sed quia stare non potest, praetermittimus, et ad intellectum altioremproperabimus. Nam et in Graeco, ut aiunt, ita legitur: « Sterilis peperit septem, et multa infiliis infirmataest. » Sterilis enim quae plurimos, sive septem peperit. Ecclesia ex gentibus intelligitur, quae multos filios per fontem baptismatis, etdonum Spiritus sancti, qui septiformis dicitur propter septenariam operationem sui, idest sapientiae et intellectus, consilii, et fortitudinis, scientiae, et pietatis, ettimoris Dei gignere non cessat. Quae prius sterilis erat in gentibus, sed nunc fecunda gratulatur in Domino, juxtaquod olim Isaias praedixerat: Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo,et florebit quasi lilium. ( Es, 35) Ista enim prius deserta ac solitudo peperit septem. Septenario quippe numero unitas ac universitas perfectionis solet demonstrari, eoquod primo impari, et primopari, id est ternario et quaternario numero tanquam exdiverso, unitas tota conficitur. Et ideo per ipsum figurantur universi, quos in unitate fidei sancta Ecclesia perquatuor partes mundi Domino genuit. De ipsa iterum per eumdem prophetam dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. ( Ga, 4) Deserta diu fuit a sancto Spiritu gentium mater Ecclesia. Nec habuit filios ante gratiam regenerationis, quae postea gentes et populos, Deoin se, ut diximus, operante, generavit: unde subjungitur, magis quam ejus quae habet virum. ( Es, 54 et Ga, 4) Hoc est Synagoga quae velut jugo viri, ita legis onere premebatur. Aut certe referendum est, quae antequam ejiceretur virum se habere credebat,sedpostquam abjecta est et virum perdidit, Ecclesia fecunda fuit. Hinc per Salomonem dicitur: Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis. ( Si, 12) Amygdalum quippe florem prius cunctis arboribus ostendit; et quid in floreamygdali, nisi sanctae Ecclesiae primordia designantur? quae in praedicatoribus suis,primitivos virtutum flores aperuit, et ad inferenda poma bonorum operum venturossanctos, quasi arbusta sequentia praevenit, in qua mox est locusta impinguata, gratiacoelesti infusa: sed statim capparis dissipatur, quia dum gratia gentilitatemattingit, Judaea in sua sterilitate remanens, bene vivendi ordinem amisit. De qua adhuc subditur: Et quae multos habebat filios, infirmata est. ( S1, 2, 5) Scilicet Synagoga Judaeorum, et terrenaJerusalem, quae multos filios carnaliterper legem edere videbatur, quae quia vivificantem Spiritum recipere noluit, inoccidente littera infirmata est de qua Paulus apostolus ait: Littera occidit, spiritus autem vivfiicat. ( 2Co, 3) Et quia superficiem litterae sequi voluit, spiritalem intelligentiam inincredulis amisit, et infirma permansit: quod in Evangelio praefiguratum est, ubiPetrus auriculam servi principis sacerdotum amputavit (voir: Lc, 22) . Quia videlicet populus Judaeorum principis sacerdotum indebito mancipatusobsequio, adeo ut suasu illorum Barrabam dimitti, Jesum vero peterent crucifigi (voir: Mt, 27) . In Domini passione dexteram auriculam, id est spiritalem legis intelligentiamperdidit, ut totam litterae intelligentiam audiat in sinistra.Hinc in Canticis canticorum sponsus Ecclesiae, quam mysterio Crucis redemit, exinfidelitate Synagogae loquitur, dicens: Sub arbore malo suscitavi te, ( Ct, 8) et reliqua; ac si dixisset: Sub arbore crucis a perpetua morte liberavite. Sed ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua, ( Ct, 8) id est major pars plebis, me negando et Barrabam eligendo, a me reprobata estatque infirmata. De qua recte subinfertur:

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum ( S1, 2, 35), etc. Quod ait propheta, ad Heli loquens ex persona Dei: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35), sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero pontifice, debet intelligi, quod nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit in sacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus: Fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thou, filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcana, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel ( Ch1, 6, 19, Ch1, 6, 20, Ch1, 6, 21, Ch1, 6, 22 et Ch1, 6, 23), ut verba Dierum narrant: ita Mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est, Juda, carnis originem sumpsit; aliam quam legalem hostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae novi testamenti, de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more loquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35); de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati sicut homo Deo paruerit; de Domino autem Salvatore, quod sicut Filius unigenitus paternorum fit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Et qui me misit, mecum est; et non relinquit me solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper ( Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29) . Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice, cunctis diebus; quod nimirum usque ad finem saeculi suorum augmentatione membrorum Ecclesia sancta proficere nunquam cessabit. Alioquin quo modo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet; cum legamus in sequentibus, quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? Nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit. De qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2). Et paulo post: Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli ( S1, 7, 4). Quod vero subditur: Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat ut oret pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis ( S1, 2, 36); et in praesenti tempore aliquantulum solet impleri, et in fine mundi perfecte complebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui quotidie ex Judaeorum, non tantum plebeia, sed et sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt; et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet ( Rm, 25, Rm, 11, 25 et Rm, 11, 26) [mauvais référencement: Rm, 2] Quicunque autem ex his salvandus est, is etenim est qui remansurus esse dicitur in domo. Pereunte sacerdotio Heli, necesse est ad ecclesiam offerat pro se sacerdoti Christiano nummum confessionis Deo devotae, quae in symbolo continetur; brevem quidem verbo, sed virtute praecipuam. Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut fulgorem sapientiae spiritualis auro saepe designari. Offerat et panem sacrificii salutaris, abjectis carnibus legalium victimarum, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem ( S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram, cui Petrus ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9). Quod autem addit: Ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dixit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ( Jn, 6, 51). Quod enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron, de victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum; ideo hic dixit, postulandum ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium Christianorum.