Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 25 : Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius, et surrexit puella.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Ad hoc ergo excelsum Paulum sequi non possumus, sed urbem ingredimur, in qua velut ab alto descendens, nobis obviam venit. Nam qui cernere non possumus alta quae praedicatores vident, venerabiliter audire debemus plana, quae docent. Sed cum descendunt, ante se psalterium, tympanum, tibiam, et citharam deferunt. Psalterium quippe habent, quia regnum coelorum annuntiant: tympanum habent, quia praedicant mortificationem carnis: tibiam habent, quia flere subditos jubent pro acquisitione aeternae laetitiae: citharam quoque habent, quia gaudere pios pro certitudine aeternorum bonorum edocent. Psalterium quidem, qui a superiori parte resonat, etiam aeternorum gaudiorum praedicationem designat: quia dum superna amare suggerit, quasi a superiori parte suae dulcedinis sonum mittit. Tympanum vero, quia de mortui animalis corio tenditur, in eo non inconvenienter carnis nostroe mortificatio figuratur. Tibiam autem, quia in mortuorum hominum exequiis haberi soleat, de Evangelio didicimus: quia dum Dominus archisynagogi filiam resuscitare vellet, de domo illius tibicines ejecit, et turbam tumultuantem expulit (voir: Mt, 9, 25) . Quid ergo in tibia, nisi sanctorum luctus exprimitur? Nam dum se ab illa vita aeterna, quam appetunt, projectos aspiciunt, semetipsos quasi mortuos plangunt. Cithara autem valde laetum musicum est instrumentum. Quo nimirum instrumento verbum solatii electorum apte figuratur: quia velut ad sonum citharae hilarescimus, quando nos electi praedicatores inter aerumnas praesentis exsilii consolantur. Psalterium ergo primum in promissione praedicatorum ponitur: quia ante omnia coelestis regni gloria praedicanda est; ut dum bonum agnoscimus quod amemus, laborare pro eodem bono adipiscendo cupiamus. Hinc est quod cum in Evangelio Matthaeus principia Dominicae Incarnationis assereret, dixit: Coepit Joannes praedicare, et dicere: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum coelorum. ( Mt, 4, 17) [mauvais référencement: Jn, 4, 17] Sed quia cum coelestia noscimus, si ad ea pervenire volumus, necesse est, ut passiones carnis mortificemus, praedicatores sanctae Ecclesiae velut post psalterium, sonum tympani faciunt. Ipsa autem mortificatio corporis quid est aliud, quam praeparatio aeternae beatitudinis? Coelestia ergo praeparari diligimus, et ardentissimis fletibus ea postulare jubemur. Quasi enim tibia mortuos plangimus, quando vehementer dolemus, quia adhuc in illa aeterna vita non vivimus. Post tympanum ergo, praedicatores nostri tibiam habent, quando et membra nostra nos docent mortificare, et pro amore aeternae vitae ingemiscere. Citharam quoque post tibiam ducunt: quia praecipiunt sic deflere aerumnas praesentis exsilii, ut gaudeamus de promissione aeternae haereditatis. Nam psalterium insonabat propheta magnus, cum dicebat: Oves meaevocem meam audiunt, et vitam aeternam do eis. ( Jn, 10, 27 et Jn, 10, 28) [mauvais référencement: Jn, 10, 27] Psalterium item percutiens, ait: Exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. ( Jn, 3, 14 et ) [mauvais référencement: Jn, 3, 14] Tympanum sonabat, qui dicebat: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam. ( Col, 3, 5) Tibiam sonabat, qui dicebat: Miseri estote, lugete, risus vester vertatur in luctum, et gaudium in moerorem. ( Jc, 4, 9) Tympanum sonabat, qui dicebat: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus, sicut oves occisionis. ( Ps, 43, 22) Tibiam vero ante se habet, qui item Deo loquitur, dicens: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in mensura. ( Ps, 79, 6) Tibiam ante se habebat Dominus, cum dicebat: Amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini. ( Jn, 16, 20) Sed velut citharae sonum subjungens, ait: Tristitia vestra vertetur in gaudium. ( Jn, 16, 20) Quasi citharam nobis sonabat, qui dicebat: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete: modestia vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus prope est. ( Ph, 4, 4 et Ph, 4, 5) [mauvais référencement: Ph, 4, 4] Citharam nobis sonat, qui civitatis nostrae bona annuntians, ait: Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. ( Es, 51, 3) Quia ergo praedicatores sanctae Ecclesiae coeleste regnum annuntiant, et pro eodem regno adipiscendo, mortificare carnem, flere captivitatem, in spe futurae beatitudinis nos exsultare praecipiunt: prophetae ab excelso descendentes, ante se psalterium, tympanum, tibiam, et citharam habere perhibentur. Et grex quidem prophetarum dicitur, quia multi sunt pastores sanctae Ecclesiae, et pastorem unum habent Dominum Jesum Christum.