V. 27 :
Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Ad hoc ergo excelsum Paulum sequi non possumus, sed urbem ingredimur,
in qua velut ab alto descendens, nobis obviam venit. Nam qui
cernere non possumus alta quae praedicatores vident, venerabiliter
audire debemus plana, quae docent. Sed cum descendunt, ante
se psalterium, tympanum, tibiam, et citharam deferunt.
Psalterium quippe habent, quia regnum coelorum annuntiant: tympanum
habent, quia praedicant mortificationem carnis: tibiam habent, quia
flere subditos jubent pro acquisitione aeternae laetitiae: citharam
quoque habent, quia gaudere pios pro certitudine aeternorum bonorum
edocent. Psalterium quidem, qui a superiori parte resonat,
etiam aeternorum gaudiorum praedicationem designat: quia dum superna
amare suggerit, quasi a superiori parte suae dulcedinis sonum
mittit. Tympanum vero, quia de mortui animalis corio
tenditur, in eo non inconvenienter carnis nostroe mortificatio
figuratur. Tibiam autem, quia in mortuorum hominum exequiis
haberi soleat, de Evangelio didicimus: quia dum Dominus archisynagogi
filiam resuscitare vellet, de domo illius tibicines ejecit, et turbam
tumultuantem expulit
(voir:
Mt, 9, 25)
. Quid ergo in tibia, nisi sanctorum luctus
exprimitur? Nam dum se ab illa vita aeterna, quam appetunt,
projectos aspiciunt, semetipsos quasi mortuos plangunt.
Cithara autem valde laetum musicum est instrumentum. Quo
nimirum instrumento verbum solatii electorum apte figuratur: quia velut
ad sonum citharae hilarescimus, quando nos electi praedicatores inter
aerumnas praesentis exsilii consolantur. Psalterium ergo
primum in promissione praedicatorum ponitur: quia ante omnia coelestis
regni gloria praedicanda est; ut dum bonum agnoscimus quod amemus,
laborare pro eodem bono adipiscendo cupiamus. Hinc est quod
cum in Evangelio Matthaeus principia Dominicae Incarnationis assereret,
dixit:
Coepit Joannes praedicare, et dicere: Poenitentiam agite,
appropinquabit regnum coelorum.
(
Mt, 4, 17) [mauvais référencement: Jn, 4, 17] Sed quia cum coelestia noscimus, si ad ea pervenire
volumus, necesse est, ut passiones carnis mortificemus, praedicatores
sanctae Ecclesiae velut post psalterium, sonum tympani
faciunt. Ipsa autem mortificatio corporis quid est aliud,
quam praeparatio aeternae beatitudinis? Coelestia ergo
praeparari diligimus, et ardentissimis fletibus ea postulare
jubemur. Quasi enim tibia mortuos plangimus, quando
vehementer dolemus, quia adhuc in illa aeterna vita non
vivimus. Post tympanum ergo, praedicatores nostri tibiam
habent, quando et membra nostra nos docent mortificare, et pro amore
aeternae vitae ingemiscere. Citharam quoque post tibiam
ducunt: quia praecipiunt sic deflere aerumnas praesentis exsilii, ut
gaudeamus de promissione aeternae haereditatis. Nam
psalterium insonabat propheta magnus, cum dicebat:
Oves meaevocem meam audiunt, et vitam aeternam do
eis.
(
Jn, 10, 27 et
Jn, 10, 28) [mauvais référencement: Jn, 10, 27] Psalterium item percutiens, ait:
Exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum,
non pereat, sed habeat vitam aeternam.
(
Jn, 3, 14 et
) [mauvais référencement: Jn, 3, 14] Tympanum sonabat, qui dicebat:
Mortificate membra vestra, quae sunt super terram:
fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam.
(
Col, 3, 5) Tibiam sonabat, qui dicebat:
Miseri estote, lugete, risus vester vertatur in luctum, et
gaudium in moerorem.
(
Jc, 4, 9) Tympanum sonabat, qui dicebat:
Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus, sicut
oves occisionis.
(
Ps, 43, 22) Tibiam vero ante se habet, qui item Deo loquitur,
dicens:
Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in
mensura.
(
Ps, 79, 6) Tibiam ante se habebat Dominus, cum dicebat:
Amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus
autem gaudebit, vos vero contristabimini.
(
Jn, 16, 20) Sed velut citharae sonum subjungens, ait:
Tristitia vestra vertetur in gaudium.
(
Jn, 16, 20) Quasi citharam nobis sonabat, qui dicebat:
Gaudete
in Domino semper, iterum dico, gaudete: modestia
vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus prope
est.
(
Ph, 4, 4 et
Ph, 4, 5) [mauvais référencement: Ph, 4, 4]
Citharam nobis sonat, qui civitatis nostrae bona annuntians, ait:
Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox
laudis.
(
Es, 51, 3) Quia ergo praedicatores sanctae Ecclesiae coeleste
regnum annuntiant, et pro eodem regno adipiscendo, mortificare carnem,
flere captivitatem, in spe futurae beatitudinis nos exsultare
praecipiunt: prophetae ab excelso descendentes, ante se psalterium,
tympanum, tibiam, et citharam habere perhibentur. Et grex
quidem prophetarum dicitur, quia multi sunt pastores sanctae Ecclesiae,
et pastorem unum habent Dominum Jesum Christum.
Liber 6, Caput 1
Ovis autem nomine innocentium vita significatur. Unde electi
omnes Redemptoris nostri voce oves nominantur, cum dicit:
Oves meae vocem meam audiunt.
(
Jn, 10, 27) Quae est ergo ovis Amalech, nisi simulatio
innocentiae? Nam quidam dum et ipsam formam humani corporis,
et proprietates sexus utriusque, dum insitam libidinem membris
considerant, quasi naturali bono se hoc posse uti licenter
putant. Quasi ergo ovis Amalechita est, quando continentibus
illud quasi bonum suggeritur, quod vere bonum non esse liquido
comprobatur. Quid etiam in camelo signatur? Sed
camelus ruminat, et ungulam nequaquam findit. Quid ergo in
camelo signatur, nisi cogitatio quaedam luxuriae, quae quasi a ratione
incipit, sed per discretionem non finitur? Nam dum cogitat,
quasi intus camelus ruminat, sed dum quod cogitat per veritatem non
disponitur, ejus ungula dividi non videtur. Nonnulli etenim
continentiam professi, dum a carnis concupiscentia superantur, in
conjugali vita salvari posse confidunt. Quidam et dum
apostoli licentiam audiunt:
Unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum
virum
(
1Co, 7, 2), sine discretione personarum omnes in hoc praecepto concludi, et
sacrorum ordinum viros conjugali copula uti posse fatentur.
Hujusmodi enim sensus Amalechita camelus est, quia quasi ex ratione
incipit, sed ad irrationabilem vitam trahit. Quid ergo
asinus, nisi aperta nequitia fornicationis accipitur? Quosdam
enim diabolus in apertum chaos fornicationis invehit, quibusdam per
fraudes illudit. Asinus etiam aliena onera portare
consuevit. Doctor vero gentium dum virum sui corporis
potestatem non habere, sed mulierem docuit, item:
Nec mulierem sui corporis habere potestatem, sed
virum
(
1Co, 7, 4), quid aliud quam aliena onera eos portare jussit?
Asini ergo nomine robur conjugalis copulae designatur, quia electi
conjuges invicem onera sua fortiter portant, ne per carnis infirmitatem
in fornicationis baratrum remissius corruant. Asinus ergo
interficiendus est, sed Amalechita, quia copula conjugalis in honestate
thalami roboranda est, sed a turpitudine interficienda.
Debent quidem conjuges debitum sibi invicem reddere, sed turpiter
convenire non debent. Asinus ergo Amalech interficitur, cum
in bonis conjugibus charitas tenetur honestae copulae, sed omnis
obscenitas vitatur in turpi conjunctione. Omnia igitur
Amalech demoliri jubentur, quia qui caste proponunt vivere, de
blandimento carnis in se aliquid retinere non debeant. In
carne quidem esse debent, ut bona per carnem agant, sed sic debent a
carnis voluptate per mentis sublimitatem discedere, ut contumelias de
carne non tolerent. Tales quidem eos esse volebat, quibus
Apostolus loquebatur, dicens:
Vos autem in carne non estis, sed in spiritu.
(
Rm, 8, 9) Sed qui Amalech delere praecipitur, quibus adjutoribus
ad haec sufficiat attendamus. Nam sequitur:
Praecepit Saul populo, et recensuit eos quasi agnos.
(
S1, 15, 4)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 24
Ait Abigail ad David: Si enim surrexit homo aliquando persequens te,
(
S1, 25, 29) etc. Pulcherrima comparatione, statum justorum ac reproborum sorte
discernit. Horum quippe animas, id est justorum appellat viventes, ut
reproborum e contrariospiritali morte praeoccupatas insinuet. Hos
fasciculo, illos lapide fundae assimilat. Fasciculus enim constringitur, ut
integer maneat et conservetur. Lapis infunda expeditus ponitur, ut
abjiciatur: sic etenim, sic in hoc saeculoelecti pressuris tribulationum
coangustantur, ut his admoniti, arctius ad invicemmutua charitate connectantur, et
coadunati ad invicem manu sui Redemptoris inperpetuum conserventur. At vero
reprobi, quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, velut liberidimittuntur:
tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eismerito
dicatur: et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt. Mire autem omnipotentem
providentiam describit superni pectoris, cum dicit: Animamviri sancti quasi in
fasciculo viventium apud Deum esse custoditam. Sicut enim facillimum est
cuilibet fasciculum herbae, vel feni sua manu retentumconservare: ita virtus Domini
et
Salvatorisnostri, omnes per orbem electos, ab initiousque ad finem saeculi, ne quis
ex
eis ulla ratione pereat, sine laboreconservat. Juxta quod ipse in
Evangelio, sub figura ovium, de eis loquens:
Et sequuntur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt
in aeternum.
