Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
PrécédentSuivant

V. 1 : In finem, ipsi Idithun. Canticum David.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Ad patrem reverti deliberat, qui postposita intentione praedicationis, Deo vacare appetit in secreto silentii. Reverti quidem dicitur, qui missus ante perhibetur. Quasi enim coram patre sunt filii, quando electi viri immorantur in secreta contemplatione Redemptoris. Revertuntur itaque, quando a publico sanctae praedicationis veniunt ad rimanda gaudia aeternae claritatis. Sed quia sancti viri nihil agunt inconsulti, Saul de reversione ad patrem puerum consuluit. Tunc namque puerum consulimus, quando intenta mente providemus, ut quod tentamus disponere, a spirituali sensu non debeat differre. Ad patrem quippe reverti disposuerat, qui dicebat: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea: Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator contra me ( Ps, 38, 1) [mauvais référencement: Ps, 38, 1 et Ps, 38, 2] . Adversus praedicatores peccator consistit, quando ad praedicationem eorum, statum suae iniquitatis non deserit. Et quia tunc praedicator ei silere, et Deo vacare proponit, ut ad patrem redeat, obmutescit. Sed quia per silentium voluntatem Dei melius didicit, cor ejus concaluit, et exardescente igne internae meditationis, locutus est. Quod in hoc etiam loco ostenditur, quia consultus puer, consulenti se consilium impendit, dicens: Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis, omne quod loquitur absque ambiguitate venit: nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus ( S1, 9, 6).