V. 12 :
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae,
videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et
dispergit oves;
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 22
Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt.
(
R4, 25, 4) Interrupta quidem per depraedationes varias malignorum spirituum
custodiapopulorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantiae et
tenebrispeccatorum vallati fugiunt? quia, secundum Veritatis vocem:
Mercenarius et qui non est pastor videt lupum venientem, et dimittit oves et
fugit, et lupus rapit et dispergit oves;
(
Jn, 10, 12) [mauvais référencement: Jn, 10] et Apostolus:
Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii
sunt.
(
1Th, 5) Quod autem sequitur, quod per viam portae quae est inter duplicem murum
adhortum regis fugerint, latenter aperuit inertiamdoctorum, qui, inter duplicem
murumduorum Testamentorum constituti, non belligare, sed effugere quaerunt, et in
deliciismagis diffluere, quod hortus significat, quam scuto fidei hostibus
obsistere.
(Porro Chaldaei obsistebant in circuitu civitatem); fugit itaque Sedecias per
viam quae ducit ad campestria solitudinis.
Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in
planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt, et
reliquerunt eum,
(
R4, 25, 4 et
R4, 25, 5) et reliqua. Malignis spiritibus populum circumdantibus rector fugit,
non ad montes, de quibusscriptum est:
Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui:
(
Ps, 124, 2) [mauvais référencement: Ps, 24] sed ad campestria solitudinis,hoc est, ad dilectionem luxuriae. Unde
scriptum est:
Angusta et arcta est via quae ducit ad vitam, lata et spatiosa quae ducit ad
mortem.
(
Mt, 7, 13) [mauvais référencement: Mt, 7] --
Comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum
eo dispersi sunt et reliquerunt eum.
(
R4, 25, 5) Recte ergo eum virtutes hominem deserunt, quae eum defendere debuerant,
inplanitie Jericho capitur, hoc est in defectione carnalis sensus. Jericho
enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Unde ille
homo qui Hierusalem descendebat in Jericho, in latrones
incidissedescribitur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 25
Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte
fugerunt
(
R4, 25, 4). Interrupta quidem per tentationes varias malignorum spirituum
custodia populorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte
ignorantiae et tenebris vallati peccatorum, fugiunt, quia secundum
veritatis vocem:
Mercenarius, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et
dimittit oves, et fugit, et lupus rapit et dispergit
oves
(
Jn, 10, 12) [mauvais référencement: Jn, 10]. Et Apostolus:
Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt,
nocte ebrii sunt
(
1Th, 5).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)