V. 5 :
et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum
et
sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima
et
ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 55. 56. : Innumeras ducens super Israel arva catervas, Castra Philisthaeus collocat in Machmas.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Percussa quippe Philistinorum statione, Saul buccina canit, et post
Saul populus clamat: quia auditas electorum virtutes sancti
praedicatores praedicant, et subditorum corda ad exemplum boni operis
inflammant. Buccina quidem canere, est et victoriam nuntiare,
et exemplo victorum aliorum mentes ad spiritualis belli propositum
excitare. Populo etiam post Saul clamare, est de audita
praedicatione magnae devotionis ausum suscipere. Quo in loco
notandum est, quia Jonathas stationem Philistinorum percussit: sed Saul
tuba canens, se percussisse eamdem stationem perhibuit. Quia
nimirum electorum praedicatorum triumphis ascribitur, quod a subditis
occulti adversarii superentur. Sed quoties alios hostes
vincimus, necesse est ut ad aliorum devincenda certamina
praeparemur. Omnipotens enim Deus, quia electos suos
copiosius remunerat, eos semper vult in pugna consistere: ut ipsi semper
possint sibi aeterni muneris bona praeparare. Quare et cum
populus clamasse post Saul dicitur, subjunctum est:
Et Philistaei congregati sunt ad praeliandum contra Israel,
triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum
vulgus sicut arena, quae est in littore maris plurima.
(
S1, 13, 5)
Liber 5, Caput 3
Sed doctor egregius dicit:
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
(
Rm, 8, 28)
Permittit quidem Deus electos suos magnis tentationibus impeti,
ut magnificentissime in coelesti regno debeant coronari: sed magna
praelia permittit, quae vincant; levia excitat, in quibus cadant: ut
victoria fortium magna sit, casus innoxius; ut cadentes se facile
erigant, et eos fortia, in quibus victores steterant, non
extollant. Nam si currus, et equites vincimus, extolli de
victoria non debemus: quia innumerabilia sunt, quae cogitando, loquendo,
vivendo, gustando, et audiendo, et operando committimus.
Hujus namque vulgi innumerabilis tela, etiam ille vitare non poterat,
qui dicebat:
In multis offendimus omnes.
(
Jc, 3, 2) Hinc item dilectus Jesu loquitur, dicens:
Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus,
et veritas in nobis non est.
(
1Jn, 1, 8) Quis ergo jam quasi victor extolli audeat, si tanti
viri peccatorum tela se omnino evadere non posse manifestant?
Sed quia haec in spirtuali bello describuntur, non debemus nunc
aestimare, quid patimur, sed qualiter hostium nostrorum impetum
infirmare valeamus. Vulgus Philistinorum arenae comparatur,
quae est in littore maris plurima: quia omnis virtus vitiorum et numerus
ex saeculi perturbationibus augetur. Mare quippe hoc saeculum
designat: quia dum magna rerum et temporum varietate impellitur, quasi
ventis furentibus perturbatur. In littore autem, quando
impulsa maris aqua refunditur, innumerabiles arenae minutiae
glomerantur. Quid est ergo littus maris, nisi cor
uniuscujusque in spirituali conversatione negligentis? Per
ordinem quippe religionis, quasi in solido stare cernitur; sed dum
saeculares cogitationes non reprimit, quasi frangentes in se maris
fluctus excipit, et cumulos arenarum: et inde quidem impelli fluctibus,
et obrui arena potest, unde mari appropinquare non timet: quia si
saeculi cogitationes spiritualium rerum contemplatione reprimeret, vitia
mentis et corporis, quae saeculi occupatio velut arenas et fluctus
invehit, non sentiret. Cur ergo vulgus hostium arenae simile
esse dicitur, nisi quia maligni spiritus eisdem vitiis electos Christi
athletas impugnant, quibus negligentes superant? Cum turba
quidem saecularis strepitus contra eos veniunt, qui saeculum in suis
delectationibus spernere tota mente didicerunt. Pompas rerum
visibilium formant, contemptum jam saeculi amorem fingendo renovant: ut
corda superno amore flammantia, ad noxias delectationes
trahant. Sed sancti viri, quia innumerabilem hanc nequam
cogitationum turbam de saeculi pelago prodire considerant, saeculum tota
mente fugiendo, fieri littora maris vitant, et tantum vulgus hostium jam
non timent: quia dum in intima contemplatione se retinent, vitiorum
turba ad eos accessum habere non potest. Sequitur:
Et ascendentes, castrametati sunt in Magmas ad orientem
Bethaven.
(
S1, 13, 5)
Liber 5, Caput 4
Cum electorum vita alta sit meritis, ima vero conditio malignorum
spirituum, quid est quod ascensus esse dicitur, unde ad Philistinorum
stationem Jonathas tendere conatur? Nam de eisdem Philistaeis
in typo daemonum non longe superius dictum est:
Ascendentes castrametati sunt in Magmas.
(
S1, 13, 5) Sed super nos esse dicuntur, quo minores fortitudine
videamur. Super nos etiam esse cognoscitur, quod penetrare
per intelligentiam non valemus. Quoties ergo cum spiritibus
reprobis certare proponimus, robur parare debemus ad ascensum, quia
homines cum angelis pugnare contendimus. Unde et ille athleta
strenuus confortans vehementer commilitones suos, ait:
Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed
adversus principes et potestates, adversus spiritualia nequitiae
in coelestibus.
(
Ep, 6, 12)
Quia enim contra principatuum et potestatum spirituales
nequitias se pugnaturum praenoverat, nimirum robur mentis ad altitudinis
ascensum parabat. Peccatorum corda dum nequam spiritus sibi
subjiciunt, eis utique per multiformia vitia dominantur. Si
ergo illuc quoque eos expugnare contendimus, valde nos oportet
ascendere, ut eorum possimus agmina potenter ferire. Aliter
enim lubrici, aliter salvandi sunt acediosi: aliter vaneglorii, aliter
superbi. Ut vero ad haec omnia electus doctor possit
sufficere, quia per assiduae meditationis acuta consilia mentem levat,
quasi ad ascensum Philistinorum se roborat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)