Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
PrécédentSuivant

V. 7 : Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Unde et is, qui in aerumna convertebatur, dum configeretur spina, in eodem psalmo omnipotentem Deum curationis suae auctorem laetanter alloquitur, dicens: Tu es mihi refugium a pressura, quae circumdedit me, exsultatio mea ( Ps, 31, 7) . Pressuram quippe vocat gravissimam valde manum Domini. De qua percussione gravissimae manus etiam Paulus loquitur, dicens: Ipse enim spiritus pro nobis postulat gemitibus inenarrabilibus ( Rm, 8, 26) . Qui ergo a pressura invenisse Domini refugium, et exsultationem insinuat, ab interni doloris percussione, gaudio divinae indulgentiae curatum se esse manifestat. Hinc item dolens adhuc confitetur, dicens: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ( Ps, 50, 6) . Sed quia de curatione praesumit, insinuans, ait: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata (voir: Ps, 50, 10) [mauvais référencement: Ps, 50, 7] . Debitum ergo arcae redditur pro peccato, cum peccatores ex Scripturae sacrae cognitione affliguntur, et cruciatu tergere culpas satagunt, quas carnis delectatione traxerunt. Curantur autem, quando jam expleta mensura afflictionis, ad fiduciam divinae indulgentiae per auxilium relevantur interni solatii. Unde et Psalmista loquitur, dicens: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura ( Ps, 79, 6). Lacrymarum quippe potus ad mensuram dat: quia profecto peccator, etsi ex interna Dei aspiratione pro culpa compungitur, ex eadem compunctionis afflictione eodem consolante relevatur. Unde et per Moysen Dominus dicit: Ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo ( Dt, 32, 39). Percutit namque, et sanat: quia quos per compunctionem sauciat, per indulgentiae securitatem curat. Bene itaque curatis jam dicitur: Et scietis, quare manus ejus non recedat a vobis. Nam antequam curet, quare manus Domini ab eis non recedat, scire non possunt: quia tunc poenitentiae bonum intelligunt, cum in purificato jam corde sancti Spiritus gratiam recognoscunt, et divinae indulgentiae dona concupiscunt, de quibus ineffabili exsultatione gratulantur. Nam curantis jam manus Domini causam, qua ab afflictione non recesserat, eos scisse conspexerat, qui percussorum exsultationes exprimit, Deo loquens et dicens: Repleti sumus mane misericordia tua, exsultavimus et delectati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala ( Ps, 89, et ) [mauvais référencement: Ps, 89, 14] . Velut enim in nocte poenitentiae luctum exceperant, qui mane, videlicet divinae dignationis apparente claritate, se repletos misericordia congaudebant, qui se delectatos pro diebus, in quibus humiliati fuerant, asserunt: per donum curationis, gravitatem manus Domini, quare ab eis non recesserat, scire demonstrantur. Sed quia a principibus adhuc per consilium dicitur, ut quod debetur pro peccato arcae reddatur; et quid sit illud quod debetur, non exponitur, adjunctum est: Qui respondentes dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus? Responderunt illi: Juxta numerum provinciarum Philisthiim quinque anos aureos facietis, et quinque mures: quia plaga una fuit vobis et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra ( S1, 6, 4 et S1, 6, 5).