Liber Primus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 10 : cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Hucusque quia de Saul. ut superius dictum est, electo et bono divinus sermo locutus est; rationabile visum est, ut quae de eo dicebantur, tam per historiam quam per moralitatem, in bonam partem acciperemus. Nunc vero, quia ad locum transgressionis ejus pervenimus, nimirum necesse est, ut in eo etiam, quae sunt vitanda, videamus. Sed quid unquam studiosius vitandum electis omnibus, quam superbiae et inobedientiae malum videri debuit? Haec quippe primi angeli sublimitatem deposuit, haec perditorum spirituum gloriam stravit. Haec primo homini felicitatem abstulit; haec captivitatis humanae perpetuas aerumnas invexit. Et ecce primo angelo, primo homini, electi populi per inobedientiam rex primus adjungitur, ut dum magna proruunt, minima erigantur. Bene quippe erigimur, si et illorum lapsus aspicimus, et vitamus. Ubi ergo Saul ceciderit, attente considerandum est. Superius namque ei dixerat Samuel: Descendas ante me in Galgala. Ego quidem descendam ad te, ut offeras holocaustum, et oblationem, et immoles victimas pacificas. Septem diebus exspectabis me, donec veniam ad te: et ostendam tibi, quae facias. ( S1, 10, 8) [mauvais référencement: S1, 10, 20] Idcirco igitur per inobedientiam cecidit, quia integris septem diebus, sicut jussus fuerat, non exspectavit. Nam in eodem loco repente subjungitur: Cumque complesset offerens holocaustum, esse Samuel veniebat. ( S1, 13, 10)
  • Liber 5, Caput 3
    • Quo in loco trementi corde considerandum est, quam brevissimi temporis exspectatione neglecta, repulsus sit. Cum complesset, ( S1, 13, 10) inquit, holocaustum, ecce Samuel veniebat. ( S1, 13, 10) Si ergo eum solo temporis brevissimo intervallo exspectaret, quo obtulit holocaustum, securus jam regni sui robur obtinere potuisset. Itaque si tanta poena est, quando propheta despicitur: quid putamus de pelago illo divinae animadversionis incurratur, cum ipsa divina praecepta dissipantur? Et quia in momento transit carnis delectatio, et omnis peccatorum commissio, et brevis quidem est hora transgressionis, non tamen brevis poena flagitii; quia dum ad momentum in nobis regnum peccati erigimus, illa regna perdimus omnium saeculorum. Statim enim post peccatum sermo propheticus venit, ut increpet: qui adesset, si non peccaremus, ut in bono roboraret. Polluta quidem conscientia habet jam divinum eloquium contra se; quae si pollui vitaret, ab eo adjuta, et relevata proprio vigore subsisteret. Quid enim nobis aliud spiritualiter designat, quod dicitur: Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat? ( S1, 13, 10) Et si non obtulisset holocaustum, nihilominus et Samuel venisset. Sic nimirum et cum tentamur, divina gratia juxta est, quae sustinentes adjuvet: juxta et divina justitia, quae deficientes damnet. Unde sacra Scriptura nos exspectare cohortans, ait: Si spiritus potestatem habens ascenderit super te, locum tuum cito non deseras. ( Ec, 10, 4) Hinc propheta testificans, ait: Dominus auxiliator meus, et ideo non sum confusus. ( Es, 50, 7) Hinc Psalmista vicina eadem auxilia respiciens, ait: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. ( Ps, 15, 8) Sed jam propheta quid non exspectanti dicat; quid is, qui exspectare noluit, respondeat, audiamus: Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? ( S1, 13, 11)