Non rapiet eas quisquam de manu mea.
(
Jn, 10, 27 et
Jn, 10, 28) [mauvais référencement: Jn, 10] Sicut fasciculus unus, quibuslibet vinculis alligatur: ita omnis
sanctorumcoetus, una eademque fide, spe et charitate ad invicem constringitur, uno
divinaeprotectionis munimine circumdatur. Patet sane sensus: quia anima
David a persequentibus licet hostibus custoditasemper fuit in sorte
viventium. Porro inimici ejus insistentibus sibi adversitatibus, sicut
lapis fundacircumactus, sic instabili motu perturbandi, et suisessent expellendi de
finibus, veletiam ab humanis rebus auferendi. Moraliter vero quid nobis
Abigail renuntiationis suae dispensatione innuit, nisiquod iracundos melius
corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinamus?Perturbati quippe quid audiant,
ignorant: sed ad se reducti, tanto libentiusexsultationis verba recipiunt, quanto
se
tranquillius tolerati erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne rectum
quod dicitur, perversum videtur. Unde et recte Nabal ebrio, culpam suam
Abigail laudabiliter tacuit, quam digestovino laudabiliter dixit. Idcirco
enim malum quod fecerat cognoscere potuit, quia hoc ebrius nonaudivit.
Porro juxta historiam quod ait Abigail ad David:
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 6
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te
(
S1, 25, 29), etc.
Quod Abigail interpellans pro se et pro domo sua ait ad David, quem vir ejus
stultitia et ebrietate sopitus offenderat:
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens
animam tuam, erit anima domini mei custodita, quasi in fasciculo
viventium apud Dominum Deum tuum.
Porro anima inimicorum tuorum rotabitur, quasi in impetu et circulo
fundae
(
S1, 25, 29);
pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit.
Horum quippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spirituali
morte praeoccupatas insinuet, juxta illud prophetae:
Anima quae peccaverit ipsa morietur
(
Ez, 18, 20).
Hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat; fasciculus enim constringitur,
ut integer maneat et conservetur; lapis in funda expeditus ponitur, ut
abjiciatur.
Sic etenim in hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, ut
his admoniti arctius se ad invicem mutua charitate connectant et coadunati ad
invicem manu sui Redemptoris in perpetuum conserventur.
At vero reprobi, quanto licentius in hac vita voluptatibus propriis velut
liberi dimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria
projiciuntur, ut de eis merito dicatur: Et quidem ipsi de manu tua expulsi
sunt.
Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris, cum
dicit animam viri sancti quasi fasciculo viventium apud eum necesse
custoditam.
Sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbae vel feni sua manu
retentum conservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem
electos ab initio usque ad finem saeculi, ne quis ex eis ulla ratione pereat,
sine labore tuetur.
Juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de eis loquens:
Et sequuntur me
, inquit,
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et
non rapiet eos quisquam de manu mea
(
Jn, 10, 27 et
Jn, 10, 28).
Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanctorum
coetus una eademque fide, spe, et charitate ad invicem constringitur, uno
divinae protectionis munimine circumdatus.
Patet sane litterae sensus, quia anima David, persequentibus licet hostibus,
custodita semper fuit in sorte viventium.
Porro inimici ejus, insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis funda
circumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis essent expellendi de
finibus, vel etiam humanis rebus auferendi.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 26
Posthaec David descendit in solitudinem Aon [Vulg. Maon], ubi Nabal
habitabat, nomenque uxoris ejus Abigail
(voir:
S1, 25, 1 et
S1, 25, 2)
.
Ad quem David mittens pueros suos, ut quodcumque invenisset manus
ejus,misisset David et pueris suis.
Quos ille stulte repellens, nuntiaverunt David. Tunc David accinctus
armis,voluit eum depraedare.
At Abigail abiit obviam David, interpellans pro se et pro domo sua,
quem virejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, et quaerens
animam tuam, erit anima domini mei custodita, quasi in fasciculo
viventium apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum tuorum
rotabitur quasi in impetu et circulo fundae
(
S1, 25, 29).
Pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit.
Horumquippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spiritali
mortepraeoccupatas insinuet: juxta illud prophetae: Anima quae
peccaverit, ipsa morietur.
Hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat: fasciculus enim
constringitur,ut integer maneat et conservetur; lapis in funda expeditus
ponitur, utabjiciatur: sic etenim in hoc saeculo electi pressuris
tribulationumcoangustantur, ut his admoniti arctius se adinvicem manu
sui redemptoris inperpetuum conservent.
At vero reprobi quanto latius in hac vita voluptatis propriis velut
liberidimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria
projiciuntur, utde eis merito dicatur, Equidem
ipsi de manu tua repulsi sunt
(
Ps, 87, 6) [mauvais référencement: Ps, 27]
.
Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris cum
dicit,Animam viri sancti quasi in fasciculo viventium, apud eum esse
custoditam:sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbae vel feni
sua manu retentumconservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri
omnes per orbem electos abinitio usque in finem saeculi, ne quis ex eis
ulla ratione pereat, sine laboretuetur, juxta quod ipse in Evangelio sub
figura ovium de eis loquens,
Et sequuntur me
, inquit,
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in
aeternum, nec rapiet eas quisquam de manu mea
(
Jn, 10, 27 et
Jn, 10, 28).
Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis
coetussanctorum una eademque fide, spe et charitate adinvicem
constringitur, unodivinae protectionis munimine circumdatur.
Patet sane litterae sensus, quia anima David persequentibus licet
hostibuscustodita semper fuit in sorte viventium.
Porro inimici ejus insistentibus sibi adversitatibus sicut lapis
fundacircumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis de finibus
essentexpellendi, vel etiam ab humanis rebus auferendi.
Et in hoc facto Abigail, quid nobis per renuntiationem suam innuit,
nisi quodiracundos melius corrigimus, si in ipsa ira sua a commonitione
declinamus?Perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad se reducti,
tanto libentiusexhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius
toleratoserubescunt.
Menti autem furore ebriae omne rectum, quod dicitur, perversum
videtur.
Unde et recte Nabal ebrio culpam suam laudabiliter tacuit, quam digesto
vinolaudabiliter dixit: idcirco enim malum quod fecerat cognoscere
potuit, quia hocebrius non audivit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 25, 2)
Post haec David descendit in solitudinem Maon, ubi habitabat Nabal, nomenque uxoris
ejus Abigail; ad quem mittens David pueros suos, ut quodcunque invenisset manus ejus,
misisset
David et pueris suis. Quos ille stulte repellens, nuntiaverunt David. Tunc David accinctus
armis, voluit cum depredare.
(voir:
S1, 25, 13)
At Abigail
(voir:
S1, 25, 18 et
S1, 25, 23)
abiit obviam David, interpellans pro se, et pro domo sua, quem vir ejus stultitia
et
ebrietate sopitus offenderat:
Si enim,
inquiens,
surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima Domini
mei custodia, quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum
tuorum rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae
(
S1, 25, 29). Pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit: horum quippe
animas appellat viventes, ut illorum e contrario spirituali morte praeoccupatas
insinuet; juxta illud Prophetae:
Anima quae peccaverit, ipsa morietur
(
Ez, 18, 4): hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat: fasciculus enim constringitur, ut
integer maneat, et conservetur, lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur. Sic
enim in
hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, uthis admoniti, arctius
se ad
invicem mutua charitate connectant, et coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in
perpetuum
conserventur. At vero reprobi, quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, veluti
liberi
dimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de
eis merito
dicatur:
Et quidem ipsi de manu tua repulsi sunt
(
Ps, 87, 6) [mauvais référencement: Ps, 87]
. Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris, cum dicit:
animam viri sancti quasi in fasciculo viventium apud eum esse custoditam: sicut enim
facillimum est cuilibet, fasciculum herbae, vel feni sua manu retentum conservare,
ita virtus
Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos, ab initio usque in finem saeculi,
ne qui
ex eis ulla ratione pereant, sine labore tuetur. Juxta quod ipse in Evangelio sub
figura ovium
de his loquens :
Et sequuntur me,
inquit,
et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, nec rapiet eas
quisquam de manu mea
(
Jn, 10, 27 et
Jn, 10, 28). Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanctorum coetus
una
eademque fide, spe, et charitate ad invicem constringitur, uno divinae protectionis
munimine
circumdatur. Patet sane litterae sensus, quia anima David, persequentibus licet hostibus,
custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus, insistentibus sibi
adversitatibus, sicut lapis fundo circumactus, sic instabili motu perturbandi, et
suis essent
expellendi de finibus, vel etiam ab humanis rebus auferendi. Et in hoc facto Abigail,
quid
nobis per enuntiationem suam innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in
ipsa irae
suae commonitione declinamus; perturbati quippe quid audiant, ignorant, sed ad se
reducti
tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt.
Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, perversum videtur:
(voir:
S1, 25, 37)
unde, et recte Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto
vino
laudabiliter dixit. Idcirco enim malum, quod fecerat, cognoscere potuit, quia hoc
ebrius non
audivit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis