V. 37 :
Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 3
Manus Domini est virtus divinae potestatis. Et quia in
Azotiis primordia gentilitatis designata sunt, quid est quod manus
Domini super Azotios aggravata perhibetur? Sed manum super
Azotum aggravavit, cum Gentilium corda virtute suae potentiae ad
conversionem movit. Nam dum per internam aspirationem eis vim
aeternae mortis innotuit, de perpetratis iniquitatibus, Gentium mentes
mirabili terrore percussit. Quia ergo dum manus Domini
aggravata dicitur, interfici Azotii perhibentur, gravedo haec manus
accipitur in multiplicatione conversorum. Nam mori Gentilibus
fuit, ab infidelitate separari. Manu quoque Domini occidi,
est eamdem verae fidei cognitionem, non ministerio hominum, sed divina
virtute, promereri. Levis itaque erat manus Domini super
Azotum, cum adhuc per paucos ministros fidei pauci errorem desererent
gentilitatis. Unde et quasi de aggravatione manus orare verbi
ministros Dominus admonet, dicens:
Messis quidem multa est, operarii autem
pauci: rogate Dominum messis, ut mittat operarios in
messem suam
(
Mt, 9, 37 et
Mt, 9, 38) [mauvais référencement: Mt, 9, 38]
. Quasi aliter dicat: Qui per paucos
ministros, velut levi manu paucos ab infidelitate separat, rogate ut
ministros multiplicet, ut quasi in conversorum multitudine manum
gravet. Sed et modus interfectionis exponitur: quia quisquis
mori hac interfectione dicitur, dum ad purgandum ventrem exiret, in
secretiori parte natium morderi a muribus perhibetur. Ad
litteram una percussio hic ostenditur, sed in typica expositione
geminatur. Nam per litterae significationem, et gravationem
manus Domini, et murium morsus ad ejusdem mortis effectum pertinet: quia
ad hoc dicitur manus Domini super Azotios aggravari quod per murium
morsus interfici.
Commentaires
Gregorius I (540-604)