Liber Primus Samuelis

Caput 25

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
PrécédentSuivant

V. 37 : diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 103. 104. :

    Cum Nabal audisset quod coniux dona dedisset,

    Ipse dolore petit, quod sua perdiderit.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 25
    • Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit et uxor sua verba haec ( S1, 25, 37), etc. (voir: Greg, sl) Quid nobis Abigail per renuntiationis suae dispensationem innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinamus? Perturbati quippe, quid audiant ignorant. Sed cum ad se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae omne certum (quod dicitur) perversum videtur. Unde et certe Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit: quam, digesto vino, laudabiliter dixit. Idcirco enim malum quod fecerat cognoscere poterat, quia hoc ebrius non audivit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 25, 2) Post haec David descendit in solitudinem Maon, ubi habitabat Nabal, nomenque uxoris ejus Abigail; ad quem mittens David pueros suos, ut quodcunque invenisset manus ejus, misisset David et pueris suis. Quos ille stulte repellens, nuntiaverunt David. Tunc David accinctus armis, voluit cum depredare. (voir: S1, 25, 13) At Abigail (voir: S1, 25, 18 et S1, 25, 23) abiit obviam David, interpellans pro se, et pro domo sua, quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat: Si enim, inquiens, surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima Domini mei custodia, quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae ( S1, 25, 29). Pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit: horum quippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spirituali morte praeoccupatas insinuet; juxta illud Prophetae: Anima quae peccaverit, ipsa morietur ( Ez, 18, 4): hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat: fasciculus enim constringitur, ut integer maneat, et conservetur, lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur. Sic enim in hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, uthis admoniti, arctius se ad invicem mutua charitate connectant, et coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in perpetuum conserventur. At vero reprobi, quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, veluti liberi dimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eis merito dicatur: Et quidem ipsi de manu tua repulsi sunt ( Ps, 87, 6) [mauvais référencement: Ps, 87] . Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris, cum dicit: animam viri sancti quasi in fasciculo viventium apud eum esse custoditam: sicut enim facillimum est cuilibet, fasciculum herbae, vel feni sua manu retentum conservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos, ab initio usque in finem saeculi, ne qui ex eis ulla ratione pereant, sine labore tuetur. Juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de his loquens : Et sequuntur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, nec rapiet eas quisquam de manu mea ( Jn, 10, 27 et Jn, 10, 28). Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanctorum coetus una eademque fide, spe, et charitate ad invicem constringitur, uno divinae protectionis munimine circumdatur. Patet sane litterae sensus, quia anima David, persequentibus licet hostibus, custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus, insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis fundo circumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis essent expellendi de finibus, vel etiam ab humanis rebus auferendi. Et in hoc facto Abigail, quid nobis per enuntiationem suam innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa irae suae commonitione declinamus; perturbati quippe quid audiant, ignorant, sed ad se reducti tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, perversum videtur: (voir: S1, 25, 37) unde, et recte Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Idcirco enim malum, quod fecerat, cognoscere potuit, quia hoc ebrius non audivit.