V. 17 :
Exinde coepit Iesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite:
appropinquavit enim regnum caelorum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Ad hoc ergo excelsum Paulum sequi non possumus, sed urbem ingredimur,
in qua velut ab alto descendens, nobis obviam venit. Nam qui
cernere non possumus alta quae praedicatores vident, venerabiliter
audire debemus plana, quae docent. Sed cum descendunt, ante
se psalterium, tympanum, tibiam, et citharam deferunt.
Psalterium quippe habent, quia regnum coelorum annuntiant: tympanum
habent, quia praedicant mortificationem carnis: tibiam habent, quia
flere subditos jubent pro acquisitione aeternae laetitiae: citharam
quoque habent, quia gaudere pios pro certitudine aeternorum bonorum
edocent. Psalterium quidem, qui a superiori parte resonat,
etiam aeternorum gaudiorum praedicationem designat: quia dum superna
amare suggerit, quasi a superiori parte suae dulcedinis sonum
mittit. Tympanum vero, quia de mortui animalis corio
tenditur, in eo non inconvenienter carnis nostroe mortificatio
figuratur. Tibiam autem, quia in mortuorum hominum exequiis
haberi soleat, de Evangelio didicimus: quia dum Dominus archisynagogi
filiam resuscitare vellet, de domo illius tibicines ejecit, et turbam
tumultuantem expulit
(voir:
Mt, 9, 25)
. Quid ergo in tibia, nisi sanctorum luctus
exprimitur? Nam dum se ab illa vita aeterna, quam appetunt,
projectos aspiciunt, semetipsos quasi mortuos plangunt.
Cithara autem valde laetum musicum est instrumentum. Quo
nimirum instrumento verbum solatii electorum apte figuratur: quia velut
ad sonum citharae hilarescimus, quando nos electi praedicatores inter
aerumnas praesentis exsilii consolantur. Psalterium ergo
primum in promissione praedicatorum ponitur: quia ante omnia coelestis
regni gloria praedicanda est; ut dum bonum agnoscimus quod amemus,
laborare pro eodem bono adipiscendo cupiamus. Hinc est quod
cum in Evangelio Matthaeus principia Dominicae Incarnationis assereret,
dixit:
Coepit Joannes praedicare, et dicere: Poenitentiam agite,
appropinquabit regnum coelorum.
(
Mt, 4, 17) [mauvais référencement: Jn, 4, 17] Sed quia cum coelestia noscimus, si ad ea pervenire
volumus, necesse est, ut passiones carnis mortificemus, praedicatores
sanctae Ecclesiae velut post psalterium, sonum tympani
faciunt. Ipsa autem mortificatio corporis quid est aliud,
quam praeparatio aeternae beatitudinis? Coelestia ergo
praeparari diligimus, et ardentissimis fletibus ea postulare
jubemur. Quasi enim tibia mortuos plangimus, quando
vehementer dolemus, quia adhuc in illa aeterna vita non
vivimus. Post tympanum ergo, praedicatores nostri tibiam
habent, quando et membra nostra nos docent mortificare, et pro amore
aeternae vitae ingemiscere. Citharam quoque post tibiam
ducunt: quia praecipiunt sic deflere aerumnas praesentis exsilii, ut
gaudeamus de promissione aeternae haereditatis. Nam
psalterium insonabat propheta magnus, cum dicebat:
Oves meaevocem meam audiunt, et vitam aeternam do
eis.
(
Jn, 10, 27 et
Jn, 10, 28) [mauvais référencement: Jn, 10, 27] Psalterium item percutiens, ait:
Exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum,
non pereat, sed habeat vitam aeternam.
(
Jn, 3, 14 et
) [mauvais référencement: Jn, 3, 14] Tympanum sonabat, qui dicebat:
Mortificate membra vestra, quae sunt super terram:
fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam.
(
Col, 3, 5) Tibiam sonabat, qui dicebat:
Miseri estote, lugete, risus vester vertatur in luctum, et
gaudium in moerorem.
(
Jc, 4, 9) Tympanum sonabat, qui dicebat:
Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus, sicut
oves occisionis.
(
Ps, 43, 22) Tibiam vero ante se habet, qui item Deo loquitur,
dicens:
Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in
mensura.
(
Ps, 79, 6) Tibiam ante se habebat Dominus, cum dicebat:
Amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus
autem gaudebit, vos vero contristabimini.
(
Jn, 16, 20) Sed velut citharae sonum subjungens, ait:
Tristitia vestra vertetur in gaudium.
(
Jn, 16, 20) Quasi citharam nobis sonabat, qui dicebat:
Gaudete
in Domino semper, iterum dico, gaudete: modestia
vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus prope
est.
(
Ph, 4, 4 et
Ph, 4, 5) [mauvais référencement: Ph, 4, 4]
Citharam nobis sonat, qui civitatis nostrae bona annuntians, ait:
Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox
laudis.
(
Es, 51, 3) Quia ergo praedicatores sanctae Ecclesiae coeleste
regnum annuntiant, et pro eodem regno adipiscendo, mortificare carnem,
flere captivitatem, in spe futurae beatitudinis nos exsultare
praecipiunt: prophetae ab excelso descendentes, ante se psalterium,
tympanum, tibiam, et citharam habere perhibentur. Et grex
quidem prophetarum dicitur, quia multi sunt pastores sanctae Ecclesiae,
et pastorem unum habent Dominum Jesum Christum.
Commentaires
Gregorius I (540-604)