V. 16 :
et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa
Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Septem quippe diebus hebdomada impletur, sed unus eorum ad operandum
prohibitus est, sex vero in boni operis studio conceduntur.
Centenarius autem numerus summam continet numerorum. In
sexcentis ergo viris, qui alii designantur, nisi qui opere, et cordis
deliberatione robusti sunt? Nam quidam fortia proponunt, sed
quia quod proponunt, non faciunt, ad sexcentorum virorum numerum non
pertingunt. In sexcentis ergo viris, fortes operarii sanctae
Ecclesiae designantur, quia magna proponunt, et rigorem propositi,
fortitudine complent bonae operationis. Qui bene cum rege
inventi perhibentur, quia cum pastoribus sanctae Ecclesiae in bona
voluntate, et pia actione conveniunt. Cum eis namque sunt, a
quibus nec voluntate discrepant, nec operatione discordant.
Qui sic convenire dicuntur, ut excellere praedicatorum dignitas
sentiatur; quia etsi idem bonum subditi, quod praedicatores volunt,
faciunt, illi tamen in eodem bono praecipui sunt, quorum, ut ordo est
celsior, ita et ardentior virtus animi, et robustior nixus
operationis. Quare et separatim de rege, et ejus filio
dicitur:
Et Saul, et Jonathas.
(
S1, 13, 16) Ut quid enim separatim rex, et ejus filius nominatur,
nisi quia actio boni praesulis claret esse singularis? Et
quia omnium fidelium subditorum non est uniformis aequalitas,
sequitur:
Et populus, qui inventus in Gabaa Benjamin.
(
S1, 13, 16)
Liber 5, Caput 3
Satis replicatum est, quod Gabaa collis interpretatur.
Collis vero non summitas, sed montium est altitudo summitati
vicina. Quid vero in isto colle, nisi alta et perfecta vita
intelligitur fidelium subditorum? Haec nimirum quamvis
praedicatorum celsitudini aequa non sit, tamen ab aliorum meritis valde
cernitur esse sublimis. Unde et de quibusdam praecipuis
electis in Apocalypsi legitur:
Nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta
quatuor millia.
(
Ap, 14, 3) Quos et clarius demonstrans, ait:
Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines
enim sunt, et sequuntur agnum, quocunque ierit.
(
Ap, 14, 4) Dum ergo spiritualia praelia describuntur, populus
inventus in Gabaa Benjamin specialiter recensetur, quia virginum chorus
contra immundorum spirituum ferocitatem tanto violentior est, quanto
nullo eorum vulnere saucius, nulla eorum suggestionis sorde
pollutus. Liber quippe et integer, expeditus est ad occursum,
fortis ad ictum. An non in colle filii dextrae sunt, quos
integritatis suae merito dilectus Jesu respicit, dicens:
Vidi supra montem Sion agnum stantem, et cum eo centum
quadraginta quatuor millia?
(
Ap, 14, 1) Sed et nisi valde fortes essent, ad tantam celsitudinem fatigati
ascendere nequaquam possent. Item nisi omnium cogitationum
liberi essent, post agnum ubique currere non valerent. Quia
ergo in occulti certaminis triumpho virgo quisque mirabilis est, dum
ordo congressionis describitur, sub typo populi Gabaa, virginitatis
specialis dignitas memoratur. Sequitur:
Porro Philistiim conscenderant in Magmas.
Et egressi sunt ad praeliandum de castris Philistiim tres
cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ephraim, ad terram
Saul; porro alius ingrediebatur per viam Bethoron; tertius
autem vertit se ad viam termini in terra Sabaa, imminenti
valli Seboim, contra desertum.
(
S1, 13, 16,
S1, 13, 17 et
S1, 13, 18)
Commentaires
Gregorius I (540-604)