V. 2 :
Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis
panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 1
Quid est quod per sacrum eloquium Samuelis somnus tam attente
describitur? Et quia jam quater repetisse somnum dicitur,
multum desipit qui a Dei Spiritu hoc non spiritualiter dictum
credit. Nam etsi dormisse toties recte intelligitur pro
veritate historiae, ad hoc scribitur, ut in veritate litterae
intellectus proferantur allegoriae. Quid ergo designat
Samuelis haec quinta dormitio? Sed quia primum somnum
retulimus ad exquisitionem veritatis, secundum ad probationem veri
operis, tertium ad explorationem veri gaudii, quartum ad perfruitionem
inventae et probatae cognitaeque perfectionis, quinta somni species
refertur ad studium disponendae locutionis. Samuel igitur
quinta repetitione dormivit, quia ordo praedicatorum, etsi per cordis
consilium veritatem didicit, per voluntatem mentis bona elegit, per
affectionem virtutis verum gaudium recepit, per certitudinem inventae et
cognitae beatitudinis in virtutum sublimium securitate requievit, hoc
tamen quod in semetipso cognovit sine magni dispensatione consilii
subditis praedicare non potuit. Plerumque etenim doctor et
quae praedicet apud semetipsum habet, sed tamen ea quae habet prout
debet praedicare ea non potest, quia si ea quae dicat jam Domino
revelante didicit, modum quo ad populum sunt proferenda non
novit. Dormivit ergo Samuel iterum, quia ordo praedicatorum
apud se magna quietis intentione disposuit ne praedicando verbi Dei
semen inutiliter spargeret, quod utili contemplatione
collegisset. Nam dum praedicator considerare compellitur quid
et quantum, sive quando, loquitur, quae dicat simul omnibus, qualiter
moneat aliquos seorsum, quia magna sanctae meditationis quiete utitur,
apte nimis in typo novi praedicatoris Samuel iterum dormire
perhibetur. Dormire quippe ei tunc est dicendi modum
tranquilla mente disponere. Et evigilare ei est a quiete
meditationis ad loquendum exire. Et quia rationabiliter non
evigilat antequam dicenda disponat, sequitur: Usque
mane. Mane enim perfecta pronuntiandi verbi
cognitio in mente doctoris est. Unde et praecipites doctores
Propheta arguit, dicens:
Vanum est vobis ante lucem surgere
(
Ps, 126, 2)
. Ante lucem quippe surgunt qui usque mane non
dormiunt, sed in vanum evigilant, quia inutiliter verbum proferunt, quod
qualiter proferri debeat meditatione nulla didicere. Unde et
consilium eis ostendit, dicens: Surgite postquam
sederitis, ut videlicet per quietem meditando verbum
colligant, quod per laborem locutionis non in vanum, sed in audientium
lucrum spargant. Sequitur:
Et timuit indicare visionem Heli
(
S1, 3, 15).
Liber 4, Caput 5
Sed dum futurus rex salutatur, duo ei panes tribuuntur. Duo
enim panes ordinando praedicatori dantur, quando flere docetur peccata
non solum sua, sed aliena. Habet ergo panem unum tortum,
quando pro peccatis suis affligitur, habet alium, quando subditorum
peccata plangere conatur. Sed et hunc panem Psalmista clarius
insinuans, ait:
Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem
doloris.
(
Ps, 126, 2) Hinc Domino confitetur, dicens:
Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in
lacrymis cum mensura.
(
Ps, 79, 6) [mauvais référencement: Ps, 79, 9] Panis ergo torta, panis est doloris, et panis
lacrymarum. Et fortasse idcirco ille vir unus tres panis
tortas portabat: quia tres erant, qui simul pergebant, ut cum inter se
eos dividerent, singuli singulos panes haberent. Quod etiam
de haedis intelligi convenienter potest. Qua in re quid
notandum est, nisi quia remotioris vitae viri dum singularem
conversationem tenent, sollicitudinem aliorum non habent?
Unum ergo haedum, et unum panem habent, qui pro solis suis peccatis
compunguntur, et alienis per pastorale officium non
gravantur. Et quia, qui ejusdem perfectae conversationis
sunt, in seipsis afflictionem carnis aemulantur; bene tres panes unus,
et alius tres haedos, et tertius vini lagenam portat. Velut
enim unus portat, quod oblaturi, aut comesturi sunt omnes; et omnes
manducant vel offerunt, quod portat unus, quando pia aemulatione eorum
quisque succensus, in se habet bona exempla pro aliis, et bona, quae
habent alii, non negligit imitari. Et quia feminino genere
dicuntur tortae panis, hoc profecto insinuat; quia qui ex consuetudine
compungitur, ei nimirum ex lacrymis aliis aliae plures
oriuntur. Quasi enim in femineo sexu foecunda est poenitentis
afflictio; quia quo saepius quisque compungitur, eo et largiora ei
lacrymarum fluenta ministrantur. Saul ergo non unus panis,
sed duo dantur, quia flere praedicatori pro se solo non
sufficit. Accipiat ergo de virorum manibus duos panes; ut
videlicet flere exemplo perfectorum discat, sed fletum necessarium sibi,
et pro se subditis recognoscat. Et quia in manu aliquando
potestas accipitur, viri tres panes habent in manu; quia qui provecti
sunt in arcem contemplationis, fletum habent in virtute
potestatis. Quia enim nolunt vana laetitia dissolvi cum
possunt, possunt merito flere cum volunt. Nos quippe infirmi
et custodiam mentis nostrae negligentes, etiam cum compungi et flere pro
peccatis nostris volumus, non valemus. Quia enim ex magno
fervore spiritus, spirituales lacrymae producuntur, qui negligentiae
nostrae frigore constringimur, incalescere cito ad lacrymas
prohibemur. Bene ergo panes in manibus habere dicuntur, qui
ad quercum Thabor futuro regi apparere perhibentur; quia qui in
contemplatione vitae privatae perfecti sunt, lucrum habent subditorum
pro observatione virtutum.
Commentaires
Gregorius I (540-604)