Liber Primus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 20 : descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Quid est autem quod ait: In terra Sabaa, imminenti valli Seboim contra desertum? ( S1, 13, 18) Sed haec nomina locorum ad designandum situm termini, quem dixerat, posita sunt. Sabaa vero in lingua nostra, captiva dicitur: Seboim, capreae nuncupantur. Quae est autem ista captiva, nisi humana natura, quae in paradiso fuit posita, et nunc ad perferendas hujus mortalitatis aerumnas in hoc saeculum est ligata? Quae est autem terra captivae hujus, nisi peregrinatio vitae temporalis? Bene igitur, dum verti cuneus dicitur terra captivae memoratur: quia maligni spiritus in hac terra peregrinationis nostrae praelia contra nos movere possunt; in illa vero vita nostra non possunt. Sed electorum praesens conversatio quamvis in hoc captivitatis exsilio posita sit, si iter termini perfecte custodit, post termini hujus angustias, ad altitudinem immortalitatis pervenit. Unde et termini hujus terrae valli Seboim, id est caprearum imminere perhibentur. Vallis quippe caprearum, est mors pretiosa sanctorum: quia unde moriendo deponuntur, inde ad gaudia aeterna sublevantur. Capreas quidem velocia animalia esse, et magnos saltus dare quis nesciat? Recte ergo sanctarum animarum dignitatem capreae designant, quae in morte corpora deserunt, sed quasi magnos saltus dantes, per ingentia merita ad superna regna conscendunt. Dicat ergo, quia terminus terrae captivae imminet valli Seboim: quia etsi damnata est humana conditio, sic tamen est in Dei filio exaltata, ut cum ad vitae temporalis terminum ducitur, in morte datur, ut in aeternae vitae celsitudinem sublevetur. Dicat ergo: Quia tertius cuneus ad iter se vertit termini in terra captivae, quae imminet valli caprearum: ut malignos spiritus ad hoc electorum extrema bona pervertere conari asserat, ut ad superna gaudia non conscendant. Quae etiam vallis sita contra desertum dicitur. Quid deserti nomine hoc loco, nisi infernum accipitur? Desertum quidem recte intelligitur, ubi electorum nullus invenitur. Desertum etiam dicitur, in quo aerumnarum solatia nulla sentiuntur. Vallis ergo caprearum contra desertum sita perhibetur: quia sanctorum mors diversum omne ab inferni meritis habet, et conveniens aliquid, et dignum inferni poenis non habet. Sequitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim, ut exacueret unusquisque vomerem, aut ligonem, et securim, et sarculum. ( S1, 13, 19 et S1, 13, 20)
  • Liber 5, Caput 3
    • Haec profecto omnia describuntur, ut modus subsecuturae victoriae insinuetur. Armati quippe ab inermibus victi sunt, ut totum, quod vincitur, omnipotentis Dei laudibus tribuatur. Nos autem si more nostro spiritualiter ista prosequimur, mysteriis vacua non inveniemus. Quid est ergo, quod dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in Israel: ( S1, 13, 19) nisi quia ad spiritualia bella non per saeculares litteras, sed per divinas instruimur. Faber quippe ferrarius in Israel non invenitur, quia fideles Domini videntes, arte saecularis scientiae contra malignos spiritus nequaquam praeliantur. Fabri namque arte adjutivincerent, si saecularis eloquentiae jaculis, occultis hostibus praevalerent. Quae profecto saecularium librorum eruditio, et si per semetipsam ad spiritualem sanctorum conflictum non prodest, si divinae Scripturae conjungitur, ejusdem Scripturae scientia subtilius eruditur. Ad hoc quidem tantum liberales artes discendae sunt, ut per instructionem illarum divina eloquia subtilius intelligantur. A nonnullorum cordibus discendi desiderium maligni spiritus tollunt: ut et saecularia nesciant, et ad sublimitatem spiritalium non pertingant. Bene ergo dicitur: Caverant Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium, et lanceam. ( S1, 13, 19) Aperte quidem daemones sciunt, quia dum saecularibus litteris instruimur, in spiritualibus adjuvamur. Cum ergo nos ea discere dissuadent, quid aliud, quam ne lanceam aut gladium faciamus praecavent? Dicat ergo historica, et studium electorum propheta insinuet, et exponat: Descendebat Israel ad Philistiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, aut ligonem. ( S1, 13, 20) Ad Philistaeos descendimus, quando ad discendos saeculares libros animum inclinamus. Et descensus dicitur, quia Christiana simplicitas in alto est. Sed quid est, quod saeculares litterae dicuntur in plano esse, modus vero docendi sublimis? Quia cum coelestia nulla narrent, et miro dicendi ordine, quae proponuntur, explicant, et narrando sublimantur, et carnalia dicendo deponuntur. Quem profecto dicendi, sive intelligendi modum qui scire appetit, descendat ad Philistiim, vomerem et ligonem acuat, ut ad saecularium etiam carnalia audienda deponatur, qui eorum eloquentia instrui penitus nititur. Hanc quippe saecularem scientiam omnipotens Deus in plano anteposuit, ut nobis ascendendi gradum faceret, qui nos ad divinae Scripturae altitudinem levare debuisset. Idcirco eam praemittere voluit, ut in ipsa nos instrueret ad spiritualia transire. Unde et Moyses, qui nobis divinorum eloquiorum principia edidit, non prius divina didicit, sed ut capere, vel exprimere divina posset, in omni Aegyptiorum scientia rudem animum informavit. Isaias etiam prophetis aliis eloquentior extitit: quia nec, ut Jeremias Anathotites, nec, ut Amos armentarius, sed nobiliter instructus atque urbanus fuit. Paulus quoque vas electionis ante ad Gamalielis pedes instruitur, quam rapiatur in paradisum, vel ad coeli tertii altitudinem sublevetur (voir: Ac, 22) . Et ideo fortasse per doctrinam aliis apostolis excellit: quia futurus in coelestibus, terrena prius studiosus didicit.
  • Liber 5, Caput 3
    • Sed jam, ut arbitror, ruralium instrumentorum proprietates spiritualiter exquirendae sunt. Quid ergo in vomere, qui praeeuntibus bobus trahitur, nisi affectus geminae charitatis insinuatur? Et quid in ligone, quo solus quisque in agri cultura exercetur, nisi privatae vitae studium ostenditur? Quidam namque et dites et fortes ruricolae in bobus arant: quia et Dominum fortiter diligunt, et per fraternum amorem animarum lucris diligentius intendunt. Vomerem igitur apud Philistinorum fabros acuunt: quia sanctae praedicationis studium de saeculari eruditione componunt. Nonnulli vero, ut pauperes, ligone utuntur: quia qui ad lucrandas aliorum animas se non posse sufficere arbitrantur, sibi solis non desinunt praeparare de aeternitate quod possunt. Velut ligone quisque eorum utitur: quia agrum suae mentis divino cultui praeparare non desinunt. Et quia in hoc etiam privatae vitae studio valde sibi saecularis eruditio prodest, ligonem, dum docetur exacuit: quia in propriae vitae studio eruditus quaeque subtilius intendit. Securi autem non terram fodimus, sed ramos arborum detruncamus. Quid ergo aliud signat securis, nisi zelum bonae aemulationis? Nam quando ad imitanda meliorum exempla succendimur, velut ramos nobis incidimus, quibus ignem depellendis negligentiae nostrae frigoribus nutriamus. Hanc securem nos tenere Paulus apostolus praecipit, dicens: Bonum aemulamini in bono omnes. ( Ga, 4, 18) Quae nimirum securis acuitur: quia eruditi fideles, sicut melius agnoscunt exempla fidelium, ita et ferventius imitari concupiscunt. Sarculum sive tridens subtilius terram fodit; ita ut non tam fodere, quam scalpere, et glebas confringere cognoscatur. Quid per hoc tridens sarculum, nisi virtus discretionis exprimitur? Per quam certe dum acta, vel agenda subtili consideratione discutimus, velut serendae terrae nostrae glebas in tenuem pulverem complanamus. Quod profecto sarculum tridens asseritur, quia vis discretionis non solum agenda, sed etiam cogitanda, et loquenda componit. A manu quidem, corde, et lingua cuncta noxia reserat; ut semen, quod terrae mentis nostrae