V. 6 :
inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es
memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 25
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et
quaerens animam tuam, erit anima Domini mei custodita, quasi
in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum.
Porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in
impetu et circulo fundae
(
S1, 25, 29), etc.; pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum
sorte discernit. Horum quippe animas appellat viventes, ut
illorum e contrario spiritali morte praeoccupatas insinuet, juxta illud
prophetae:
Anima quae peccaverit, ipsa morietur.
(
Ez, 18) Hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat.
Fasciculus enim constringitur, ut integer maneat et
conservetur. Lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur.
Sic etenim, sic in hoc saeculo electi pressuris tribulationum
coangustantur, ut his admoniti arctius se ad invicem mutua charitate
connectant, coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in perpetuum
conserventur. At vero reprobi quanto latius in hac vita
voluptatibus propriis, velut liberi, dimittuntur, tanto longius in
futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eis merito dicatur:
Et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt.
(
Ps, 87, 6) [mauvais référencement: Jn, 10] Mire autem omnipotentem providentiam describit superni pectoris,
cum dicit animam viri sancti, quasi in fasciculo viventium, apud Dominum
esse custoditam. Sicut enim facillimum est cuilibet
fasciculum herbae vel feni sua manu retentum conservare, ita virtus
Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos ab initio usque in
finem saeculi, ne qui ex eis ulla ratione pereant, sine labore tuetur,
juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de eis loquens: « Et
sequentur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in
aeternum, nec capiet eas quisquam de manu mea. » Sicut fasciculus unus
quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanctorum coetus, una eademque
fide, spe et charitate ad invicem constringitur, uno divinae
protectionis munimine circumdatur. Ad litteram autem patet
sensus: quia anima David, persequentibus licet hostibus, custodita
semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus,
insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis funda circumactus, sic
instabili motu perturbandi et suis essent expellendi de finibus, vel
etiam humanis rebus auferendi.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 26
Posthaec David descendit in solitudinem Aon [Vulg. Maon], ubi Nabal
habitabat, nomenque uxoris ejus Abigail
(voir:
S1, 25, 1 et
S1, 25, 2)
.
Ad quem David mittens pueros suos, ut quodcumque invenisset manus
ejus,misisset David et pueris suis.
Quos ille stulte repellens, nuntiaverunt David. Tunc David accinctus
armis,voluit eum depraedare.
At Abigail abiit obviam David, interpellans pro se et pro domo sua,
quem virejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, et quaerens
animam tuam, erit anima domini mei custodita, quasi in fasciculo
viventium apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum tuorum
rotabitur quasi in impetu et circulo fundae
(
S1, 25, 29).
Pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit.
Horumquippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spiritali
mortepraeoccupatas insinuet: juxta illud prophetae: Anima quae
peccaverit, ipsa morietur.
Hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat: fasciculus enim
constringitur,ut integer maneat et conservetur; lapis in funda expeditus
ponitur, utabjiciatur: sic etenim in hoc saeculo electi pressuris
tribulationumcoangustantur, ut his admoniti arctius se adinvicem manu
sui redemptoris inperpetuum conservent.
At vero reprobi quanto latius in hac vita voluptatis propriis velut
liberidimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria
projiciuntur, utde eis merito dicatur, Equidem
ipsi de manu tua repulsi sunt
(
Ps, 87, 6) [mauvais référencement: Ps, 27]
.
Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris cum
dicit,Animam viri sancti quasi in fasciculo viventium, apud eum esse
custoditam:sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbae vel feni
sua manu retentumconservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri
omnes per orbem electos abinitio usque in finem saeculi, ne quis ex eis
ulla ratione pereat, sine laboretuetur, juxta quod ipse in Evangelio sub
figura ovium de eis loquens,
Et sequuntur me
, inquit,
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in
aeternum, nec rapiet eas quisquam de manu mea
(
Jn, 10, 27 et
Jn, 10, 28).
Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis
coetussanctorum una eademque fide, spe et charitate adinvicem
constringitur, unodivinae protectionis munimine circumdatur.
Patet sane litterae sensus, quia anima David persequentibus licet
hostibuscustodita semper fuit in sorte viventium.
Porro inimici ejus insistentibus sibi adversitatibus sicut lapis
fundacircumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis de finibus
essentexpellendi, vel etiam ab humanis rebus auferendi.
Et in hoc facto Abigail, quid nobis per renuntiationem suam innuit,
nisi quodiracundos melius corrigimus, si in ipsa ira sua a commonitione
declinamus?Perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad se reducti,
tanto libentiusexhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius
toleratoserubescunt.
Menti autem furore ebriae omne rectum, quod dicitur, perversum
videtur.
Unde et recte Nabal ebrio culpam suam laudabiliter tacuit, quam digesto
vinolaudabiliter dixit: idcirco enim malum quod fecerat cognoscere
potuit, quia hocebrius non audivit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 25, 2)
Post haec David descendit in solitudinem Maon, ubi habitabat Nabal, nomenque uxoris
ejus Abigail; ad quem mittens David pueros suos, ut quodcunque invenisset manus ejus,
misisset
David et pueris suis. Quos ille stulte repellens, nuntiaverunt David. Tunc David accinctus
armis, voluit cum depredare.
(voir:
S1, 25, 13)
At Abigail
(voir:
S1, 25, 18 et
S1, 25, 23)
abiit obviam David, interpellans pro se, et pro domo sua, quem vir ejus stultitia
et
ebrietate sopitus offenderat:
Si enim,
inquiens,
surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima Domini
mei custodia, quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum
tuorum rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae
(
S1, 25, 29). Pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit: horum quippe
animas appellat viventes, ut illorum e contrario spirituali morte praeoccupatas
insinuet; juxta illud Prophetae:
Anima quae peccaverit, ipsa morietur
(
Ez, 18, 4): hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat: fasciculus enim constringitur, ut
integer maneat, et conservetur, lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur. Sic
enim in
hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, uthis admoniti, arctius
se ad
invicem mutua charitate connectant, et coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in
perpetuum
conserventur. At vero reprobi, quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, veluti
liberi
dimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de
eis merito
dicatur:
Et quidem ipsi de manu tua repulsi sunt
(
Ps, 87, 6) [mauvais référencement: Ps, 87]
. Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris, cum dicit:
animam viri sancti quasi in fasciculo viventium apud eum esse custoditam: sicut enim
facillimum est cuilibet, fasciculum herbae, vel feni sua manu retentum conservare,
ita virtus
Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos, ab initio usque in finem saeculi,
ne qui
ex eis ulla ratione pereant, sine labore tuetur. Juxta quod ipse in Evangelio sub
figura ovium
de his loquens :
Et sequuntur me,
inquit,
et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, nec rapiet eas
quisquam de manu mea
(
Jn, 10, 27 et
Jn, 10, 28). Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanctorum coetus
una
eademque fide, spe, et charitate ad invicem constringitur, uno divinae protectionis
munimine
circumdatur. Patet sane litterae sensus, quia anima David, persequentibus licet hostibus,
custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus, insistentibus sibi
adversitatibus, sicut lapis fundo circumactus, sic instabili motu perturbandi, et
suis essent
expellendi de finibus, vel etiam ab humanis rebus auferendi. Et in hoc facto Abigail,
quid
nobis per enuntiationem suam innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in
ipsa irae
suae commonitione declinamus; perturbati quippe quid audiant, ignorant, sed ad se
reducti
tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt.
Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, perversum videtur:
(voir:
S1, 25, 37)
unde, et recte Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto
vino
laudabiliter dixit. Idcirco enim malum, quod fecerat, cognoscere potuit, quia hoc
ebrius non
audivit.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis