V. 15 :
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro
ovibus meis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
De Ramatha Sophim, de monte Ephraim
(
S1, 1, 1). Ramatha, Sophim et Ephraim, Hebraica nomina
sunt, quorum primum in lingua nostra sonat, Visio consummata, secundum
vero, Specula; tertium denique, Frugifer, sive fructificans,
interpretatur. Quae autem est visio consummata, nisi Dei
omnipotentis cognitio perfecta? Hanc profecto consummatam
visionem doctor Gentium insinuat, dicens:
Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et
cognitus sum
(
1Co, 13, 12). Et quid specula, nisi illa angelorum sublimitas
intelligitur? Specula quippe in sublimi, ad clariorem
visionem eligitur. Ramatha autem Sophim recte dicitur: quia
illa Conditoris nostri perfecta cognitio, a solis illis beatis civibus
haberi potest, qui in superna illa sublimitate consistunt.
Jubar quippe aeterni luminis in sui plenitudine, non in imo praesentis
exilii, sed de statu respicitur aeternae sublimitatis. Unde
bene Ramatha Sophim in monte Ephraim sita perhibetur. Quis
est enim mons Ephraim, nisi coelum? Mons quippe est frugifer,
qui aeternae pulchritudinis flores, et fructus indeficientis gaudii,
semper profert. Bene autem, et Ramatha, et Sophim in Ephraim
monte sita perhibetur, quia illa omnipotentis Dei aeterna visio, et
altitudo illa civium beatorum, non in terra habetur, sed in
coelo. De Ramatha namque se esse insinuans, ait:
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem
(
Jn, 10, 15). Hinc iterum dicit:
Nemo novit Filium nisi Pater, et Patrem nemo novit
nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare
(
Lc, 10, 22 et
Mt, 11, 27). De specula, hoc est sublimi fuit, qui et Judaeos
increpans, dicit:
Vos de deorsum estis, ego autem de supernis sum: vos de hoc
mundo estis, ego autem non sum de hoc mundo
(
Jn, 8, 23). De monte Ephraim fuit, qui dicit:
Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi
(
Jn, 6, 51). De monte Ephraim eum fuisse Joannes Baptista
affirmans, ait:
Qui de coelo venit, super omnes est
(
Jn, 3, 31). Hinc Psalmista ait:
A summo coelo egressio ejus
(
Ps, 18, 7). Hinc Gentium doctor ait:
Secundus homo de coelo, coelestis
(
1Co, 15, 47). Vir ergo, qui unus fuisse asseritur, de Ramatha
Sophim de monte Ephraim exstitisse perhibetur: quia qui inter omnes
natus supra omnes enituit, inde tantus in terra apparuit, quia de coelo
venit. De Ramatha quippe Sophim fuit, quia etsi
incomparabilis hic refulsit, magnitudo tamen excellentiae ejus non
capitur, nisi ubi ejus perfecta cognitio aeternis civibus
exhibetur. Nam hic eum in excellentia virtutis aspexerat,
quid dicebat:
Quod vidimus, et audivimus, et manus nostrae contrectaverunt
de verbo vitae
(
1Jn, 1, 1). Sed quia magnitudinem excellentiae ejus non viderat,
in Ramatha eam nobis repromittit, dicens:
Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum;
sicuti est
(
1Jn, 3, 2).
Commentaires
Gregorius I (540-604)