committimus, uberem fructum ferat. Apte itaque dicitur: Descendebat omnis Israel ad Philistiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, ligonem, securem, et sarculum: ( S1, 13, 20) quia affectum geminae charitatis, privatae vitae studium, alienae perfectionis exempla in sacro eloquio legimus: sed ejusdem sacri eloquii profunditatem penetrare ignari saecularis scientiae non valemus. Unde et rationabiliter subinferens, ait: Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et securium, et tridentium, usque ad stimulum corrigendum. ( S1, 13, 21)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 12
    • Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. Descendebat ergo omnis Israel ad Philistim, ut acueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum. Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, ( S1, 13, 19, S1, 13, 20 et S1, 13, 21) et reliqua. Philistim qui et Allophyli, licet plurimis in locis sanctarum Scripturarum, aliudatque aliud, multis modis allegorice significent, hoc in loco omniumhaereticorumpraefigurant catervas; quae pari consensu impietatis, adversus Ecclesiam Deiconspirantes, propter multitudinem populi sibi consentientis, et mundi hujuspotestatibus fidentes, eamdem Ecclesiam Dei a suis fidelibus depopulari conantur;quorum multitudinem infirma membra Ecclesiae pertimescentes, plerique ex ipsisabjurata fide ab Ecclesiae unitate discedentes, eisdem haereticis sociantur. Alii vero sub silentio sese occultantes, dum fidem suam palam confiteri metuunt,quasi in speluncis et cavernis terrae latitant. Philistim, quorum ingens numerus esse perhibetur, omnium haereticorum magistrosfigurasse non dubium est. Qui propter varias sectas, quasi discolores equi, uno impietatis vinculocolligati, in hujus mundi camposdissolutis habenis, ad decipiendos et opprimendos quospossunt, discurrunt. Sex millia equites, elatos exprimunt mundi, qui de carnali potentia tumidi,haereticorum adjutores existunt. Reliqua vulgi multitudo ingentem innuit vulgi plebem, quam haeretici callidispersuasionibus deceptam sibi aggregant. Sexcenti viri, qui cum Saul remansisse narrantur, catholicorum virorum formampraetendisse possunt, qui per unitatem fidei Christo Domino, velut Saul, adhaerentes,nullis malorum persuasionibus, seu terroribus, ab eo recedunt. Fabri ferrarii allegorice viros significant spiritales in Ecclesia, qui temporepacis (cum desint qui inquietent) per securitatem mentis, seu incuriam, ab spiritaliinquisitione torpentes,quasi non sint, dum inexercitati ad respondendum hostibus fideiparati nequaquam sunt. Vomeres vero atque ligones, seu caetera ferramenta, spiritaliter testimonia, seusententias indicant sacrae legis; quibus testimoniis sacerdotes Ecclesiae, in paceejusdem Ecclesiae, ad eruditionem tantummodo populi fidelis, quasi ad agriculturam,juxta historiae simplicitatem, utuntur. Quae testimonia, acsi ferramenta sint (si quando, permittente Deo, haereticorumbella adversus Ecclesiam consurrexerint), ad exercendos videlicet atque probandosfideles suos, viri ecclesiastici, subtili inquisitione ea perscrutando, et spiritaliacumine acuendo, velut in gladios vertunt; per quos et hostes fidei prosternunt, ettam se quam caeteros fideles ab eorumpersecutione, sive persuasione defendunt. Praecepta quippe divinae legis atque testimonia, et ferramenta sunt in paceEcclesiae, et arma in tempore belli. Et ut manifestius fiat quod profertur: In pace Ecclesiae praesules ejus seusacerdotes, simplici praedicatione populum sibi creditum fide informantes, non alta deDeo, neque incapabilia illis proponunt, sed ut simpliciter credant in Patrem et Filiumet Spiritum sanctum, essentialiter unum et verum Deum, trinum vero personaliter. Si autem quicunque haereticus sabellianae partis assertor dicat, quia in Deumsicut una deitas, ita et una persona credenda est, non tres, id est, ut ipse credaturPater, qui et