Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
PrécédentSuivant

V. 4 : Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Quidnam est arca vacua, nisi divina scientia sine bona operatione? Vacuam namque arcam remittere, est de cognitione spiritualium sacramentorum fructum boni operis nullum ferre. Vacua ergo arca remittitur, cum mens ad fidem venientis, ad aeternam Dei contemplationem jam transire desiderat, et tamen in hac vita bonis operibus insudare nequaquam curat. Praedicatorum ergo voce praecipitur, ut arca cum dimittitur, vacua non relaxetur, ut, si bona opera, quisquis fidelis est, non multiplicat, ad aeternam Dei omnipotentis cognitionem, quod transiturus sit, confidere non praesumat. Vacua autem arca non dimittitur, si illud ei pro peccato redditur, quod debetur. Quid est quod pro peccato debetur arcae, nisi afflictio devotae poenitentiae? Quo in loco notandum est, quia eis loquitur qui a muribus morsi sunt. Qui enim sunt morsi a muribus, nisi qui in fidei catholicae illuminatione positi, ante ejusdem fidei cognitionem, sive post, prava egisse se recolunt? Nam qui ante gratiam regenerationis nulla crimina admisit, et regenerationis donum digna conversatione retinuit, arcae quidem debet, sed ei pro peccato non debet. Cognitione quidem divini eloquii, boni operis reddere fructum cogitur, sed ad poenitentiae satisfactionem ex scelerum, quae respuit, debito non urgetur. Qui ergo mordentur adhuc, debitum arcae pro peccato reddant; ut pro criminum memoria, humilem poenitentiae oblationem omnipotenti Deo restituant. Et tunc quidem curantur; quia tum conscientiae vulnus obducitur, cum afflicta mens per poenitentiam ad sperandae veniae securitatem relevatur. Tunc etiam sciunt, quare manus Domini non recedat ab eis: quia tunc utilitatem compunctionis, seu afflictae carnis bonum intelligunt, cum de fiducia divinae indulgentiae ineffabiliter laetantur. Quid est enim dolor poenitentiae, nisi plagae molestia ex daemonum percussione? Nam quasi in dolore plagae adhuc acriter pungentis suspirabat conversus ille, cum diceret: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina ( Ps, 31, 4). Quid enim aerumna, nisi afflictionem insinuat poenitentiae? Sed in eadem aerumna conversum se asserit, dum spinae confixuram sentit. Quasi dicat: Dum recordatione flagitii mordeor, arcae debitum reddere non desisto. Spina quippe configitur, dum per omnipotentis Dei dispensationem, ad lacrymas conversorum anima criminum recordatione inflammatur. Et arcae debitum solvitur, quando jam pro qualitate criminis, mensura extenditur lamentationis: cum post diuturnas lacrymas afflictae diu menti, interni solatii lux infunditur, atque a percussionis intimae pondere divino dono levigatur: cum jam purgatae menti per gratiam suae inspirationis omnipotens Deus appropiat, atque ex fiducia consecutae indulgentiae eam exhilarat, quam ei ex praesentiae suae gratia subministrat. Quasi enim de percussione tunc sanatur, cum per refusae indulgentiae: gratiam magnitudo doloris de poenitentis afflicta mente removetur.