Liber Primus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 1 : dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 73. 74. :

    Dum Samuel Iesse petit aedem Bethleemitae,

    Ut simulet sacrum, ducit eo vitulum.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 299. 300. 301. 302. 303. :

    Saule reprobato Samuel Dauid inungit in regem

    Hinc Samuel Isai petit in regem Dauid ungens

    Ex olei sacro rore iubente Deo:

    Iste notat Christum, quia Christus dicitur unctus;

    Crisma facit christum; balsama crisma creant.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Hoc profecto hac unctione exprimitur, quod in sancta Ecclesia nunc etiam materialiter exhibetur: quia qui in culmine ponitur, sacramenta suscipit unctionis. Quia vero ipsa unctio sacramentum est, is qui promovetur, bene foris ungitur, si intus virtute sacramenti roboretur. Ipsas ergo olei virtutes prius videamus attentius. Oleum quippe liquoribus aliis superfertur, oleum ignem fovet, oleum vulnera curare consuevit. Per illud ergo misericordiae bonum significat, quia scriptum de Domino est: Miserationes ejus super omnia opera ejus. ( Ps, 144, 9) Quia ignem fovet,praedicationis gratiam designat, quae electorum mentes illuminat. Quia vero vulnera per oleum curantur, hoc profecto insinuat, quod detergenda sunt vulnera peccatorum.Ungatur ergo caput regis, quia spirituali gratia mens est replenda doctoris. Habeat in unctione sua oleum, habeat misericordiam abundantem, quae sibi virtutibus aliis praeferatur. Habeat oleum, ut dum ardorem sancti Spiritus in se nutrit, lucere vehementer aliis per verbum possit. Habeat nihilominus oleum medicinae, ut sapienter disponat, qualiter peccatorum foetores tergat, et aegras mentes saluti restituat. Sed lenticula Saul ungitur, non pro praesignanda doctrina, sed ad exprimenda futura. Lenticula quidem parvum est vas: quid ergo est, quod lenticula olei Saul ungitur, nisi quia in fine reprobatur? Nam quia obedire Deo postea noluit, a Samuele audivit: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex. ( S1, 15, 26) Velut enim lenticula olei parum habuit, qui spiritualem gratiam projiciendus accepit. Quod in rectoribus quoque sanctae Ecclesiae convenienter accipitur. Plerumque enim culmen praelationis accipiunt, qui in charitate Dei et proximi perfecti non sunt. Quemdam namque affectum charitatis habent, sed plenitudinem ejus non habent. Illa ergo rudis et imperfecta mentis affectio, quid est nisi lenticula olei? Nam dum ungit caput, et non replet: tota quidem effunditur, sed parum exhibet. E contra autem cum electus rex, ungi praecipitur, eidem prophetae Dominus ait: Imple cornu tuum oleo, et veni mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem. ( S1, 16, 1) Hinc est, quod idem electus rex plenitudinem unctionis suae Dei laudibus imputans, ait: Impinguasti in oleo caput meum, et poculum meum inebrians quam praeclarum est. ( Ps, 22, 5) Qui ergo gratiam unctionis non perseveraturus accepit, dispensante Deo, per illius vasis liquorem ungitur, quo uncti defectio signaretur. Sequitur:
  • Liber 5, Caput 3
    • Sed quid est, quod quasi de praeterito dicitur: Quaesivit sibi Dominus virum, et praecepit ei, ut esset dux, ( S1, 13, 14) cum non fuerit quaesitus, nec ei, ut populo suo praeesset, injunctum? Nam postquam Saul percussit Amalech, eidem prophetae Dominus ait: Imple cornu tuum oleo, et veni, mittam te ad Isai Bethlehemitem. ( S1, 16, 1) Sed haec quaestio facile solvitur, si omnipotentis Dei praescientia, et praedestinatio videatur. Ei quidem praedestinare, facere est, et apud ipsum jam facta sunt, quae ab ipso fieri praeordinata sunt. Unde et de eo scriptum est: Fecit, quae futuro sunt (Es. XLV, 11, sec. LXX). Sed quaesisse virum Deus dicitur, ut eligendorum antistitum forma hominibus praebeatur. Quaerere enim solemus, quae aut praesentia non cognoscimus, aut absentia non videmus. Deus autem, cui nihil est absens, nihil latens, non dicitur quaesisse virum, ut absentem, aut absconditum: sed quaesisse dicitur, ut omnis, qui ad sanctae Ecclesiae culmen eligitur, discutiendus ab hominibus