Liber Primus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 17 : et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Satis replicatum est, quod Gabaa collis interpretatur. Collis vero non summitas, sed montium est altitudo summitati vicina. Quid vero in isto colle, nisi alta et perfecta vita intelligitur fidelium subditorum? Haec nimirum quamvis praedicatorum celsitudini aequa non sit, tamen ab aliorum meritis valde cernitur esse sublimis. Unde et de quibusdam praecipuis electis in Apocalypsi legitur: Nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia. ( Ap, 14, 3) Quos et clarius demonstrans, ait: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, et sequuntur agnum, quocunque ierit. ( Ap, 14, 4) Dum ergo spiritualia praelia describuntur, populus inventus in Gabaa Benjamin specialiter recensetur, quia virginum chorus contra immundorum spirituum ferocitatem tanto violentior est, quanto nullo eorum vulnere saucius, nulla eorum suggestionis sorde pollutus. Liber quippe et integer, expeditus est ad occursum, fortis ad ictum. An non in colle filii dextrae sunt, quos integritatis suae merito dilectus Jesu respicit, dicens: Vidi supra montem Sion agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia? ( Ap, 14, 1) Sed et nisi valde fortes essent, ad tantam celsitudinem fatigati ascendere nequaquam possent. Item nisi omnium cogitationum liberi essent, post agnum ubique currere non valerent. Quia ergo in occulti certaminis triumpho virgo quisque mirabilis est, dum ordo congressionis describitur, sub typo populi Gabaa, virginitatis specialis dignitas memoratur. Sequitur: Porro Philistiim conscenderant in Magmas. Et egressi sunt ad praeliandum de castris Philistiim tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ephraim, ad terram Saul; porro alius ingrediebatur per viam Bethoron; tertius autem vertit se ad viam termini in terra Sabaa, imminenti valli Seboim, contra desertum. ( S1, 13, 16, S1, 13, 17 et S1, 13, 18)
  • Liber 5, Caput 3
    • Quid est, quod Philistaei tres cuneos faciunt nisi quia maligni spiritus cordi nostro, linguae, et operi inserere perversa moliuntur? Quia enim cogitando, vel loquendo, sive faciendo omne peccatum committitur, tres sunt Philistinorum cunei: quia maligni spiritus impellere ad peccandum animas satagunt, negligentia cordis, effrenatione oris, audacia perversi operis. Unde et primus cuneus contra viam Ephraim pergere dicitur, quia expugnare innocentiam a corde incipiunt. Via quippe Ephraim, id est fructiferi cordis, bona est cogitatio. Contra viam ergo Ephraim primus Philistinorum cuneus pergit: quia occulti adversarii, si prius usum bonae cogitationis a mente non auferunt, ad eradicandos virtutum ejus fructus pervenire non possunt. Contra Ephraim igitur viam veniunt, quando bonae cogitationi insidiantur, qua via ad terram Saul tendere dicitur. Quid enim est aliud mens electi discipuli, nisi fructifera valde terra doctoris? Unde et Dominus in Evangelio parabolam seminum exponens, ait: Quod cecidit in terram bonam hi sunt, qui in corde bono et optimo verbum excipiunt, et fructum afferunt in patientia. ( Lc, 8, 15) Dicitur ergo de primo cuneo Philistinorum: Pergebant contra viam Ephraim: ( S1, 13, 17) ut dum litterae sensum spiritualem percipimus, cogitationis aditum malignis spiritibus obstruamus. Sed dum cor munimus, linguam pariter a superfluis locutionibus refrenare compellimur. Unde et secundus cuneus per viam Bethoron ingredi dicitur; Bethoron quippe, domus irae interpretatur. Domus vero irae, est mens usui serviens linguae litigiosae. Quam certe domum sapiens ille insinuat, qui ait: Ira requiescit in sinu stulti. ( Ec, 7, 11) Per hanc quidem ad cor stulti hostes ingrediuntur, quia maligni spiritus, dum ad effrenata verba linguam solvunt, iras accendunt, et mutuam fidelium charitatem feriunt. Qui ergo cavere cogitationes noxias didicit, si oris custodiam tenere non novit, unius cunei impetum vicit, alterius non evasit. Tertius vero cuneus vertit se ad iter termini. Quis est terminus cogitationis et verbi, nisi consummatio boni operis? Nam idcirco bona cogitamus et loquimur, ut ea ad finem boni operis perducamus. Sed cum antiquus hostis verbis et cogitationibus nocere non praevalet, in finem laqueos tendit, et bonum opus fidelium evacuare, vel impedire appetit. Quod vero est iter termini, nisi studium bonae operationis? Quia ergo multis insidiis maligni spiritus nituntur, ut studium boni operis deseratur, ad iter termini tertius cuneus verti dicitur. Potest etiam in hoc termino, vitae nostrae finis intelligi. Ad iter vero termini cuneus vertitur, quia interrumpere hostis opus bonum nititur, ne usque ad vitae finem perducatur. Unde et Psalmista lapsorum fletus in se exprimens, ait: Funes extenderunt in laqueum pedibus meis, juxta iter scandalum posuerunt mihi. ( Ps, 139, 6) [mauvais référencement: Ps, 134, 6] Juxta iter quidem scandalum ponitur, ut bona electorum opera ante hujus vitae consummationem deserantur.