Liber Primus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 14 : sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Quaedam denique Dei praecepta sunt communia omnium, non specialia aliquorum. Ut ergo audacem reum temeritatis suae patenti objectione convincat, non eum praecepta communia, sed propria et singularia contempsisse demonstrat. Quae, ait, praecepit tibi. ( S1, 13, 13) Ac si dicat: Illa Dei et Domini tui mandata contempsisti, quae non velut communia omnibus, sed velut propria, et soli tibi singulariter credita observare debuisti. Sed quid mereatur, exponit, dicens: Quod si non fecisses, jam praeparasset Dominus regnum tuum super Israel usque in sempiternum, sed nequaquam ultra consurget. ( S1, 13, 13 et S1, 13, 14)
  • Liber 5, Caput 3
    • Ecce quam magna perdidit, qui, ut putabat, nulla contempsit. Ecce septem diebus prophetam sustinuit; sed dum praestolari eum in fine diei desiit, gloriam tantae dignitatis amisit. Unde et per prophetam dicitur: Vae iis qui perdiderunt sustinentiam. ( Ec, 2, 16) Sustinentiam quidem perdunt, qui bona, quae inchoant, non consummant. Quibus nimirum vae esse dicitur: quia non solum incoepti laboris mercedem perdunt, sed etiam apostatatus sui poena feriuntur. Poena autem superbi et inobedientis regis declaratur, cum dicitur: Quod si non fecisses, praeparasset jam Dominus regnum tuum super Israel amodo et usque in sempiternum; sed non consurget. ( S1, 13, 13 et S1, 13, 14) Amodo et usque in sempiternum electum regnum paratur: quia qui temporalia bene ordinant, aeternae gloriae sibi sublimitatem parant. Modo quidem electorum regnum paratur, cum per divinam gratiam recte eorum ministeria dispensantur. Quod amodo et usque in sempiternum proficit: quia de sublimi actione hujus temporis, sublimiorem illam aeternitatis gloriam promerentur in coelis. In finem itaque reprobo regi dicitur: Regnum tuum nequaquam ultra consurget. ( S1, 13, 14) Quasi dicat: Dum a temporali rectitudine deficit, ad aeternitatis celsitudinem non pertingit. Vel idcirco ad litteram non consurgere dicitur: quia cum ipso corruit, et post ipsum in ejus filiis non remansit. Sed, ut livoris poena feriatur, non solum repulsionem suam, sed etiam electionem alienam audire compellitur. Nam subjungens propheta ait: Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, et praecepit ei, ut esset dux super populum suum Israel. ( S1, 13, 14)
  • Liber 5, Caput 3
    • Per omnia verba haec superbus eliditur: Quaesivit, ( S1, 13, 14) inquit, virum juxta cor suum. ( S1, 13, 14) Quasi dicat: Ideo eum quaesivit, quia tu juxta cor suum esse noluisti. Quasi dicat: Talem virum populi sui ducem constituit, qui praeceptum divini consilii exsequatur virtute devotionis. Quia enim corde ea quae agere volumus, deliberare solemus: dum usu nostrae locutionis cor Dei in sacro eloquio ponitur, per eum voluntas ejus intima designatur, quae a nobis tunc foris agnoscitur, quando inobedientiae praecepta revelantur. Juxta eam vero sumus, quando hanc, et per intellectum agnoscimus, et per amorem custodimus. Bene ergo de Domino propheta Samuel dicit: Quaesivit sibi virum juxta cor suum, et praecepit, ut esset dux super populum suum. ( S1, 13, 14) Quia illo aliis utiliter praecipit, qui obedire Deo perfecte jam novit; qui solum hoc praecipit, quod ex consilio procedit intimae veritatis.
  • Liber 5, Caput 3
    • Sed quid est, quod quasi de praeterito dicitur: Quaesivit sibi Dominus virum, et praecepit ei, ut esset dux, ( S1, 13, 14) cum non fuerit quaesitus, nec ei, ut populo suo praeesset, injunctum? Nam postquam Saul percussit Amalech, eidem prophetae Dominus ait: Imple cornu tuum oleo, et veni, mittam te ad Isai Bethlehemitem. ( S1, 16, 1) Sed haec quaestio facile solvitur, si omnipotentis Dei praescientia, et praedestinatio videatur. Ei quidem praedestinare, facere est, et apud ipsum jam facta sunt, quae ab ipso fieri praeordinata sunt. Unde et de eo scriptum est: Fecit, quae futuro sunt (Es. XLV, 11, sec. LXX). Sed quaesisse virum Deus dicitur, ut eligendorum antistitum forma hominibus praebeatur. Quaerere enim solemus, quae aut praesentia non cognoscimus, aut absentia non videmus. Deus autem, cui nihil est absens, nihil latens, non dicitur quaesisse virum, ut absentem, aut absconditum: sed quaesisse dicitur, ut omnis, qui ad sanctae Ecclesiae culmen eligitur, discutiendus ab hominibus esse doceatur. Sed quaeri debet secundum cor Dei; ut videlicet non solum divinam voluntatem intelligat, sed bonis operibus ostendat. Quia item electi viri ad honorem primatus non ex ambitione veniunt, sed coacti perducuntur, bene dictum est: Et praecepit ei, ut esset dux: ( S1, 13, 14) Quasi dicat: In honorem praelationis non per ambitionem subiit, sed coactus ascendit. Potest etiam intelligi vir pro fortitudine; secundum cor Dei, pro interna charitate. Quando igitur necessitas exigit, ad curam sanctae Ecclesiae quaeratur vir, ut sit conversatione fortis; quaeratur secundum cor Dei, ut per effectum magni amoris, quasi unitus sit divinae voluntati: praecipiatur ei, ut sit dux; quatenus sublimitatis ordinem conscendere ex cupiditate non ambiat, sed ex humilitate pertimescat: sicque sibi humilis metuat, ut subdi praecepto Dei devotius agnoscat. Sed quia his verbis propheta lapsi regis vitam reprehenderat, sequitur: Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. ( S1, 13, 15)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 12
    • Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. ( S1, 13, 14) Reprobatio Saulis futuram praefiguravitablationem regni Judaeorum. Quod autem David superstes ei factus, hoc indicat, quod Dominus Jesus Christus perNovum Testamentum in Ecclesia regnaturus populo Judaeorum successurus erat.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 13
    • Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum, et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala. Dilapsusque est populus ab eo. Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, et pacifica, et obtulit holocaustum ( S1, 13, 7, S1, 13, 8 et S1, 13, 9), etc. Videtur quibusdam inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel ab eo exspectatus juxta placitum septem dierum non venerit. Quod qui hunc locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse et inobedientiae redargutum. Locus autem hic apud Hebraeos ita distinguitur: « Et descendes ante me in Galgala, ego quippe descendam ad te. » Et postea infertur: « Ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas septem diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. » Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum tempore praecepit, sed ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas se ab eo eisdem septem diebus voluit exspectari. Quod ille nequaquam fecit; et ideo merito culpatur, et stultitiae elogio denotatur. (voir: Aug, sl) Quod autem Saul mandatum Domini transgredienti Samuel ita dixisse legitur: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus ( S1, 13, 13 et S1, 13, 14); non sic accipiendum est ac si ipsum Saulem Deus in aeternum paraverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque enim eum peccaturum esse nesciebat, sed praeparaverat regnum ejus, in quo figura regni esset aeterni. Ideo ergo addidit: « Et nunc regnum tuum non stabit tibi. » Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est. Sed non hinc stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus: ut saltem per posteros, alterum alteri succedentes, videretur impleri, quod dictum est, « in aeternum, » etc.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset: duobus autem annis regnavit super Israel ( S1, 13, 1). Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedens dissimulavit se esse regem: (voir: S1, 13, 1) reliquis duobus annis publice judicavit omnem Israel, tenens obedientiam cum humilitate: et hoc fuit illud tempus, antequam mandatum Domini transgrederetur in Amalech: reliquo vero tempore, quo vixit, et imperavit, transgressor mandati Domini exstitit. (voir: S1, 10, 26 et S1, 11) Post hoc exspectans Saul Samuelem in Galgala, videns quod tardaret, obtulit holocaustum, veniensque Samuel inter caetera ait ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum: sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. ( S1, 13, 13 et S1, 13, 14) Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum: sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. Nec sic id accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparaverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque enim peccaturum nesciebat: sed praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit: et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic: quia non in aeternum ipse fuerat regnatus, nec progenies ejus, ut saltim per posteros alterum alteri succedentes, videretur impleri, quod dictum est in aeternum. (I Reg. II, 14) Et quaeret, inquit, sibi Dominus hominem, secundum cor suum, sive David, sive ipsum mediatorem significans testamenti novi, qui praefigurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse David, et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit, sed per hominem more hominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit: non solum enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat, usque adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. ( Jn, 17, 24) Quaeret sibi ergo dixit: id est suum habebit. Unde in latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et adquiri dicitur, quo satis apertum est quid significet, quanquam et sine additamento praepositionis quaerere intelligatur adquirere, ex quo lucra vocantur, et quaestus (voir: Ep, 1, 4) .