Evangelium secundum Ioannem

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 18 : Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Quae enim spiritalis civitas Redemptoris, nisi Scriptura sacra exstitit? Haec nimirum civitas suis civibus tot defensionum munimina contulit, quot praecepta; tot arma eis praebuit, quot consilia salutis. Quid autem fuit Redemptori nostro ascendere, nisi in humanitatis forma, divinitatis suae alta revelare? Et quia in sacra Scriptura cognoscitur, de civitate sua recte ascendere perhibetur. Statuti vero dies sunt promissiones de se, in sanctis Scripturis positae. Dies quippe sunt, quia ad cognoscendum eum, electis lucent. Statuti quoque dies sunt, quia ab antiquis Patribus in eodem sacro eloquio eos esse positos non ignoramus. Diem namque ascensus ejus praefigebat Moyses, cum dicebat: Prophetam vobis suscitabit Dominus de filiis vestris, tanquam me ipsum audietis ( Dt, 18, 18). Diem quoque statuebat, qui dicebat: Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium ( Gn, 49, 10). Diem hujus ascensus statuens, ait Michaeas: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel ( Mi, 5, 2). Hinc Isaias ait: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel ( Es, 7, 14). Quotquot enim de illo Legis et prophetarum promissiones sunt, tot statutos dies ad ejus ascensum intuemur. Nam velut in statutis diebus ascendebat, cum Judaeis dicebat: Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis aeternam habere vitam, quia ipsae sunt, quae testimonium perhibent de me ( Jn, 5, 39). Hinc iterum dicit: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46). Statutis ergo diebus ascendit, quia promissionum insignia, quae in sanctis Scripturis posuit, apparendo monstravit. Possunt autem statuti dies intelligi promissi in adventu ejus splendores miraculorum. Quos nimirum dies propheta Isaias statutos intuens, ait: Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus noster ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc saliet, sicut cervus, claudus; et aperta erit lingua mutorum ( Es, 35, 4, Es, 35, 5 et Es, 35, 6). Sed qui dies statutos ad ascensum Redemptoris agnovimus, utrum in eis ascenderit, videamus. Requisitus namque a Joanne, si ipsum, an alium exspectarent, respondit missis discipulis, et ait: Ite et dicite Joanni quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur; et beatus homo, qui non fuerit scandalizatus in me ( Lc, 7, 22 et Lc, 7, 23) [mauvais référencement: Lc, 7, 19]. Statutis ergo diebus ascendit, qui ut ab electorum suorum cordibus vetusti erroris caliginem pelleret, tot promissorum miraculorum splendoribus radiavit. Sed ascendit, ut adoraret et immolaret, quia ad hoc cognosci voluit, ut moriendo redimeret, quos vivendo docuisset. Adoravit quippe, quia in exemplum electorum se Deo Patri totum humilem, et abjectum per obedientiam praebuit. Immolavit autem, quia qui nobis exempla humilitatis vivendo dedit, se Deo Patri in ara crucis oblationem et hostiam tradidit, et quos vivendo docuit, moriendo redemit. Utrumque enim nobis valde necessarium novit, et ideo alterum sine altero non impendit. Nam cum natus esset in Bethlehem Judae, eum fraude Herodes ad interficiendum quaesivit (voir: Mt, 2, 13) ; sed si tunc Redemptor moreretur, immolaret utique, et non adoraret: quia victima moriendo fieret, sed quos morte debebat liberare, nequaquam vivendo docuisset. Et si vivendo nos docens, mori contemneret, profecto adoraret et non immolaret. Ut ergo adoraret, persequentem se regem in Aegyptum fugit, et ut immolaret, dissuadenti Petro exprobravit, dicens: Vade retro, satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum ( Mt, 16, 23). Adorare namque se insinuans, ait: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me ( Jn, 6, 38). Hinc item dicit: Quae ei sunt placita, facio semper ( Jn, 8, 29). Immolare etiam se insinuans, ait: Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, et iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam, et iterum sumendi eam ( Jn, 10, 17 et Jn, 10, 18). Et paulo ante: Ego sum Pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus meis ( Jn, 10, 11) [mauvais référencement: Jn, 11]. Immolare eum Paulus intuens ait: Tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis ( Ep, 5, 2). Ascendit ergo, ut adoraret, et immolaret: quia ad hoc se tot miraculis ostendit, ut nos verbis et exemplis instrueret, et mortem nostram moriendo superaret.