V. 9 :
ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Hoc profecto si prius juxta litteram scire volumus, Hebraei isti et
timore perterriti, et ad hostes suos confugisse sentiuntur.
Nam non multo post in aperta Jonathae victoria scribitur:
Hebraei, qui fuerant cum Philistiim heri et nudiustertius
ascenderuntque cum eis in castra, reversi sunt ut essent cum
Israel, qui erant cum Saul et Jonatha.
(
S1, 14, 21) Quid vero in hoc facto signatur, nisi quod quotidie in
sancta Ecclesia fieri cernimus, bonorum esse tutam et cautissimam vitam,
negligentium praecipitem impatientiam?
Infirmi quidem et audaces sunt curiosi ad actiones saeculi; debiles ad
tolerandum bellum tentationis. Et si in his nostra
discutimus, in monasteriis plerique tales inveniuntur. Intra
portus quidem tranquilla inhabitant, sed aperti pelagi procellas, et
tempestatum turbines nequaquam pensant. Cumque foris quasi
fortes agere se magna aestimant, ad gravissima tentationum praelia
faciles exeunt; ad fortes adversarios, impotentes. Ratione
quidem improvidi, robore infirmi, sicut astutae tentationis fraudes non
intelligunt, ita et apertas blandimentorum decipulas non
evadunt. Jordanem ergo transeunt, quia ad perpetranda carnis
flagitia incurvantur Jordanis quidem, descensus eorum interpretatur Qui
ergo justitiam deserunt, ab alto monte virtutum cadunt. Quia
ergo infirmi quique libenter appetunt mundi blandimenta quae cernunt, in
eorum typo Hebraei non trans Jordanem perlati, sed Jordanem transire
perhibentur. Transire quidem volentis est.
Jordanem itaque transeunt, qui ad carnales delectationes voluntaria et
festina deliberatione flectuntur. Possunt autem intelligi
Jordanem transire, qui noviter peccare incipiunt, sed aliorum peccatorum
hominum nequitias peccando transcendunt. Ad descensum quippe
eorum desinendo, non transeundo pertingerent, si aliis aequalia mala
facerent, et non ea audendo superarent. Et quia in nequiori
etiam vita pares suos inveniunt, bene ad terram Gad et Galaad, trans
Jordanem pervenire memorantur. Velut enim trans Jordanem
habitant, qui per peccandi usum malis pejores fiunt. Ab hoc
descensu culpae erigere peccatores venerat ille, de quo scriptum est:
Venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum
poenitentiae in remissionem peccatorum.
(
Lc, 3, 3) Qui de omnibus culpis praedicare poenitentiam venerat,
in omnes utique descensus regiones venisse praedicatur.
Sequitur:
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus
perterritus est, qui sequebatur eum. Exspectavit
autem septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit
Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica: et
obtulit holocaustum.
(
S1, 13, 7,
S1, 13, 8 et
S1, 13, 9)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 12
Hebraei autem transierunt Jordanem.
(
S1, 13, 7) Quod nos aliter intelligere non possumus, nisi illos sentiamus qui
sesubstraxerant a Saule timore perterriti,et ad Philisthiim transierant.
Sed postea audientes quod Philisthiim fugissent, sociaverunt se cum suis
inpraelio. Quid enim hoc significet quod reversi fugitivi sociaverunt se
cum suis in praelio,dicemus in posterum:
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui
sequebatur eum.
Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in
Galgala.
Dilapsusque est populus ab eo.
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica,
(
S1, 13, 7,
S1, 13, 8 et
S1, 13, 9) et reliqua usquequo ait:
Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui, quae praecepit tibi,
(
S1, 13, 13) etc. Verum jam superius dixerat:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendi ad te, ut offeras oblationem, et immoles
victimaspacificas.
Septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias.
(
S1, 10, 8) Videtur quibusdam, inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel ab
eoexspectatus, juxta placitum septem dierum non venerit. Quod qui hunc
locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse etinobedientem
redargutum. Locus autem hic apud quosdam ita distinguitur:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendam ad te.
(
S1, 10, 8) Et postea subinfertur,
ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas, septem diebus
exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias.
(
S1, 10, 8) Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum temporepraecepit,
sed ad offerendasoblationes et immolandas victimas pacificas, se ab eoeisdem septem
diebus voluit exspectari; quod ille nequaquam fecit, et ideo meritoculpatur, et
stultitiae elogio denotatur indiscreta Saulis oblatio; ob hoc quodobedientiae
praeceptum praevaricatus est, a Deo accepta non est. Quia enim prophetae
praeceptum parum perpendit, Deum qui loquebatur in prophetacontempsit, dicente Domino:
Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit
(
Lc, 10, 16) [mauvais référencement: Lc, 10]. Unde audivit:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 13
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus
populus perterritus est, qui sequebatur eum, et exspectavit
septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel
in Galgala. Dilapsusque est populus ab eo. Ait
ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, et pacifica, et obtulit
holocaustum
(
S1, 13, 7,
S1, 13, 8 et
S1, 13, 9), etc. Videtur quibusdam inculpabiliter Saul obtulisse
holocaustum, cum Samuel ab eo exspectatus juxta placitum septem dierum
non venerit. Quod qui hunc locum bene distinxerit, inveniet
eum non immerito culpatum fuisse et inobedientiae redargutum.
Locus autem hic apud Hebraeos ita distinguitur: « Et
descendes ante me in Galgala, ego quippe descendam ad te. » Et postea
infertur: « Ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas
septem diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias. » Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum
tempore praecepit, sed ad offerendas oblationes, et immolandas victimas
pacificas se ab eo eisdem septem diebus voluit exspectari.
Quod ille nequaquam fecit; et ideo merito culpatur, et
stultitiae elogio denotatur.
(voir:
Aug, sl)
Quod autem Saul mandatum Domini transgredienti Samuel ita dixisse
legitur:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc
praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in
sempiternum. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget.
Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et
praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo
quod non servaveris quae praecepit Dominus
(
S1, 13, 13 et
S1, 13, 14); non sic accipiendum est ac si ipsum Saulem Deus in aeternum
paraverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque
enim eum peccaturum esse nesciebat, sed praeparaverat regnum ejus, in
quo figura regni esset aeterni. Ideo ergo addidit: « Et nunc
regnum tuum non stabit tibi. » Stetit ergo et stabit quod in illo
significatum est. Sed non hinc stabit, quia non in aeternum
ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus: ut saltem per posteros,
alterum alteri succedentes, videretur impleri, quod dictum est, « in
aeternum, » etc.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)