Filius: et ipse Filius, qui Pater, sicut Sabellius impie praedicabat;quid tunc agendum erit viris ecclesiasticis,nisi ut et ipsa sacra Scriptura contrahujusmodi assertorem probare queant, quomodo Deus omnipotens unus sit in natura,trinus vero in personis. Rursum tempore quieto, nil amplius doctoribus Ecclesiae catholicae plebibus quipraesunt praedicare convenit, quam ut credant Patrem et Filium et Spiritum sanctumunius substantiae atque deitatis; Filium vero non aliunde quam de Patris substantiagenitum, sine initio, ac per omnia Patri similem et coaequalem; Spiritum vero sanctum,ex Patre et Filio procedentem, unius substantiae cum iis a quibus procedit. Si vero contra hujusmodi veridicam praedicationem provenerit ut quispiam arianaepartis assertor dicat: Non ita est ut praedicatis; sed sicut tres personas in Deumconfitemini, ita ettres substantias in eum vobis credere oportet. Filium quoque non de substantia Patris substitisse, sed ex nihilo creatum;similiter et Spiritum sanctum non Deum, sed creaturam credere oportet. Quid contra hujusmodi impium praedicatorem vir ecclesiasticus facturus erit? nisiut ex utroque Testamento proferat documenta, atque velut ferramenta acuat divinatestimonia, per quae et illa quae praedicat, defendere valeat, et contradicentesrefutare. Rursum tempore tranquillo, nil amplius de Dei Filio sacerdotibus Ecclesiaepraedicare convenit, quam ut credatur verus Deus ex substantia Patris sine temporeineffabiliter natus, et verus homo pro nostra redemptione de substantiamatristemporaliter creatus et natus, gemina substantia singulari vero persona;consubstantialem Patri secundum Divinitatem, consubstantialem vero matri juxtahumanitatem; unum eumdemque in singularitate personae. Contra quam fidem si e contrario diversi occurrant: unus videlicet qui ita duasnaturas in Filio Dei confundat atque permisceat, ut inter Deum et hominem nullam essedifferentiam astruat, sed hoc esse Deitatem, quod et humanitatem in eo, sicut etEuthitiani, et eorum similes haeretici impie defendere contendunt. Rursum alius ex adverso prosiliat, qui sicut duas in eo naturas, ita et duaspersonas affirmare velit, sicut Nestoriani. Iterum tertius vel quartus occurrat, unus videlicet, qui eumdem Filium Dei dicatin veritate Deum esse,hominem vero in phantasia fuisse, quemadmodum Manichaei etPriscillianistae dicere ausi sunt. Alius autem qui illum purum hominem fuisse, absque Deo, contendat, sicutPhotiniani. Rursum alii atque alii existant, qui eum, hoc est Filium Dei, nihil de matreassumpsisse, nec ejusdem naturae fuisse, ex qua et nos sumus, sed nescio quamimaginariam carnem in mundo gestasse; et caeteri plurimi, quos omnes memorare nimisprolixum est, et non necessarium: contra quos omnes hostes fidei, quid ecclesiasticisviris agendum est? nisi ut ex utroque Testamento diversas sententias atque testimonia,quasi varia ferramenta liment, exacuant, atque elucident, per quae et ea quae creduntac praedicant defendere queant, et adversarios suos, aut confodiendosibi substernere,aut certe terrendo in fugam convertere. Hoc quippe modo, et contra diversas quaestiones, quae in Ecclesia per contentionisvitium oriuntur, Dei sacerdotibus omni circumspectione agendum est. Et adversus varias haereticorum novitates omni studio vigilandum, ne fidesEcclesiae, velut aedificii fundamentum, per eorumdem haereticorum impetum, quasiimpulsu ventorum labatur atque subruatur. Quod autem ait Scriptura de Israeliticis viris: Descendebat ergo omnis Israel ad Philistim, ut acueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim, ( S1, 13, 20) etc.; hoc non absurde intelligi datur, quia controversia haereticorum exercitia suntcatholicorum; et malorum contentio bonorum acuit sensum; et adversitasimpiorumsinistra sunt arma justorum. Quod tamen haeretici, velut Philistim, omnibus modis cavent, ne pro eorumoccasione, viri catholici arma possint habere spiritalia.