V. 23 :
Et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 1
Mi pater et magister, librum Exodi quem misisti, relegi, quo gaudio immenso gavisus
sum.
Sicut de epistolis magistri gentium Pauli in alia epistola quam misi ipse, cognoscetis.
Nam et
venerabilis Pater Leidrath quondam episcopus Laudensis, cum hoc audisset, gavisus
est et ipse,
rogavitque eum mihi multum ad scribendum, et miratus fuit, cur epistolam illi non
misistis ex
tanto tempore. Et promisit, quod ipse suam epistolam vobis missurus sit: valde enim
desiderat
visionem vestram, si fieri potuisset. Et si non visionem corpoream, vel epistolam.
De domno
Nimbridio patre nostro archiepiscopo Narbonense quid dicam? Quam immenso fuit repletus
gaudio;
quoniam de expositione praefati libri ei dixi ! Quam humiliter eum mihi petiit ad
legendum vel
scribendum! Et miratus fuit et ipse cur vestram epistolam ei non misistis: Mittite,
quaeso,
crebras epistolas in his partibus episcopis, abbatibus ac monachis, maxime si vobis
placet,
mihi filio vestro. Qui semper hoc aestuo et desidero. Inter caetera rogo illas quaestiones
de
Regum, quas vobis in brevi scheda misit, ut mihi elucidatas mittatis, non solum secundum
historiam, sed etiam secundum allegoriam, vel tropologiam. Primum quantum ad historiam
stare
potest: Secundum si allegoria recipit: Tertium vero per omnia moralitate. Nam et de
illis
quaestionibus triginta quas, Nothelino petente, Beda presbyter exposuit de praefato
libro
Regum, ideo non petivi exponendas vobis, quia uno in corpore, cum exposito de
templo Salomonis
(
R3, 7, 40 et
Jn, 10, 23) sicut a praefato presbytero Beda expositum est, apud nos habentur. Inter haec omnia
ut
et ipsas quaestiones quas misi, corrigatis, et per ordinem exponatis: et quidquid
imperito
sermone locutus fuerim, ut magister, ita discipulum emendate.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis