Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 6 : cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura?

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Unde et is, qui in aerumna convertebatur, dum configeretur spina, in eodem psalmo omnipotentem Deum curationis suae auctorem laetanter alloquitur, dicens: Tu es mihi refugium a pressura, quae circumdedit me, exsultatio mea ( Ps, 31, 7) . Pressuram quippe vocat gravissimam valde manum Domini. De qua percussione gravissimae manus etiam Paulus loquitur, dicens: Ipse enim spiritus pro nobis postulat gemitibus inenarrabilibus ( Rm, 8, 26) . Qui ergo a pressura invenisse Domini refugium, et exsultationem insinuat, ab interni doloris percussione, gaudio divinae indulgentiae curatum se esse manifestat. Hinc item dolens adhuc confitetur, dicens: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ( Ps, 50, 6) . Sed quia de curatione praesumit, insinuans, ait: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata (voir: Ps, 50, 10) [mauvais référencement: Ps, 50, 7] . Debitum ergo arcae redditur pro peccato, cum peccatores ex Scripturae sacrae cognitione affliguntur, et cruciatu tergere culpas satagunt, quas carnis delectatione traxerunt. Curantur autem, quando jam expleta mensura afflictionis, ad fiduciam divinae indulgentiae per auxilium relevantur interni solatii. Unde et Psalmista loquitur, dicens: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura ( Ps, 79, 6). Lacrymarum quippe potus ad mensuram dat: quia profecto peccator, etsi ex interna Dei aspiratione pro culpa compungitur, ex eadem compunctionis afflictione eodem consolante relevatur. Unde et per Moysen Dominus dicit: Ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo ( Dt, 32, 39). Percutit namque, et sanat: quia quos per compunctionem sauciat, per indulgentiae securitatem curat. Bene itaque curatis jam dicitur: Et scietis, quare manus ejus non recedat a vobis. Nam antequam curet, quare manus Domini ab eis non recedat, scire non possunt: quia tunc poenitentiae bonum intelligunt, cum in purificato jam corde sancti Spiritus gratiam recognoscunt, et divinae indulgentiae dona concupiscunt, de quibus ineffabili exsultatione gratulantur. Nam curantis jam manus Domini causam, qua ab afflictione non recesserat, eos scisse conspexerat, qui percussorum exsultationes exprimit, Deo loquens et dicens: Repleti sumus mane misericordia tua, exsultavimus et delectati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala ( Ps, 89, et ) [mauvais référencement: Ps, 89, 14] . Velut enim in nocte poenitentiae luctum exceperant, qui mane, videlicet divinae dignationis apparente claritate, se repletos misericordia congaudebant, qui se delectatos pro diebus, in quibus humiliati fuerant, asserunt: per donum curationis, gravitatem manus Domini, quare ab eis non recesserat, scire demonstrantur. Sed quia a principibus adhuc per consilium dicitur, ut quod debetur pro peccato arcae reddatur; et quid sit illud quod debetur, non exponitur, adjunctum est: Qui respondentes dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus? Responderunt illi: Juxta numerum provinciarum Philisthiim quinque anos aureos facietis, et quinque mures: quia plaga una fuit vobis et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra ( S1, 6, 4 et S1, 6, 5).
  • Liber 4, Caput 5
    • Sed dum futurus rex salutatur, duo ei panes tribuuntur. Duo enim panes ordinando praedicatori dantur, quando flere docetur peccata non solum sua, sed aliena. Habet ergo panem unum tortum, quando pro peccatis suis affligitur, habet alium, quando subditorum peccata plangere conatur. Sed et hunc panem Psalmista clarius insinuans, ait: Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. ( Ps, 126, 2) Hinc Domino confitetur, dicens: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis cum mensura. ( Ps, 79, 6) [mauvais référencement: Ps, 79, 9] Panis ergo torta, panis est doloris, et panis lacrymarum. Et fortasse idcirco ille vir unus tres panis tortas portabat: quia tres erant, qui simul pergebant, ut cum inter se eos dividerent, singuli singulos panes haberent. Quod etiam de haedis intelligi convenienter potest. Qua in re quid notandum est, nisi quia remotioris vitae viri dum singularem conversationem tenent, sollicitudinem aliorum non habent? Unum ergo haedum, et unum panem habent, qui pro solis suis peccatis compunguntur, et alienis per pastorale officium non gravantur. Et quia, qui ejusdem perfectae conversationis sunt, in seipsis afflictionem carnis aemulantur; bene tres panes unus, et alius tres haedos, et tertius vini lagenam portat. Velut enim unus portat, quod oblaturi, aut comesturi sunt omnes; et omnes manducant vel offerunt, quod portat unus, quando pia aemulatione eorum quisque succensus, in se habet bona exempla pro aliis, et bona, quae habent alii, non negligit imitari. Et quia feminino genere dicuntur tortae panis, hoc profecto insinuat; quia qui ex consuetudine compungitur, ei nimirum ex lacrymis aliis aliae plures oriuntur. Quasi enim in femineo sexu foecunda est poenitentis afflictio; quia quo saepius quisque compungitur, eo et largiora ei lacrymarum fluenta ministrantur. Saul ergo non unus panis, sed duo dantur, quia flere praedicatori pro se solo non sufficit. Accipiat ergo de virorum manibus duos panes; ut videlicet flere exemplo perfectorum discat, sed fletum necessarium sibi, et pro se subditis recognoscat. Et quia in manu aliquando potestas accipitur, viri tres panes habent in manu; quia qui provecti sunt in arcem contemplationis, fletum habent in virtute potestatis. Quia enim nolunt vana laetitia dissolvi cum possunt, possunt merito flere cum volunt. Nos quippe infirmi et custodiam mentis nostrae negligentes, etiam cum compungi et flere pro peccatis nostris volumus, non valemus. Quia enim ex magno fervore spiritus, spirituales lacrymae producuntur, qui negligentiae nostrae frigore constringimur, incalescere cito ad lacrymas prohibemur. Bene ergo panes in manibus habere dicuntur, qui ad quercum Thabor futuro regi apparere perhibentur; quia qui in contemplatione vitae privatae perfecti sunt, lucrum habent subditorum pro observatione virtutum.
  • Liber 4, Caput 5
    • Ad hoc ergo excelsum Paulum sequi non possumus, sed urbem ingredimur, in qua velut ab alto descendens, nobis obviam venit. Nam qui cernere non possumus alta quae praedicatores vident, venerabiliter audire debemus plana, quae docent. Sed cum descendunt, ante se psalterium, tympanum, tibiam, et citharam deferunt. Psalterium quippe habent, quia regnum coelorum annuntiant: tympanum habent, quia praedicant mortificationem carnis: tibiam habent, quia flere subditos jubent pro acquisitione aeternae laetitiae: citharam quoque habent, quia gaudere pios pro certitudine aeternorum bonorum edocent. Psalterium quidem, qui a superiori parte resonat, etiam aeternorum gaudiorum praedicationem designat: quia dum superna amare suggerit, quasi a superiori parte suae dulcedinis sonum mittit. Tympanum vero, quia de mortui animalis corio tenditur, in eo non inconvenienter carnis nostroe mortificatio figuratur. Tibiam autem, quia in mortuorum hominum exequiis haberi soleat, de Evangelio didicimus: quia dum Dominus archisynagogi filiam resuscitare vellet, de domo illius tibicines ejecit, et turbam tumultuantem expulit (voir: Mt, 9, 25) . Quid ergo in tibia, nisi sanctorum luctus exprimitur? Nam dum se ab illa vita aeterna, quam appetunt, projectos aspiciunt, semetipsos quasi mortuos plangunt. Cithara autem valde laetum musicum est instrumentum. Quo nimirum instrumento verbum solatii electorum apte figuratur: quia velut ad sonum citharae hilarescimus, quando nos electi praedicatores inter aerumnas praesentis exsilii consolantur. Psalterium ergo primum in promissione praedicatorum ponitur: quia ante omnia coelestis regni gloria praedicanda est; ut dum bonum agnoscimus quod amemus, laborare pro eodem bono adipiscendo cupiamus. Hinc est quod cum in Evangelio Matthaeus principia Dominicae Incarnationis assereret, dixit: Coepit Joannes praedicare, et dicere: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum coelorum. ( Mt, 4, 17) [mauvais référencement: Jn, 4, 17] Sed quia cum coelestia noscimus, si ad ea pervenire volumus, necesse est, ut passiones carnis mortificemus, praedicatores sanctae Ecclesiae velut post psalterium, sonum tympani faciunt. Ipsa autem mortificatio corporis quid est aliud, quam praeparatio aeternae beatitudinis? Coelestia ergo praeparari diligimus, et ardentissimis fletibus ea postulare jubemur. Quasi enim tibia mortuos plangimus, quando vehementer dolemus, quia adhuc in illa aeterna vita non vivimus. Post tympanum ergo, praedicatores nostri tibiam habent, quando et membra nostra nos docent mortificare, et pro amore aeternae vitae ingemiscere. Citharam quoque post tibiam ducunt: quia praecipiunt sic deflere aerumnas praesentis exsilii, ut gaudeamus de promissione aeternae haereditatis. Nam psalterium insonabat propheta magnus, cum dicebat: Oves meaevocem meam audiunt, et vitam aeternam do eis. ( Jn, 10, 27 et Jn, 10, 28) [mauvais référencement: Jn, 10, 27] Psalterium item percutiens, ait: Exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. ( Jn, 3, 14 et ) [mauvais référencement: Jn, 3, 14] Tympanum sonabat, qui dicebat: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam. ( Col, 3, 5) Tibiam sonabat, qui dicebat: Miseri estote, lugete, risus vester vertatur in luctum, et gaudium in moerorem. ( Jc, 4, 9) Tympanum sonabat, qui dicebat: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus, sicut oves occisionis. ( Ps, 43, 22) Tibiam vero ante se habet, qui item Deo loquitur, dicens: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in mensura. ( Ps, 79, 6) Tibiam ante se habebat Dominus, cum dicebat: Amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini. ( Jn, 16, 20) Sed velut citharae sonum subjungens, ait: Tristitia vestra vertetur in gaudium. ( Jn, 16, 20) Quasi citharam nobis sonabat, qui dicebat: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete: modestia vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus prope est. ( Ph, 4, 4 et Ph, 4, 5) [mauvais référencement: Ph, 4, 4] Citharam nobis sonat, qui civitatis nostrae bona annuntians, ait: Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. ( Es, 51, 3) Quia ergo praedicatores sanctae Ecclesiae coeleste regnum annuntiant, et pro eodem regno adipiscendo, mortificare carnem, flere captivitatem, in spe futurae beatitudinis nos exsultare praecipiunt: prophetae ab excelso descendentes, ante se psalterium, tympanum, tibiam, et citharam habere perhibentur. Et grex quidem prophetarum dicitur, quia multi sunt pastores sanctae Ecclesiae, et pastorem unum habent Dominum Jesum Christum.