esse doceatur. Sed quaeri debet secundum cor Dei; ut videlicet non solum divinam voluntatem intelligat, sed bonis operibus ostendat. Quia item electi viri ad honorem primatus non ex ambitione veniunt, sed coacti perducuntur, bene dictum est: Et praecepit ei, ut esset dux: ( S1, 13, 14) Quasi dicat: In honorem praelationis non per ambitionem subiit, sed coactus ascendit. Potest etiam intelligi vir pro fortitudine; secundum cor Dei, pro interna charitate. Quando igitur necessitas exigit, ad curam sanctae Ecclesiae quaeratur vir, ut sit conversatione fortis; quaeratur secundum cor Dei, ut per effectum magni amoris, quasi unitus sit divinae voluntati: praecipiatur ei, ut sit dux; quatenus sublimitatis ordinem conscendere ex cupiditate non ambiat, sed ex humilitate pertimescat: sicque sibi humilis metuat, ut subdi praecepto Dei devotius agnoscat. Sed quia his verbis propheta lapsi regis vitam reprehenderat, sequitur: Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. ( S1, 13, 15)
  • Liber 6, Caput 3
    • Dixit Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel? ( S1, 16, 1)
  • Liber 6, Caput 3
    • Cui enim dicitur: Usquequo tu luges? ( S1, 16, 1) instanter lugere declaratur. Magnus ergo est affectus sanctorum, etiam cum austeritatem vindictae exterius proferunt. Nam foris saeviunt, sed intus per amorem liquescunt. More matrum parvulos verberant, sed affectu gemunt cum parvulis, quos castigant. Sed quid est, quod Dominus ait: Usquequo tu luges Saul? ( S1, 16, 1) An potest mater filium morientem cernere, et per scissionem viscerum nequaquam flere? Mortuum sine luctu tolerat, quae moritur, sed infirmatur. Quid est, quod dicit: Usquequo tu luges Saul? ( S1, 16, 1) Nisi quia perditi nimis lugendi non sunt? Nam saepe doctor de perditione subditi vehementer affligitur, sed respectu summae justitiae consolatur. Hoc ergo dicere Dei ad prophetam quid est, nisi praedicatoris mentem per internum solatium ab afflictione relevare? Et quia lapsis praelatis electi per divinam misericordiam subrogantur, subjungens Dominus, ait:
  • Liber 6, Caput 3
    • Imple cornu tuum oleo, et veni: mittam te ad Isai Bethlehemitem. Providi enim in filiis ejus mihi regem. ( S1, 16, 1)
  • Liber 6, Caput 3
    • Quasi enim lugentem consolans, ait: Cur projecti persona plangitur, cum melior subrogatur? Unde et Saul non provisus, David autem provisus ostenditur. Quantus ergo, et qualis fuerit, citata consideratione pensetur, qui judicio et electione Dei omnipotentis decernitur. Quid est autem quod Deus providet, et propheta ad ungendum mittitur; nisi quia sanctae Ecclesiae spirituales mores describuntur, quae constituere nulla cernitur, nisi quae praeeligere et praeordinare Deum contemplatur? Veni, ( S1, 16, 1) inquit, mittam te ad Isai Bethlehemitem. Providi enim in filiis ejus regem. ( S1, 16, 1) Quasi dicat: A te nihil praesumas, sed illum, quem praevidi, ordinando subsequeris. Unde et paulo post subdit, dicens: Et unges quem monstravero tibi. ( S1, 16, 3) Quid est hoc, nisi quia prophetae esse debent, qui in culmine Ecclesiae alios volunt ordinare? Praevisum namque a Deo cognoscere possunt, si ad inveniendum personam eligendi pontificis sacras consulunt Scripturas. Quasi enim loquente Deo ostenditur, cum talis Pastor eligitur, qualis per sacrum eloquium commendatur. Ad litteram vero Samueli venire a Domino dicitur, ut a reprobi et abjecti regis compassione revocetur. Si vero luctu assiduo lapsi restitutionem poscebat, ei venire fuit, a tali intentione quiescere. Et cornu suum oleo implevit, quia pastoralem sublimitatem in ungendo rege laudis nitore temperavit. Cornu quippe aspero Saul impetiit, quia peccantem velut magno impetu prostravit, dicens: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex. ( S1, 15, 26) Quid est ergo, quod cornu impleri oleo praecipitur, nisi quia ungendi regis justitia commendatur? Quasi dicat: Rex, qui modo ungitur, non erit increpatione feriendus, sed mirae laudis favore praedicandus, non eget impeti, sed faveri. Ad Isai Bethlehemitem mittitur, ut rex, qui eligitur, permansurus esse doceretur. Per patriarcham quippe Jacob longe ante regni mansuri status ostensus est, quia dixit: Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat, qui mittendus est. ( Gn, 49, 10) In filiis ergo Isai rex praevisus asseritur, ut rex, qui ungi praecipitur, non ut Saul recessurus, sed durabilis doceatur. Quasi prophetam in abjecti angustia tabescentem excitet, dicens: Cur abjectus pro culpa plangitur, cum laudandus subrogetur?
  • Liber 6, Caput 3
    • Sed propheta ad Isai Bethlehemitem mittitur, rex in ejus filiis providetur, quia ille pastor eligitur, qui ecclesiastica religione eruditus est. Bethlehem igitur, quae domus panis dicitur, quid aliud, quam unamquamque designat domum religionis? Panis namque nomine doctrina perfectionis ostenditur, Paulo attestante, qui ad conversionem debiles excitans, ait: Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis, sed necdum potestis. ( 1Co, 3, 2) Si enim lac parvulorum est, panis non est nisi perfectorum. Unde et de perfecti viri robore dictum est: In excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus, panis ei datus est. ( Es, 25, 12) In domo ergo panis rex ad ungendum quaeritur, quia utiliter promoventur, qui in perfectae conversationis ordine nutriuntur. Ille etenim facere fortes alios potest, qui remissa et negligenti conversatione nutritus non est. In domo igitur quaeritur panis, quia in promovendo antistite, quaerendum est robur conversationis. De congregatione quidem debili fere nunquam accipitur persona virtutis. Unde bene in Isai filiis quaeritur, qui salus Domini, aut certe salus absolute nominatur. Salus quidem recte praelatus dicitur. Quid enim sunt peccata et vitia, nisi languores animarum? Electus autem praedicator per integritatem sanae doctrinae, per soliditatem innocentiae, per splendorem electae vitae, salus Domini recte nominatur. Alii quidem sunt doctores, quorum sermo serpit, sicut cancer. De horum quippe familia rex non assumitur, quia aegras mentes ad salutem non ducit, sed interficit. Et notandum, quia Isai alio nomine Jesse dicitur. Duplex quidem nomen habet, quia bonus doctor non semper in pace est. In pacis quidem tempore salus Domini dicitur, ut bellorum munera, quasi intra domus secura vestibula sanare doceatur. In bello autem Jesse nomen habet, quia et seipsum fortiter munit, et alios valenter protegit. Jesse quippe insulae levamen dicitur. Quid autem insulae nomine, nisi mentes tentationum fluctibus vallatae intelliguntur? Insulae quidem sunt, quia etsi magnos conflictus sustinent, non moventur. Unde et electorum victoriam Psalmista praedicans, ait: Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae. ( Ps, 96, 1) Dominus quidem regnat, quando ejus sedem, electas videlicet mentes, turbo hostium nullus inquietat; sed laetatur terra, quia solida corda doctorum gratulantur. Laetantur insulae, quia cum ejus gratiam tentamenta superant, majorum auditores hilarescunt. Terra quidem est mens fortis, et firma lingua doctoris. Insula vero dicitur, cor forte subjecti, quod adhuc tentamentis impetitur, nec tamen movetur. Quid est ergo, quod Jesse levamen insulae dicitur, nisi quia per robur doctorum minorum corda sublevantur? Nam inter tot fluctus tentamentorum corruerent, si non majorum robore ad altae vitae desiderium eorum corda levarentur. In Isai ergo, et Jesse filiis rex latere describitur, quia illi utiliter ad Ecclesiae culmen veniunt, qui electorum magisterio et pacem custodire et disponere, sive conficere spiritualia bella didicere. Bene ergo dicitur: Providi enim in filiis ejus mihi regem. ( S1, 16, 1) In his quippe non in aliis rex providetur, quia ad culmen Ecclesiae per divinam gratiam nulli perveniunt, qui electorum magisterium per omnes temporum ordines non sequuntur. Sequitur: Et ait Samuel: Quomodo vadam? Audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni. Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias. ( S1, 16, 2 et S1, 16, 3)
  • Liber 6, Caput 3
    • Potest per cornu, regni ejus videlicet, sanctae Ecclesiae sublimitas designari, quae magna est, sed austera et superba non est. De quo nimirum cornu superius per Annam Samuelis matrem dicitur: Sublimabit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10) Hinc namque per Zachariam dicitur: Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui. ( Lc, 1, 69) Cornu quidem salutis quid est, nisi sublimitas ecclesiasticae potestatis? Nam quod antiquis nusquam dicitur, modo universali Ecclesiae dicitur: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. ( Mt, 16, 19) Quod profecto cornu erectum et oleo plenum dicitur, quia sancta Ecclesia, cum sublimitate potestatis, extendit viscera miserationis. Et quia per damnatae humanitatis vitium, facilius in auctoritatem potestatis extolli possumus quam flecti ad mollitiem pietatis; bene non cornu, sed praeparare oleum jubetur. Qui enim, imple cornu tuum oleo, ( S1, 16, 1) dicit, cornu sine oleo esse signavit. Quid est hoc, nisi quia irasci et arguere etiam inconsulti possumus, sed flecti ad misericordiam, nisi ex magna meditatione, non possumus? Quasi dicat: Zelum, quem naturaliter habes, imple oleo, quod si non habes ex te, habere potes ex virtute. Quod certe ei dicitur, qui ungere Redemptorem mittitur; ut qui in officio praedicationis ponitur, dives esse misericordia semper conetur.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 15
    • Dixitque Dominus ad Samuel: Imple cornu tuum oleo, et veni ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis ejus regem mihi. ( S1, 16, 1) Fecit Samuel prout Dominus imperavit, et unxit David oves patris sui in medio fratrum suorum, qui erat rufus et pulcher aspectu, decoraque facie. ( S1, 16, 12 et S1, 16, 13) Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Etquid fortius leone illo detribu Juda, qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo?de quo dicitur: Veniet Desideratus cunctis gentibus. ( Ag, 2) Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem illamChristum. Christus enim a Chrismate appellatur. Reprobatis septem filiis Isai majoribus, minimus aetate electus est ad regnum;quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, qui sabbatismum secundumlegem servabant, Christus Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuofunctus est: et in regem unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes,tribus et linguae, servient. Quod autem in medio fratrum suorum unctus esse dicitur, hoc est quod Propheta deDomino ait: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. ( Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] David ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum transfertur: noster autemDavid ipse Jesus, ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum gentium translatus est;in Judaea enim plebe non est modo Christus, ablatus est inde, nunc gentium gregespascit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 16
    • Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo, et veni et mittam ad Isai Bethlehemitem, providi enim in filiis ejus mihi regem, ( S1, 16, 1) etc. Itaque Saule propter inobedientiam reprobato, misit Deus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei unxit in regem David. Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Et quid fortius leone illo de tribu Juda (voir: Ap, 5) , qui vicit mundum? (voir: Jn, 16) Et quid desiderabilius illo de quo dicitur: Venit desideratus cunctis gentibus?. ( Ag, 2) Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem illam Christum. Christus enim a Chrismate appellatur. Reprobatis septem filiis Isai majoribus, minimus aetate electus est ad regNum. Quia spreto Judaico sacerdotio et regno, prioris videlicet populi, qui sabbatismum secundum legem servabat, Christus Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuo functus est, et in regem unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes, linguae et tribus servient. David ab officio pastorali pecorum ad hominum regnum transfertur. Noster autem David, ipse Jesus, a bobus Judaicae plebis ablatus est, et in regnum gentium translatus est. In Judaea enim non est modo Christus, ablatus est inde, nunc gentium greges pascit. Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino ( S1, 16, 14).

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 1, Caput 9
    • Itaque Saule propter inobedientiam reprobato, mittit Dominus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei unxit in regem David (voir: S1, 16, 1) . Sed videamus eumdem David quomodo Christum prophetice significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis: et quid fortius leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum? et quid desiderabilius illo de quo dicitur, Veniet DESIDERATUS cunctis gentibus ( Ag, 2, 7) [mauvais référencement: Ag, 2, 8] . Ungitur iste David in regnum futurum, denuntians per unctionem illam Christum, Christus enim a chrismate appellatur. David namque ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum transfertur. Dicitur autem David ipse Jesus, ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regno gentium translatus est. In Judaica enim plebe non est Christus modo: ablatus est inde, nunc gentium greges pascit. Erat autem David in canticis musicis eruditus. In diversorum enim sonorum rationabiles moderatosque concentus, concordi varietate compactam ordinatamque Ecclesiae insinuat unitatem, quae variis modis quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur. Iste adhuc puer in cithara suaviter imo fortiter canens, malignum spiritum, qui operabatur in Saule, compescuit: non quod citharae illius tanta virtus erat, sed quod figura crucis Christi, quae de ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, ipsaque passione quae cantabatur, jam tunc spiritus daemonis opprimebatur. Leonem quoque et ursum David idem necavit: ursum, videl cet diabolum; leonem, Antichristum: alterum tunc hominibus latenter insidiantem, alterum in posterum manifestissime saevientem. Iste David in praelio gigantem superavit, cum adversus populum Domini alienigenae dimicarent. Provocavit superbia humilitatem, provocavit diabolus Christum. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet, haec arma per aetatem et parvam staturam corporis portare non valuit. Abjecit onerantia, accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali; his armatus processit, et vicit: hoc quidem ille David. Sed si mysteria perscrutemur, in David intelligitur Christus, qui tempus revelationis novi testamenti insinuandae, et commendandae gratiae praevidens, arma deposuit, quinque lapides tulit. Deposuit ergo corporalia sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus. Deposuit quae non observamus, sed tamen ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus. Denique haec arma deposuit, tanquam opera sacramentorum veteris legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque de flumine, id est de saeculo. Labitur enim mortale saeculum: et praeterfluit, quidquid venit in mundum. Erant enim in flumine tanquam in populo illo. Primo lapides erant illic inutiles et vacabant, nihil proderant, transibant super fluvios. Sed quid fecit David? Ut lex illa utilis esset, accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest. Plenitudo enim legis charitas. dejicit diabolum de suis, quando credunt magis in eum, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat. Convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput inciditur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Veniens autem Samuel ad Saul, ait ad Saul. Sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte, dixitque ei: loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es ( S1, 15, 16 et S1, 15, 17) [mauvais référencement: S1, 15, 18] ? Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus, in bono, quod coeperat, non permansit, quia fastu susceptae potestatis intumuit: at contra David semper de se humilia sentiens, ejusdemque Saul se comparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit eidem saevienti adversario, et humili se professione prostravit dicens: Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum. ( S1, 24, 15) Et certe jam unctus in regem fuerat, (voir: S1, 16, 1, S1, 16, 12, S1, 16, 13 et S1, 16, seq) jam exorante Samuele, et cornu super se olei fundente didicerat, quod eum divina gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti adversario mente se humili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat. Illi itaque se humiliter postponebat, quo per electionis gratiam incomparabiliter noverat se esse meliorem.